Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBRI QUI SUPERSUNT OMNES,

EX RECENSIONE

ARN. DRAKENBORCHII.

ACCEDUNT

NOTE INTEGRÆ

EX EDITIONIBUS

J. B. L. CREVIERII.

CUM

INDICE RERUM LOCUPLETISSIMO.

TOM. I.

OXONII,

EXCUDEBAT W. BAXTER;

IMPENSIS J. PARKER, ET R. BLISS: ET R. PRIESTLEY, ET

Q. ET W. B. WHITTAKER, LONDINI.

MDCCCXXI.

[blocks in formation]

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBRI.

EPITOME LIBRI I.

2 འ་

ADVENTUS Æneæ in Italiam, et ejus res gesta referuntur. Ascanii regnum Albæ, et deinceps Silviorum. Numitoris filia, a Marte compressa, 'nati Romulus et Remus. Amulius obtruncatus. Ürbs a Romulo condita. Senatus lectus. Cum Sabinis bellatum. Opima spolia Jovi Feretrio lata. In curias populus divisus. Fidenates et Veientes victi. Romulus consecratus. Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit; Jano templum constituit; ejusque portam, pacatis omnibus circa populis, primus clausit. cum Dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpulit. Tullus Hostilius Albanos bello petüt. Post hæc trigeminorum pugna. Horatius absolutus. Metti Fuffeti supplicium. Alba diruta, Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. Ad postremum fulmine Tullus absumtus. Ancus Marcius ceremonias, a Numa institutas, renovavit. Latinis victis et ad civitatem adscitis montem Aventinum adsignavit. 3 Politorium, urbem Latinorum, bello repetitam, quam prisci Latini occupaverant, diruit. pontem sublicium in Tiberim fecit. Janiculum collem urbi addidit. fines imperii protulit. Ostiam condidit. Regnavit annos viginti quatuor. Eo regnante Lucumo, Damarati Corinthii filius, a Tarquiniis, Etruriæ civitate, Romam venit; et, in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre cœpit; et post mortem Anci regnum excepit. Centum additis, Patrum numerum auxit. La

[blocks in formation]

2

TITI LIVII ÉPITOME LIB. I.

tinos subegit, circum designavit, ludos edidit. Sabinorum bello petitus equitum centurias ampliavit. Tentandæ scientiæ caussa Atti Navii auguris, consuluisse fertur, an id, de quo cogitaret, effici posset: quod quum ille fieri posse respondisset, jussisse, eum novacula cotem præcidere; idque protinus ab Atto factum. Sabinos præterea acie vicit, urbem muro circumdedit, cloacas fecit. Occisus est ab Anci filiis, quum regnasset annos triginta octo. Successit ei Ser. Tullius, natus ex captiva nobili Corniculana; cui puero, adhuc in cunis posito, caput arsisse traditum est. 5 Veientes atque Etruscos prælio fudit. Censum primus egit. Lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta millia esse dicuntur. Classes centuriasque descripsit. Pomarium protulit. Colles urbi, Quirinalem, Viminalem, Esquilinumque adjecit. Templum Diana cum Latinis in Aventino fecit. Interfectus est a 6 L. Tarquinio, Prisci filio, consilio filiæ suæ Tulliæ, quum regnasset annos quadraginta quatuor. Post hunc L. Tarquinius Superbus, neque Patrum, neque populi jussu, regnum invasit : quo die scelerata Tullia per patris jacentis corpus carpentum egit. Armatos circa se ad custodiam corporis sui habuit. Turnum Herdonium fraude interemit. Bellum cum Volscis gessit; et ex eorum præda templum Jovi in Capitolio fecit. Terminus et Juventas non addixere: quorum aræ moveri non potuerunt. Filii Sex. Tarquinii dolo Gabios in potestatem suam redegil. Hujus filiis Delphos profectis, et consulentibus, quis eorum regnaturus esset Romæ, dictum est, eum regnaturum, qui primus matrem osculatus esset. Quod responsum quum ipsi aliter interpretarentur, Junius Brutus, qui cum iis profectus erat, prolapsum se simulavit, et terram osculatus est. idque factum ejus eventus rei comprobavit. Nam quum, inpotenter se gerendo, Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset; ad ultimum, propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio ejus Lucretia pudicitiam (quæ, vocato patre ad se Tricipitino et viro Collatino, obtestata, ne inulta mors ejus esset, cultro se interemit) Bruti opera maxime expulsus est, quum regnasset annos viginti quinque. Tunc consules primum creati sunt L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

