Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tune duos una, saeuissima uipera, cena?
tune duos? "septem, si septem forte fuissent."
credamus tragicis quidquid de Colchide torua
dicitur et Progne. nil contra conor; et illae
grandia monstra suis audebant temporibus, sed
non propter nummos. minor admiratio summis
debetur monstris, quotiens facit ira nocentem
hunc sexum; rabie iecur incendente feruntur
praecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus mons
subtrahitur cliuoque latus pendente recedit.

illam ego non tulerim, quae conputat et scelus ingens
sana facit. spectant subeuntem fata mariti
Alcestim et, similis si permutatio detur,
morte uiri cupiant animam seruare catellae.
occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae
mane, Clytaemnestram nullus non uicus habebit.
hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem
insulsam et fatuam dextra laeuaque tenebat;
at nunc res agitur tenui pulmone rubetae,
sed tamen et ferro, si praegustabit Atrides
Pontica ter uicti cautus medicamina regis.

[ocr errors]

645

650

655

660

641 sq. tune duos Priscianus VII, 6, 28 p.745, XVII,1,3 p. 1036, XVII, 9, 59 p. 1064. 643. torua PS@: saeua 5, tetra Burmannus ad anth. Lat. II p. 448. 644. progne PS: procne 5. 647. nocentem po: nocentes Pf. 648. et rabie ads. rabie pw: rabiem Pf. iecur inpendere Pf. 652 sq. spectant Alcesten schol. Stat. Theb. VI, 380. subeuntem fata po: subeuntem et fata P, subeuntem et fama g. 653. Alcestim PSfg: Alcestem pw. 654. cupiant Pafg5: cupient w. 656. Clytemestram P. 658. inuisam dgs. laeua dextraque 5. leuaque P. 659. ad Pfg. 660. praegustabit P: praegustaret po, praegustarit Markland epist. crit. p. 139.

Iuni Iuu. Saturar. lib. II explicit. Incipit lib. III. Feliciter P.

D. IVNII IVVENALIS

SATVRAR V M

LIBER TERTIVS.

SATVRA VII.

Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum.
solus enim tristes hac tempestate Camenas
respexit, cum iam celebres notique poetae
balneolum Gabiis, Romae conducere fornos
temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent
praecones fieri, cum desertis Aganippes
uallibus esuriens migraret in atria Clio.
nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
ostendatur, ames nomen uictumque Machaerae,
et uendas potius, commissa quod auctio uendit
stantibus, oenophorum tripodes armaria cistas,
Alcithoen Pacci, Thebas et Terea Fausti.

Sat. VII. De sterilitate studiorum P.

1. ce sare P. tantum est 5. 2. hac po: ac Pgs. celebresque dfs, multi celebresque bc5.

5

10

3. noti

4. 'BALNEOLVM. G.

in alio Gabiis' schol. fornos PSg: furnos po. 5. fidum P, fedum p. 7. uallibus po: ballibus Pg. 8. umbra Pgh: arca w.

10. commista 11. tripedes Pg, ri12. alcithoen g RutS, Alcinoen siue pacci P: P. S,

9. ames P. machere P, Magiri Heinrich.
F. W. E. Rostius (programm. Lips. 1805).
pides f Boissonade ad Herodian. p. 118.
gersius uarr. lectt. II, 17: alcitheon P, alchitheon
Alchinoen adfw, Altionem bc, Alcionem 5.
Bacchi po, Bassi C. Valesius.

hoc satius, quam si dicas sub iudice "uidi,” quod non uidisti. faciant equites Asiani,

[quamquam et Cappadoces, faciant equitesque Bithyni], 15 altera quos nudo traducit Gallia talo.

nemo tamen studiis indignum ferre laborem

cogetur posthac, nectit quicumque canoris

eloquium uocale modis laurumque momordit.

hoc agite, o iuuenes! circumspicit et stimulat uos
materiamque sibi ducis indulgentia quaerit.

si qua aliunde putas rerum exspectanda tuarum
praesidia, atque ideo crocea membrana tabella
impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae
componis dona Veneris, Telesine, marito,
aut clude et positos tinia pertunde libellos..
frange miser calamos uigilataque proelia dele,
qui facis in parua sublimia carmina cella,
ut dignus uenias hederis et imagine macra.
spes nulla ulterior; didicit iam diues auarus.
tantum admirari, tantum laudare disertos,
ut pueri Iunonis auem. sed defluit aetas
et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.
taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque
Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.

[ocr errors]

20

25

30

35

14 sq. equites

bi18. cogetur pw:

13 sq. hoc uidisti Priscian. XV, 4, 23 p. 1015. Bithyni equitesque Asiani C. F. Hermannus de codd. Iuuenal. p. 19. 15. post quamquam distinxit Wakefield silu. crit. IV p. 78. 15 spurium iudicant Pinzger de uss. spur. p. 10. Heinrich. tini PS. 16. Gallia po: gallica PSgh Rigaltius. cogitur P. posthaec ads. canoris pw: canores P. 20. o iuuenes poS: iuuenes P. uos Pfgs, nos (. 22. exspectanda @: spectanda P5. 23. crocea tabella Pf: croceae tabellae w, croceae p, tabellae S. 24. impletur po: implentur PS. 25. conscribis acde. 26. clude PSfg: claude w. tinea pw. 28. sella Valesius (Valesiana p. 181). dicit disertos Prisciun. XIV, 6, 54 p. 1002.

34. tedia PS. 35. terpsicoren Pw. nu da P.

tinia Pg:

30 sq. di

30. nam 5.

« ZurückWeiter »