Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Numen aquis, viridi si margine cluderet undas
Herba nec ingenuum violarent marmora tofum!

20

Hic tunc Umbricius: "Quando artibus," inquit, "honestis
Nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,

Res hodie minor est, here quam fuit, atque eadem cras
Deteret exiguis aliquid; proponimus illuc

Ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,

Dum nova canities, dum prima et recta senectus,
Dum superest Lachesi quod torqueat, et pedibus me
Porto meis, nullo dextram subeunte bacillo;

Cedamus patria: vivant Artorius istic

25

35

Et Catulus; maneant, qui nigrum in candida vertunt, 30
Quis facile est aedem conducere, flumina, portus,
Siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
Et praebere caput domina venale sub hasta.
Quondam hi cornicines et municipalis harenae
Perpetui comites notaeque per oppida buccae
Munera nunc edunt, et verso pollice vulgus
Quem iubet occidunt populariter; inde reversi
Conducunt foricas; et cur non omnia? cum sint,
Quales ex humili magna ad fastigia rerum
Extollit, quotiens voluit Fortuna iocari.

Quid Romae faciam? mentiri nescio; librum,
Si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
Astrorum ignoro; funus promittere patris
Nec volo nec possum; ranarum viscera numquam
Inspexi ;

me nemo ministro

Fur erit, atque ideo nulli comes exeo, tamquam
Mancus et exstinctae, corpus non utile, dextrae.

40

45

19. aque pw. 37. quem pw, qum P, cum s. 48. exstinctae-dextrae Pw, exstincta-dextra Eremita.

Quis nunc diligitur, nisi conscius, et cui fervens
Aestuat occultis animus semperque tacendis?
Nil tibi se debere putat, nil conferet umquam,
Participem qui te secreti fecit honesti;

Carus erit Verri, qui Verrem tempore quo vult
Accusare potest. Tanti tibi non sit opaci

50

Omnis harena Tagi quodque in mare volvitur aurum, 55 Ut somno careas ponendaque praemia sumas

Tristis et a magno semper timearis amico.

Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris, Et quos praecipue fugiam, properabo fateri,

Nec pudor opstabit. Non possum ferre, Quirites,
Graecam urbem; quamvis quota portio faecis Achaei!
Iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes,
Et linguam et mores et cum tibicine chordas
Obliquas nec non gentilia tympana secum
Vexit.

Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
Et ceromatico fert niceteria collo !

Hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,
Hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis,
Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
Viscera magnarum domuum dominique futuri.
Ingenium velox, audacia perdita, sermo
Promptus et Isaeo torrentior. Ede quid illum

60

65

67

70

Esse putes. Quemvis hominem secum attulit ad nos: 75
Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,
Augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit
Graeculus esuriens; in caelum miseris, ibit.

In summa, non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax,
Qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.

[blocks in formation]

80

Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
Signabit fultusque toro meliore recumbet,
Advectus Romam quo pruna et cottona vento?
Usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum
Hausit Aventini, baca nutrita Sabina?
Quid quod adulandi gens prudentissima laudat
Sermonem indocti, faciem deformis amici,
Et longum invalidi collum cervicibus aequat
Herculis Antaeum procul a tellure tenentis?
Haec eadem licet et nobis laudare; sed illis
Creditur.

Nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic
Aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:
Natio comoeda est. Rides, maiore cachinno
Concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
Nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,
Accipit endromidem; si dixeris, "Aestuo," sudat.
Non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
Nocte dieque potest aliena sumere vultum
A facie, iactare manus, laudare paratus.
Scire volunt secreta domus atque inde timeri.
Et quoniam coepit Graecorum mentio, transi
Gymnasia atque audi facinus maioris abollae :
Stoicus occidit Baream delator, amicum
Discipulumque senex ripa nutritus in illa,
Ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
Non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarchus,
Qui gentis vitio numquam partitur amicum,
Solus habet; nam cum facilem stillavit in aurem
Exiguum de naturae patriaeque veneno,

85

89

92

98

100

105

106

113

115

120

104. damnarat Iahn, omni Pw, omnis Weidner. 113. delebat Pinzger.

Limine summoveor, perierunt tempora longi
Servitii; nusquam minor est iactura clientis.

[ocr errors]

Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
Pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
Currere, cum praetor lictorem impellat et ire
Praecipitem iubeat, dudum vigilantibus orbis,
Ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
Da testem Romae tam sanctum, quam fuit hospes
Numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui
Servavit trepidam flagranti ex aede Minervam :
Protinus ad censum; de moribus ultima fiet
Quaestio: Quot pascit servos? quot possidet agri
Iugera? quam multa magnaque paropside cenat?'
Quantum quisque sua nummorum servat in arca,
Tantum habet et fidei; iures licet et Samothracum
Et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper
Creditur atque deos, dis ignoscentibus ipsis.
Quid quod materiam praebet causasque iocorum
Omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,
Si toga sordidula est et rupta calceus alter
Pelle patet, vel si consuto vulnere crassum
Atque recens linum ostendit non una cicatrix?
Nil habet infelix paupertas durius in se,
Quam quod ridiculos homines facit.
'Si pudor est, et de pulvino surgat equestri,
Cuius res legi non sufficit;

Exeat,' inquit,

125

130

137

140

145

150

155

157

Hic plaudat nitidi praeconis filius inter

Pinnirapi cultos iuvenes iuvenesque lanistae.'

Sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni.

Quis gener hic placuit censu minor atque puellae

160

130. ne pw, nec P. 141. agri pw, agros P. 142. iugera om. P. add. pw.

Sarcinulis inpar? quis pauper scribitur heres?
Quando in consilio est aedilibus? agmine facto
Debuerant olim tenues migrasse Quirites.
Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat
Res angusta domi; sed Romae durior illis
Conatus magno hospitium miserabile, magno
Servorum ventres, et frugi cenula magno.
Fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis

165

Translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam
Contentusque illic Veneto duroque cucullo.

170

Pars magna Italiae est, si verum admittimus, in qua

Nemo togam sumit, nisi mortuus.3 Ipsa dierum

Festorum herboso colitur si quando theatro
Maiestas, tandemque redit ad pulpita notum.
Exodium, cum personae pallentis hiatum
In gremio matris formidat rusticus infans:
Aequales habitus illic similesque videbis
Orchestram et populum; clari velamen honoris
Sufficiunt tunicae summis aedilibus albae.
Hic ultra vires habitus nitor; hic aliquid plus

175

180

Quam satis est interdum aliena sumitur arca.
Commune id vitium est; hic vivimus ambitiosa
Paupertate omnes; quid te moror? omnia Romae

Cum pretio. Quid das, ut Cossum aliquando salutes ?
Ut te respiciat clauso Veiento labello?

185

Ille metit barbam, crinem hic deponit amati :
Plena domus libis venalibus; accipe et istud
Fermentum tibi habe: praestare tributa clientes
Cogimur et cultis augere peculia servis.

Quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam,

190

164. emergunt pw, mergunt P.. 168. negabis Valesius, necabis P, negavit w. 186. deponit, amati Francke. 187. libis s, libris P.

« ZurückWeiter »