5 Is Veientes] Vulgo abest pronomen is. Sed illud in veteribus libris reperiri Sigonius affirmat.

6 L. Tarquinio Prisci filio] Vid. not. ad cap. 46. hujus libri.

7 Quum regnasset annos triginta quatuor] Lege quadraginta quatuor,

quomodo habetur infra, cap. 48. Et
hic quoque Dujatii et Hearnii editio-
nes a reliquis recedunt, et eum quem
volumus numerum præferunt. Hear-
nius quidem niti se profitetur unius
MS. codicis auctoritate.

2

PRÆFATIO.

FACTURUSNE 1operæ pretium sim, si a primordio Urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio; nec, si sciam, dicere ausim: quippe qui, quum veterem, tum 2 vulgatam esse rem, videam, dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid adlaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos, credunt. Utcumque erit, juvabit tamen, rerum gestarum memoriæ principis terrarum populi pro virili parte et me 3 ipsum consuluisse; et, si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum, meo qui nomini obficient, me consoler. Res est præterea et inmensi operis, ut quæ supra septingentesimum annum repetatur; et quæ, ab exiguis profecta initiis, eo creverit, ut jam magnitudine laboret sua: et legentium plerisque, haud dubito, quin primæ origines proximaque originibus minus præbitura voluptatis sint, festinantibus ad hæc nova, quibus jam pridem præ

a me del. Crev.

1 Operæ pretium] Rem utilem, et cui haud frustra impensa opera sit.

2 Vulgatam rem] Rem vulgo a scriptoribus historiarum factitatam. Hæc igitur mens est Livii. Est hic vetus et usitatus scribentium mos, ut si historiam, etiam post multos alios, condere aggrediantur, sentiant et dicant sese facturos operæ pretium; rati aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos. Ego facturusne operæ pretium sím, nec satis scio; nec, si sciam, dicere ausim, ne pravam ceterorum consuetudinem videar imitari.

3 Et ipsum consuluisse] Vulgo, et me ipsum. Sed rò me eleganter sup primunt plurimi et optimi MSS. tum Gronovio, tum nobis inspecti. Notum est illud Virgilii: Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum Ludere quæ vellem. Sic et Justin. 1. XIV. c. 4. Aut si ipsos pudet roganti vim adhibere, ferrum huc date.

4 Res est præterea] Res quam tractandam suscipio, respublica nempe Romana, cujus universam historiam

scribendo complecti volo, est argumentum quod excrescere debeat in immensum opus; ut quæ supra septingentesimum annum repetatur, eademque ab exiguis....

5 Et immensi] Connexa procul dubio sunt duo, quæ proxime sequuntur, orationis membra, ut quæ supra et quæ ab exiguis. . . quum utrum. que rationem afferat cur res sit immensi operis. Itaque vel delenda est vocula et ante immensi: (quam quidem ignorat unus e nostris codicibus) vel dicendum est ei respondere et legentium plerisque, prorsus quasi scripsisset Livius: Præterea et res est immensi operis....et legentium plerisque. Non raro apud nostrum par ticulæ illæ et et, quum tum, ita collo. catæ reperiuntur, ut, licet quoad sensum sibi respondeant, quoad structuram tamen verborum ex adverso sese non respiciant. Sic infra c. 25. Feroces et suopte ingenio, et pleni adhortantium vocibus: et 1. VI. c. 23. Ferox quum ætate et ingenio, tum multitudinis... spe inflatus.

6 Festinantibus ad hæc nova] Quia

« ZurückWeiter »