Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos,
Frontonis platani conuulsaque marmora clamant
semper et adsiduo ruptae lectore columnae:
exspectes eadem a summo minimoque poeta.
et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos
consilium dedimus Syllae, priuatus ut altum
dormiret; stulta est clementia, cum tot ubique
uatibus occurras, periturae parcere chartae.
cur tamen hoc potius libeat decurrere campo,
per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus,
si uacat ac placidi rationem admittitis, edam.

Cum tener uxorem ducat spado, Meuia Tuscum

figat aprum et nuda teneat uenabula mamma,

patricios omnis opibus cum prouocet unus,

quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat,

cum pars Niliacae plebis, cum uerna Canopi

Crispinus, Tyrias umero reuocante lacernas,

uentilet aestiuum digitis sudantibus aurum,

nec sufferre queat maioris pondera gemmae,

difficile est satiram non scribere. nam quis iniquae

tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,

causidici noua cum ueniat lectica Mathonis

plena ipso, post hunc magni delator amici

et cito rapturus de nobilitate comesa

[ocr errors]

ne

[merged small][ocr errors]

55. sit l ause

quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat 35 Carus et a trepido Thymele summissa Latino, cum te summoueant qui testamenta merentur noctibus, in caelum quos euehit optima summi nunc uia processus, uetulae uesica beatae? unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem,

40 partes quisque suas ad mensuram inguinis heres. accipiat sane mercedem sanguinis et sic palleat, ut nudis pressit qui calcibus anguem, aut Lugdunensem rhetor dicturus ad aram. quid referam quanta siccum iecur ardeat ira,

45 cum populum gregibus comitum premit hic spoliator pupilli prostantis, et hic damnatus inani iudicio (quid enim saluis infamia nummis?) exul ab octaua Marius bibit et fruitur dis iralis, at tu uictrix prouincia ploras?

50 haec ego non credam Venusina digna lucerna? haec ego non agitem? sed quid magis? Heracleas aut Diomedeas aut mugitum labyrinthi et mare percussum puero fabrumque uolantem, cum leno accipiat moechi bona, si capiendi

55 ius nullum uxori, doctus spectare lacunar, doctus et ad calicem uigilanti stertere naso; cum fas esse putet curam sperare cohortis, qui bona donauit praesepibus et caret omni maiorum censu, dum peruolat axe citato

60

p.617.

33. super est P. tim etque munere P. 36. ut Heinrich comm. I p.31. 38. noctibus po: nontib* P. 39. uetulae vesica beatae Priscian. III, 6, 34. uaesica P. 40. Priscian. III,7,41 procul eius P.

44. rethor P. 46. premat 5. 47. at hic w. 49. 50. Priscian. XVIII, 25, 250 p. 1193. exul bibit Seruius ad Verg. Aen. IV, 77. 52. Heracleas s Probus, codex Vallae: Heruacleas P, Herculeias

poo.

53. aut diomedeas pos: audio medeas P. 55. si w: stx P, sit Pithoeus. 56 s. doctus naso Acron ad Horat. carm. III, 6, 28. 58. spectare 5.

« ZurückWeiter »