QUIS nescit, Volusi Bithynice, qualia demens Aegyptos portenta colat? crocodilon adorat Pars haec, illa pavet saturam serpentibus ibin. Effigies sacri nitet aurea cercopitheci,
Dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae Atque vetus Thebe centum iacet obruta portis. Illic aeluros, hic piscem fluminis, illic Oppida tota canem venerantur, nemo Dianam. Porrum et caepe nefas violare et frangere morsu: O sanctas gentes, quibus haec nascuntur in hortis Numina! Lanatis animalibus abstinet omnis Mensa, nefas illic fetum iugulare capellae:
7. aeluros Brodaeus, aeruleos P, caeruleos w.
Carnibus humanis vesci licet.
Tale super cenam facinus narraret Ulixes Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam Moverat, ut mendax aretalogus: "In mare nemo Hunc abicit, saeva dignum veraque Charybdi, Fingentem immanes Laestrygonas atque Cyclopas? Nam citius Scyllam vel concurrentia saxa Cyaneis, plenos et tempestatibus utres Crediderim, aut tenui percussum verbere Circes Et cum remigibus grunnisse Elpenora porcis : Tam vacui capitis populum Phaeaca putavit?"- Sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui De Corcyraea temetum duxerat urna;
Solus enim haec Ithacus nullo sub teste canebat. Nos miranda quidem, sed nuper consule Iunco Gesta super calidae referemus moenia Copti, Nos vulgi scelus et cunctis graviora cothurnis.
Nam scelus, a Pyrrha quamquam omnia syrmata volvas, 30 Nullus apud tragicos populus facit. Accipe, nostro Dira quod exemplum feritas produxerit aevo.
Inter finitimos vetus atque antiqua simultas, Immortale odium et numquam sanabile vulnus Ardet adhuc, Ombos et Tentyra. Summus utrimque 35 Inde furor volgo, quod numina vicinorum
Odit uterque locus, cum solos credat habendos Esse deos, quos ipse colit. Sed tempore festo Alterius populi rapienda occasio cunctis Visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne Laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae Sentirent, positis ad templa et compita mensis Pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem
26. haec s, hic P, hoc w.
Septimus interdum sol invenit. Horrida sane Aegyptos, sed luxuria, quantum ipse notavi, Barbara famoso non cedit turba Canopo. Adde quod et facilis victoria de madidis et Blaesis atque mero titubantibus. Inde virorum Saltatus nigro tibicine, qualiacumque
Unguenta et flores multaeque in fronte coronae; Hinc ieiunum odium. Sed iurgia prima sonare Incipiunt animis ardentibus, haec tuba rixae; Dein clamore pari concurritur, et vice teli Saevit nuda manus; paucae sine vulnere malae, Vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus Integer, aspiceres iam cuncta per agmina vultus Dimidios, alias facies et hiantia ruptis Ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos. Ludere se credunt ipsi tamen et puerilis Exercere acies, quod nulla cadavera calcent; Et sane quo tot rixantis milia turbae,
Si vivunt omnes? ergo acrior impetus, et iam
Saxa inclinatis per humum quaesita lacertis Incipiunt torquere, domestica seditioni
Tela, nec hunc lapidem, qualis et Turnus et Aiax,
Vel quo Tydides percussit pondere coxam
Aeneae, sed quem valeant emittere dextrae Illis dissimiles et nostro tempore natae. Nam genus hoc vivo iam decrescebat Homero; Terra malos homines nunc educat atque pusillos. Ergo deus, quicumque aspexit, ridet et odit.
A deverticulo repetatur fabula. Postquam, Subsidiis aucti, pars altera promere ferrum Audet et infestis pugnam instaurare sagittis :
45. Aegyptos P, Aegyptus w.
Terga fuga celeri praestant, instantibus Ombis, Qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae. Labitur hinc quidam, nimia formidine cursum Praecipitans, capiturque. Ast illum in plurima sectum Frusta et particulas, ut multis mortuus unus Sufficeret, totum corrosis ossibus edit
Victrix turba, nec ardenti decoxit aheno
Aut veribus; longum usque adeo tardumque putavit Expectare focos, contenta cadavere crudo.
Hic gaudere libet quod non violaverit ignem,
Quem summa caeli raptum de parte Prometheus Donavit terris; elemento gratulor et te Exultare reor. Sed qui mordere cadaver
Sustinuit, nil umquam hac carne libentius edit; Nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an Prima voluptatem gula senserit; ultimus autem Qui stetit, absumpto iam toto corpore, ductis Per terram digitis aliquid de sanguine gustat. Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim Produxere animas: sed res diversa, sed illic Fortunae invidia est bellorumque ultima, casus Extremi, longae dira obsidionis egestas. Huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet Exemplum esse cibi; sicut modo dicta mihi gens Post omnes herbas, post cuncta animalia, quidquid Cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis Pallorem ac maciem et tenues miserantibus artus, Membra aliena fame lacerabant, esse parati
Quisnam hominum veniam dare, quisve deorum,
75. fugat celeri P, fuga sceleri p, fugae s; praestant instantibus Ombis Mercerus, praestan . . . P, praestantibus omnibus instant pw. 93. alimentis pw, elementis P. 97, 98. delebat Guiterus.
Urbibus abnueret dira atque immania passis, Et quibus illorum poterant ignoscere manes, Quorum corporibus vescebantur? Melius nos Zenonis praecepta monent; nec enim omnia quidam Pro vita facienda putant: sed Cantaber unde Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli? Nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas, Gallia causidicos docuit facunda Britannos, De conducendo loquitur iam rhetore Thyle. Nobilis ille tamen populus, quem diximus, et par Virtute atque fide, sed maior clade, Zacynthos, Tale quid excusat: Maeotide saevior ara Aegyptos. Quippe illa nefandi Taurica sacri Inventrix homines-ut iam, quae carmina tradunt, Digna fide credas-tantum immolat, ulterius nil Aut gravius cultro timet hostia: quis modo casus Inpulit hos? quae tanta fames infestaque vallo Arma coegerunt tam detestabile monstrum Audere? anne aliam, terra Memphitide sicca, Invidiam facerent nolenti surgere Nilo?
Qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam
Sauromataeque truces aut immanes Agathyrsi, Hac saevit rabie inbelle et inutile vulgus, Parvula fictilibus solitum dare vela phaselis Et brevibus pictae remis incumbere testae. Nec poenam sceleri invenies, nec digna parabis Supplicia his populis, in quorum mente pares sunt Et similes ira atque fames. Mollissima corda. Humano generi dare se natura fatetur,
Quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus.
104. urbibus Ps, viribus pw, ventribus Valesius. 107. quidam P,
quaedam pw. 114. Zacynthos P, Saguntus w.
« ZurückWeiter » |