Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Omnia deterius tua per vestigia peccet,
Corripies nimirum et castigabis acerbo
Clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
Unde tibi frontem libertatemque parentis,
Cum facias peiora senex, vacuumque cerebro
Iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?
Hospite venturo, cessabit nemo tuorum.
"Verre pavimentum, nitidas ostende columnas,
Arida cum tota descendat aranea tela,

Hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter":
Vox domini furit instantis virgamque tenentis.
Ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino
Atria displiceant oculis venientis amici,
Ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno
Semodio scobis haec emendat servulus unus:
Illud non agitas, ut sanctam filius omni

55

60

65

Aspiciat sine labe domum vitioque carentem?

Gratum est, quod patriae civem populoque dedisti,
Si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris,

70

Utilis et bellorum et pacis rebus agendis.

75

Plurimum enim intererit, quibus artibus et quibus hunc tu
Moribus instituas. Serpente ciconia pullos
Nutrit et inventa per devia rura lacerta :
Illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.
Vultur iumento et canibus crucibusque relictis
Ad fetus properat partemque cadaveris adfert :
Hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se
Pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.
Sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae
In saltu venantur aves, hinc praeda cubili
Ponitur inde autem cum se matura levarit

80

82. haec Lachmann. 83. levarit s, levaret P, levavit Priscian, levabit w.

Progenies stimulante fame, festinat ad illam
Quam primum praedam rupto gustaverat ovo.
Aedificator erat Cretonius et modo curvo
Litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,
Nunc Praenestinis in montibus alta parabat
Culmina villarum, Graecis longeque petitis

[blocks in formation]

Marmoribus vincens Fortunae atque Herculis acdem, 90
Ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.
Dum sic ergo habitat Cretonius, imminuit rem,
Fregit opes; nec parva tamen mensura relictae
Partis erat: totam hanc turbavit filius amens,
Dum meliore novas attollit marmore villas.
Quidam sortiti metuentem sabbata patrem
Nil praeter nubes et caeli numen adorant,
Nec distare putant humana carne suillam,
Qua pater abstinuit.

Romanas autem soliti contemnere leges

Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius,
Tradidit arcano quodcumque volumine Moyses,
Non monstrare vias eadem nisi sacra colenti,
Quaesitum ad fontem solos deducere verpos.
Sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux
Ignava et partem vitae non attigit ullam.

95

100

105

110

Sponte tamen iuvenes imitantur cetera: solam Inviti quoque avaritiam exercere iubentur. Fallit enim vitium specie virtutis et umbra, Cum sit triste habitu vultuque et veste severum Nec dubie tamquam frugi laudetur avarus, Tamquam parcus homo et rerum tutela suarum Certa magis, quam si fortunas servet easdem Hesperidum serpens aut Ponticus. Adde quod hunc, de

91. Posides pw, possideus P. 111. laudetur P, laudatur w.

113. quasi P.

Quo loquor, egregium populus putat adquirendi
Artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris;
Sed crescunt quocumque modo, maioraque fiunt
Incude adsidua semperque ardente camino.
Et pater ergo animi felices credit avaros,
Qui miratur opes, qui nulla exempla beati
Pauperis esse putat, iuvenes hortatur, ut illa
Ire via pergant et eidem incumbere sectae.
Sunt quaedam vitiorum elementa: his protinus illos
Inbuit et cogit minimas ediscere sordes,

Mox adquirendi docet insatiabile votum.
Servorum ventres modio castigat iniquo,

115

120

125

Ipse quoque esuriens; neque enim omnia sustinet umquam
Mucida caerulei panis consumere frusta,
Hesternum solitus medio servare minutal

Septembri, nec non differre in tempora cenae
Alterius conchem aestivam cum parte lacerti
Signatam vel dimidio putrique siluro,

130

Filaque sectivi numerata includere porri:
Invitatus ad haec aliquis de ponte negabit.

Sed quo divitias haec per tormenta coactas,

135

Cum furor haud dubius, cum sit manifesta phrenesis,

Ut locuples moriaris, egentis vivere fato?

Interea pleno cum turget sacculus ore,

Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crevit,

Et minus hanc optat qui non habet. Ergo paratur
Altera villa tibi, cum rus non sufficit unum,

140

Et proferre libet fines, maiorque videtur
Et melior vicina seges: mercaris et hanc et
Arbusta et densa montem qui canet oliva.

[blocks in formation]

Quorum si pretio dominus non vincitur ullo,
Nocte boves macri lassoque famelica collo
Iumenta ad virides huius mittentur aristas;
Nec prius inde domum, quam tota novalia saevos
In ventres abeant, ut credas falcibus actum.
Dicere vix possis, quam multi talia plorent,
Et quot venales iniuria fecerit agros.

Sed qui sermones, quam foede bucina famae !—

145

150

"Quid nocet haec?" inquit; "tunicam mihi malo lupini, Quam si me toto laudet vicinia pago

[blocks in formation]

Quantum sub Tatio populus Romanus arabat.
Mox etiam fractis aetate ac Punica passis

160

Proelia vel Pyrrhum immanem gladiosque Molossos
Tandem pro multis vix iugera bina dabantur
Vulneribus: merces haec sanguinis atque laboris
Nullis visa umquam meritis minor, aut ingratae
Curta fides patriae. Saturabat glebula talis
Patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat
Uxor et infantes ludebant quattuor, unus

165

Vernula, tres domini; sed magnis fratribus horum
A scrobe vel sulco redeuntibus altera cena
Amplior et grandes fumabant pultibus ollae.
Nunc modus hic agri nostro non sufficit horto.
Inde fere scelerum causae; nec plura venena
Miscuit aut ferro grassatur saepius ullum
Humanae mentis vitium, quam saeva cupido

170

175

147. mitentur (mittentur) Ps, mittuntur w. 152. foede P, foedae w.

Immodici census.

Nam dives qui fieri vult,

Et cito vult fieri; sed quae reverentia legum,

Quis metus aut pudor est umquam properantis avari?
"Vivite contenti casulis et collibus istis,

O pueri!" Marsus dicebat et Hernicus olim
Vestinusque senex: "panem quaeramus aratro,
Qui satis est mensis; laudant hoc numina ruris,
Quorum ope et auxilio gratae post munus aristae
Contingunt homini veteris fastidia quercus.
Nil vetitum fecisse volet, quem non pudet alto
Per glaciem perone tegi, qui summovet Euros
Pellibus inversis; peregrina ignotaque nobis

Ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit."
Haec illi veteres praecepta minoribus: at nunc

Post finem autumni media de nocte supinum
Clamosus iuvenem pater excitat: "Accipe ceras,
Scribe, puer, vigila, causas age, perlege rubras
Maiorum leges aut vitem posce libello.
Sed caput intactum buxo naresque pilosas
Adnotet et grandes miretur Laelius alas.
Dirue Maurorum attegias, castella Brigantum,
Ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus
Adferat; aut, longos castrorum ferre labores
Si piget et trepidum solvunt tibi cornua ventrem
Cum lituis audita, pares quod vendere possis
Pluris dimidio, nec te fastidia mercis

180

185

190

195

200

Ullius subeant ablegandae Tiberim ultra,

Neu credas ponendum aliquid discriminis inter

Unguenta et corium. Lucri bonus est odor ex re

Qualibet. Illa tuo sententia semper in ore

205

Versetur, dis atque ipso Iove digna poeta:

182. ruris pw, roris P. 199. trepidum Ps, trepido pw.

« ZurückWeiter »