IIO Aut, si sors dederit tandem non aspera votis, “ Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. 120 "Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Quamquain etiam vestri nunquam meminisse pigebit, Pastores Thusci, Musis operata juventus, Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque Damon, Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe. O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba, 130 Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos, Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam ! Ipse etiam tentare ausus sum; nec puto multùm Displicui; nam sunt et apud me munera vestra, Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ : Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos Et Datis et Francinus; erant et vocibus ambo Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo. "Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna, 140 Dum solus teneros claudebam cratibus hædos. Ah ! quoties dixi, cum te cinis ater habebat, *Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon ; 150 “ Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennumque Arviragumque duces, priscumque Belinum, Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos; Tum gravidam Arturo fatali fraude Iögernen; Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma, Merlini dolus. O, mihi tum si vita supersit, Tu procul annosâ pendebis, fistula, pinu Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camænis 170 Brittonicum strides! Quid enim ? omnia non licet uni, Non sperâsse uni licet omnia ; mî satis ampla Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum Tum licet, externo penitùsque inglorius orbi), Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni, Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ, Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis "Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, 180 Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripa, Bina dedit, mirum artis opus, inirandus et ipse, Et circum gemino cælaverat argumento. In medio Rubri Maris unda, et odoriferum ver, Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ; Has inter Phoenix, divina avis, unica terris, Cæruleum fulgens diversicoloribus alis, Auroram vitreis surgentem respicit undis ; Parte aliâ polus omnipatens, et magnus Olympus: 190 Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube pharetræ, Arma corusca, faces, et spicula tincta pyropo; Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi, Hinc ferit; at, circum flammantia lumina torquens, Semper in erectum spargit sua tela per orbes Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus : Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum. “Tu quoque in his,nec me fallit spes lubrica, DamonTu quoque in his certè es; nam quò tua dulcis abiret Sanctaque simplicitas ? nam quò tua candida virtus ? 200 Nec te Lethæo fas quæsivisse sub Orco; Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultra. Ite procul, lacrymæ; purum colit æthera Damon, Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ; Heroumque animas inter, divosque perennes, Æthereos haurit latices et gaudia potat Ore sacro. Quin tu, cæli post jura recepta, Dexter ades, placidusque fave, quicunque vocaris; Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis DIODOTUS. quo te divino nomine cuncti 210 Cælicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon. Jan. 23, 1646. AD JOANNEM ROUSIUM, OXONIENSIS ACADEMIÆ BIBLIOTHECARIUM. De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliothecâ Publicâ reponeret, Ode. Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis; quas, tametsi omnes nec versuum numero nec certis ubique colis exactè respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potius quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κατά σχέσιν, partim drodeluuéva. Phaleucia quæ sunt spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit. STROPHE I. GEMELLE cultu simplici gaudens liber, Nunc Britannica per vireta lusit, 10 ANTISTROPHE. 20 STROPHE 2. 30 Modò quis deus, aut editus deo, |