'Unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere': " Hoc monstrant vetulae pueris repentibus assae, Hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae. Talibus instantem monitis quemcumque parentem Sic possem adfari: "Dic, O vanissime, quis te Festinare iubet? meliorem praesto magistro Discipulum. Securus abi; vinceris, ut Aiax Praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles. Parcendum est teneris, nondum implevere medullas; 215 Naturae mala nequitia est. Cum pectere barbam Coeperit et longi mucronem admittere cultri, Falsus erit testis, vendet periuria summa Exigua et Cereris tangens aramque pedemque. Elatam iam crede nurum, si limina vestra Mortifera cum dote subit: quibus illa premetur Per somnum digitis! nam quae terraque marique Adquirenda putas, brevior via conferet illi: Nullus enim magni sceleris labor.
Mandavi,' dices olim, nec talia suasi.'
Mentis causa malae tamen est et origo penes te. Nam quisquis magni census praecepit amorem, Et laevo monitu pueros producit avaros, Et qui per fraudes patrimonia conduplicare, Dat libertatem et totas effundit habenas Curriculo; quem si revoces, subsistere nescit Et te contempto rapitur metisque relictis. Nemo satis credit tantum delinquere, quantum Permittas; adeo indulgent sibi latius ipsi. Cum dicis iuveni stultum qui donet amico,
208, 209. damnarat Iahn. 216. naturae Pw, est cum P, nequitiae cum pw, nequitiae ast cum s. P. 229. damnarat Iahn; conduplicandi Weidner.
maturae s; nequitia 217. longi pw, longe
Qui paupertatem levet attollatque propinqui, Et spoliare doces et circumscribere et omni Crimine divitias adquirere, quarum amor in te Quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum Dilexit Thebas, si Graecia vera, Menoeceus; In quorum sulcis legiones dentibus anguis Cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt Continuo, tamquam et tubicen surrexerit una. Ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti, Flagrantem late et rapientem cuncta videbis ; Nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum In cavea magno fremitu leo tollet alumnus. Nota mathematicis genesis tua; sed grave tardas Expectare colus: morieris stamine nondum Abrupto. Iam nunc obstas et vota moraris, Iam torquet iuvenem longa et cervina senectus. Ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates Composuit, si vis aliam decerpere ficum.
Atque alias tractare rosas. Medicamen habendum est,
Sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex."
Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra, Nulla aequare queas praetoris pulpita lauti, Si spectes, quanto capitis discrimine constent. Incrementa domus, aerata multus in arca Fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi, Ex quo Mars Ultor galeam quoque perdidit et res Non potuit servare suas. Ergo omnia Florae
Et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas; Tanto maiores humana negotia ludi.
An magis oblectant animum iactata petauro
241. quorum Pw, quarum s. 255. sorbere ante pw, sorbere et ante
Corpora quique solet rectum descendere funem, Quam tu, Corycia semper qui puppe moraris Atque habitas, Coro semper tollendus et Austro, Perditus ac vilis sacci mercator olentis, Qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae
Passum et municipes Iovis advexisse lagonas?
Hic tamen ancipiti figens vestigia planta
Victum illa mercede parat brumamque famemque
Illa reste cavet: tu propter mille talenta
Et centum villas temerarius. Aspice portus
Et plenum magnis trabibus mare: plus hominum est iam In pelago; veniet classis, quocumque vocarit Spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum Aequora transiliet, sed longe Calpe relicta Audiet Herculeo stridentem gurgite solem. Grande operae pretium est ut tenso folle reverti Inde domum possis, tumidaque superbus aluta Oceani monstra et iuvenes vidisse marinos. Non unus mentes agitat furor: ille sororis In manibus vultu Eumenidum terretur et igni, Hic bove percusso mugire Agamemnona credit Aut Ithacum; parcat tunicis licet atque lacernis, Curatoris eget, qui navem mercibus implet Ad summum latus et tabula distinguitur unda, Cum sit causa mali tanti et discriminis huius Concisum argentum in titulos faciesque minutas. Occurrunt nubes et fulgura: "Solvite funem," Frumenti dominus clamat piperisve coempti : "Nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur; Aestivum tonat."-Infelix hac forsitan ipsa Nocte cadit fractis trabibus, fluctuque premetur
285. torretur p. 296. cadit P, cadet w.
Obrutus et zonam laeva morsuque tenebit. Sed cuius votis modo non suffecerat aurum, Quod Tagus et rutila volvit Pactolus harena, Frigida sufficient velantis inguina panni Exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem Dum rogat et picta se tempestate tuetur.
Tantis parta malis cura maiore metuque Servantur. Misera est magni custodia census! Dispositis praedives amis vigilare cohortem Servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro Electro signisque suis Phrygiaque columna Atque ebore et lata testudine. Dolia nudi Non ardent Cynici; si fregeris, altera fiet
Cras domus, atque eadem plumbo commissa manebit. 310 Sensit Alexander, testa cum vidit in illa
Magnum habitatorem, quanto felicior hic qui
Nil cuperet, quam qui totum sibi posceret orbem,
Passurus gestis aequanda pericula rebus.
Nullum numen habes, si sit prudentia; nos te,
Nos facimus, Fortuna, deam. Mensura tamen quae
Sufficiat census, si quis me consulat, edam:
In quantum sitis atque fames et frigora poscunt, Quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis, Quantum Socratici ceperunt ante penates. Numquam aliud natura, aliud sapientia dicit. Acribus exemplis videor te cludere? misce Ergo aliquid nostris de moribus, effice summam, Bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis. Haec quoque si rugam trahit extenditque labellum, Sume duos equites, fac tertia quadringenta. Si nondum implevi gremium, si panditur ultra,
315. habes Pw, abest s. 319. suffecit pw, sufficit P.
Nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna Sufficient animo nec divitiae Narcissi,
« ZurückWeiter » |