Fistula-ab undecimâ jam lux est altera nocte— Et tum fortè novis admôram labra cicutis : Dissiluere tamen, ruptâ compage, nec ultra Ferre graves potuere sonos: dubito quoque ne sim Turgidulus; tamen et referam; vos cedite, sylvæ.
"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennumque Arviragumque duces, priscumque Belinum, Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos; Tum gravidam Arturo fatali fraude Iögernen ; Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma, Merlini dolus. O, mihi tum si vita supersit, Tu procul annosâ pendebis, fistula, pinu Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camœnis Brittonicum strides! Quid enim? omnia non licet uni, Non sperâsse uni licet omnia; mî satis ampla Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum Tum licet, externo penitùsque inglorius orbi), Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni, Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ, Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis Tamara, et extremis me discant Orcades undis.
"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse, Et circum gemino cælaverat argumento. In medio Rubri Maris unda, et odoriferum ver, Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ; Has inter Phoenix, divina avis, unica terris, Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis, Auroram vitreis surgentem respicit undis; Parte aliâ polus omnipatens, et magnus Olympus: Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube pharetræ, Arma corusca, faces, et spicula tincta pyropo; Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi, Hinc ferit; at, circum flammantia lumina torquens, Semper in erectum spargit sua tela per orbes Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus : Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.
"Tu quoque in his-nec me fallit spes lubrica, DamonTu quoque in his certè es; nam quò tua dulcis abiret Sanctaque simplicitas? nam quò tua candida virtus? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub Orco; Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultra.
Ite procul, lacrymæ; purum colit æthera Damon, Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum; Heroumque animas inter, divosque perennes, Æthereos haurit latices et gaudia potat Ore sacro. Quin tu, cæli post jura recepta, Dexter ades, placidusque fave, quicunque vocaris ; Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis DIODOTUS, quo te divino nomine cuncti Cælicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon. Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas, En etiam tibi virginei servantur honores! Ipse, caput nitidum cinctus rutilante coronâ, Lætaque frondentis gestans umbracula palmæ, Æternùm perages immortales hymenæos, Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis, Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso."
OXONIENSIS ACADEMIE BIBLIOTHECARIUM.
De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliothecâ Publicâ reponeret, Ode.
Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis; quas, tametsi omnes nec versuum numero nec certis ubique colis exactè respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potius quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt Kará σχέσιν, partim ἀπολελυμένα. Phaleucia quæ sunt spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.
GEMELLE cultu simplici gaudens liber, Fronde licet geminâ,
Munditieque nitens non operosâ, Quam manus attulit Juvenilis olim
Sedula, tamen haud nimii poetæ ; Dum vagus Ausonias nunc per umbras, Nunc Britannica per vireta lusit,
Insons populi, barbitoque devius Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio Longinquum intonuit melos Vicinis, et humum vix tetigit pede :
Quis te, parve liber, quis te fratribus Subduxit reliquis dolo,
Cum tu missus ab urbe,
Docto jugiter obsecrante amico, Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque sacer, Orbi notus per immensos Temporum lapsus redeunte cælo, Celeberque futurus in ævum?
Modò quis deus, aut editus deo, Pristinam gentis miseratus indolem, (Si satis noxas luimus priores, Mollique luxu degener otium) Tollat nefandos civium tumultus, Almaque revocet studia sanctus, Et relegatas sine sede Musas Jam penè totis finibus Angligenûm, Immundasque volucres Unguibus imminentes
Figat Apollineâ pharetrâ,
Phineamque abigat pestem procul amne Pegaseo?
Quin tu, libelle, nuntii licet malâ Fide, vel oscitantiâ,
Semel erraveris agmine fratrum, Seu quis te teneat specus, Seu qua te latebra, forsan unde vili
Postquam egregiam tu quoque sortem Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici. Illic legeris inter alta nomina Authorum, Graiæ simul et Latinæ Antiqua gentis lumina et verum decus.
Vos tandem haud vacui mei labores, Quicquid hoc sterile fudit ingenium, Jam serò placidam sperare jubeo Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas
Quas bonus Hermes Et tutela dabit solers Roüsî,
Quò neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè Turba legentûm prava facesset; At ultimi nepotes
80
Et cordatior ætas
QUIS expedivit Salmasio suam Hundredam, Picamque docuit verba nostra conari ? Magister artis venter, et Jacobæi Centum, exulantis viscera marsupii regis. Quòd, si dolosi spes refulserit nummi, Ipse, Antichristi qui modò primatum Papæ Minatus uno est dissipare sufflatu, Cantabit ultrò Cardinalitium melos.
IN SALMASIUM.
GAUDETE, Scombri, et quicquid est piscium salo, Qui frigidâ hieme incolitis algentes freta! Vestrum misertus ille Salmasius Eques Bonus amicire nuditatem cogitat; Chartæque largus apparat papyrinos Vobis cucullos, præferentes Claudii Insignia, nomenque et decus, Salmasii; Gestetis ut per omne cetarium forum Equitis clientes, scriniis mungentium Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.
« ZurückWeiter » |