Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBRI QUINQUE PRIORES,

AD OPTIMAM RUDDIMANNI EDITIONEM FIDELITER

EXPRESSI.

CURA

JOANNIS DYMOCK.

EDINBURGI:

veneunt apud BELL & BRADFute, stirling & SLADE,

ET FAIRBAIRN & ANDErson.

[blocks in formation]

LECTORI

S.

PAUCIS antè mensibus a Typographis Academiæ nostræ rogati sumus, ut hanc priorum quinque librorum T. Livii editionem procuraremus. Quanquam multis variisque negotiis distineremur, et magnam diei juventuti in literis Latinis erudiendæ partem addicere cogeremur, eorum voluntati deesse- noluimus, ut sint exemplaria historici omnium eloquentissimi librorum, qui Tyronum manibus teri solent, non ubique mendis scatentia. Præterea nemo, linguæ Latinæ peritior, absque summâ delectatione et maximo fructu paginas Nostri evolvere potest; de quo verbis Quinctiliani utemur; "Livius a pueris magis legendus, quàm Sallustius; et hic historiæ majoris est auctor: "ad quem tamen intelligendum, jam profectu opus "sit.". "At non historia cesserit Græcis: nec

opponere Thucydidi Sallustium verear, nec indig"netur sibi Herodotus æquari T. Livium, cùm "in narrando miræ jucunditatis clarissimique can"doris, tum in concionibus, supra quam narrari po"test, eloquentem; ita dicuntur omnia cùm rebus, "tum personis, accommodata; sed affectus quidem, "præcipuè eos, qui sunt dulciores, ut parcissimè di"cam, nemo historicorum commendavit magis; ideo66 que immortalem illam Sallustii velocitatem, dive

"virtutibus, consecutus est; nam mihi egregiè dixisse ❝ videtur."

Præstantissimam editionem, quam Ruddimannus, vir de republicâ literariâ optimè meritus, anno 1751 publici juris fecit, in locis ferè omnibus secuti sumus, et operam dedimus, ut hæc nostra quòque sit accuratissima. Nos esse voti compotes dicere non audemus; sed errores typographicos aut nullos aut perpaucos speramus. Te, Lector Amice, laboribus nostris, in gratiam juniorum discipulorum tantummodo susceptis, faveas, et, si sit ubi deliquerimus, condones, modestè humaniterque oramus.

[blocks in formation]

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER PRIMUS.

EPITOME.

I, II. Adventus Æneæ in Italiam, et res ab eo gestæ referuntur. III. Ascanii regnum Alba, et deinceps Silviorum. IV. Numitoris filia, a Marte compressa, nati Romulus et Remus. V. Amulius obtruncatus. VI. Urbs à Romulo condita. VIII. Senatus lectus. X. Opima spolia Jovi Feretrio lata. XI. Cum Sabinis bellatum. XIII. In curias populus divisus. XIV, XV. Fidenates et Vejentes victi. XVI. Romulus consecratus. XVIII, &c. Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit: Jano templum constituit; ejusque portam, pacatis omnibus circà populis, primus clausit. cum dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpulit. XXII. &c. Tullus Hostilius Albanos bello petit. XXV. Posthac trigeminorum pugna. XXVI. Horatius absolutus. XXVIII. Metti Fuffetii supplicium. XXIX. Alba diruta. XXX. Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. XXXI. Ad postremum fulmine Tullus absumptus. XXXII. Ancus Marcius ceremonias, a Numa institutas, renovavit: XXXIII, Latinis victis, et ad civitatem adscitis, montem Aventinum assignavit Politorium, urbem Latinorum, bello repetitam, quam prisci Latini occupaverant, diruit. pontem sublicium in Tiberim fecit. Janiculum collem urbi addidit. fines imperii protulit. Ostiam condidit. Regnavit annos viginti quatuor. XXXIV. Ea regnante, Lucumio Damarati Corinthii filius, a Tarquiniis, Etruriæ civitate, Romam venit; et, in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre cœpit; et post mortem Anci regnum excepit. XXXV. Centum additis, patrum numerum auxit. Latinos subegit, Circum designavit, ludos edidit. XXXVI. Sabinorum bello petitus, equitum centurias ampliavit. Tentanda scientiæ causa Atti Navii auguris consuluisse fertur, an id,

3

« ZurückWeiter »