Et mare percussum puero fabrumque volantem, Cum fas esse putet curam sperare cohortis, Qui bona donavit praesepibus et caret omni Maiorum censu, dum pervolat axe citato
60 Flaminiam puer Automedon ? nam lora tenebat Ipse, lacernatae cum se iactaret amicae. Nonne libet medio ceras implere capaces Quadruvio, cum iam sexta cervice feratur, Hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra 65 Et multum referens de Maecenate supino, Signator falsò, qui se lautum atque beatum Exiguis tabulis et gemma fecerit uda? Occurrit matrona potens, quae molle Calenum Porrectura viro miscet sitiente rubetam,
70 Instituitque rudes melior Lucusta propinquas Per famam et populum nigros efferre maritos. Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum, Si vis esse aliquid. Probitas laudatur et alget, Criminibus debent hortos, praetoria, mensas, Argentum vetus et stantem extra pocula caprum. Si natura negat, facit indignatio versum, Qualemcumque potest, quales ego vel Cluvienus. 80
Ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor Navigio montem ascendit sortesque poposcit, Paulatimque anima caluerunt mollia saxa, Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas, 85 Gaudia, discursus, nostri farrago libelli est. Et quando uberior vitiorum copia ? quando Maior avaritiae patuit sinus? alea quando Hos animos? neque enim loculis comitantibus itur
67. signato falso Madvig. 68. fecerit Sw, fecerat P. 69. occurrat Heinrich. 70. rubeta P. 74. aliquis s.
85. timor add. p.
Ad casum tabulae, posita sed luditur arca.
90 Proelia quanta illic dispensatore videbis Armigero ! simplexne furor sestertia centum Perdere et horrenti tunicam non reddere servo ? Quis totidem erexit villas, quis fercula septem Secreto cenavit avus? nunc sportula primo
95 Limine parva sedet, turbae rapienda togatae. Ille tamen faciem prius inspicit et trepidat, ne Suppositus venias ac falso nomine poscas.
. Agnitus accipies; iubet a praecone vocari Ipsos Troiugenas—nam vexant limen et ipsi
100 Nobiscum—“ Da praetori, da deinde tribuno !” Sed libertinus prior est : “Prior," inquit, “ego adsum; Cur timeam dubitemve locum defendere, quamvis Natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae Arguerint, licet ipse negem ? sed quinque tabernae 105 Quadringenta parant; quid confert purpura maior Optandum, si Laurenti custodit in agro Conductas Corvinus oves, ego possideo plus Pallante et Licinis ?”—Expectent ergo tribuni, Vincant divitiae, sacro ne cedat honori,
110 Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis, Quandoquidem inter nos sanctissima divitiarum Maiestas, etsi funesta Pecunia templo Nondum habitat, nullas nummorum ereximus aras, Ut colitur Pax atque Fides, Victoria, Virtus,
115 Quaeque salutato crepitat Concordia nido.
Sed cum summus honor finito computet anno Sportula quid referat, quantum rationibus addat, Quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est Et panis fumusque domi? Densissima centum 120
106. purpura Spw, purpurae P.
![[ocr errors]](https://books.google.at/books/content?id=GUVEAAAAMAAJ&hl=de&output=html_text&pg=PA5&img=1&zoom=3&q=editions:STANFORD36105007064541&cds=1&sig=ACfU3U0KBlvZlT264M_p2lweAc0sr4AmGw&edge=0&edge=stretch&ci=38,159,13,26)
![[merged small][ocr errors]](https://books.google.at/books/content?id=GUVEAAAAMAAJ&hl=de&output=html_text&pg=PA5&img=1&zoom=3&q=editions:STANFORD36105007064541&cds=1&sig=ACfU3U0KBlvZlT264M_p2lweAc0sr4AmGw&edge=0&edge=stretch&ci=31,509,19,121)
Quadrantes lectica petit, sequiturque maritum Languida vel praegnans et circumducitur uxor. Hic petit absenti, nota iam callidus arte, Ostendens vacuam et clausam pro coniuge sellam. “ Galla mea est,” inquit,“ citius dimitte; moraris ? Profer, Galla, caput! noli vexare, quiescet.” Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum : Sportula, deinde forum iurisque peritus Apollo Atque triumphales, inter quas ausus habere Nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches. Vestibulis abeunt veteres lassique clientes Votaque deponunt, quamquam longissima cenae Spes homini; caulis miseris atque ignis emendus. Optima silvarum interea pelagique vorabit Rex horum, vacuisque toris tantum ipse iacebit. Nam de tot pulchris et latis orbibus et tam Antiquis una comedunt patrimonia mensa. Nullus iam parasitus erit. Sed quis ferat istas Luxuriae sordes? quanta est gula, quae sibi totos Ponit apros, animal propter convivia natum! Poena tamen praesens, cum tu deponis amictus Turgidus et crudum pavonem in balnea portas. Hinc subitae mortes atque intestata senectus; Et nova, nec tristis, per cunctas fabula cenas; Ducitur iratis plaudendum funus amicis.
Nil erit ulterius quod nostris moribus addat Posteritas; eadem facient cupientque minores. Omne in praecipiti vitium stetit; utere velis, Totos pande sinus! Dices hic forsitan : “Unde Ingenium par materiae ? unde illa priorum
126. quiescet F, quiescit pw. 143. crudum p, crudus P. festata Madvig. 150. dices P, dicas pw.
Scribendi quodcumque animo flagrante liberet Simplicitas, “cuius non audeo dicere nomen? Quid refert, dictis ignoscat Mucius an non ?' Pone Tigellinum : taeda lucebis in illa, Qua stantes ardent, qui fixo pectore fumant, Et latum media sulcum deducis harena.” Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur Pensilibus plumis atque illinc despiciet nos ? “ Cum veniet contra, digito compesce labellum : Accusator erit qui verbum dixerit : ‘hic est.' Securus licet Aenean Rutulumque ferocem Committas, nulli gravis est percussus Achilles Aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus; Ense velut stricto quotiens Lucilius ardens Infremuit, rubet auditor, cui frigida mens est Criminibus, tacita sudant praecordia culpa. Inde irae et lacrimae. Tecum prius ergo voluta Haec animo ante tubas; galeatum sero duelli Paenitet.” Experiar quid concedatur in illos, Quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.
156. pectore P, gutture pw. 157. deducis pw, deducit P. 159. despiciaet P, despiciat s. 161, versum P, verum pw. 169. animo ante tubas codd. Prisc., animante tuba P, anime ante tubas Valla. 171. legitur P.
QUAMVIS digressu veteris confusus amici, Laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis Destinet atque unum civem donare Sibyllae. Ianua Baiarum est et gratum litus amoeni Secessus. Ego vel Prochytam praepono Suburae; Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non Deterius credas horrere incendia, lapsus Tectorum adsiduos ac mille pericula saevae Urbis et Augusto recitantes mense poetas? Sed dum tota domus raeda componitur una, Substitit ad veteres arcus madidamque Capenam. Hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae, Nunc sacri fontis nemus et delubra locantur Iudaeis, quorum cophinus faenumque supellex; Omnis enim populo mercedem pendere iussa est Arbor, et eiectis mendicat silva Camenis; In vallem Egeriae descendimus et speluncas Dissimiles veris: quanto praesentius esset
« ZurückWeiter » |