Quod Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit?
Haec opera atque hae sunt generosi principis artes, Gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu Prostitui Graiaeque apium meruisse coronae. Maiorum effigies habeant insignia vocis, Ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae Syrma vel Antigonae personam vel Melanippae, Et de marmoreo citharam suspende colosso. Quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi Inveniet quisquam sublimius? arma tamen vos Nocturna et flammas domibus templisque paratis, Ut Bracatorum pueri Senonumque minores, Ausi quod liceat tunica punire molesta. Sed vigilat consul vexillaque vestra coercet: Hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae Municipalis eques, galeatum ponit ubique Praesidium attonitis et in omni gente laborat.
Hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum Excipit, et solus trepidantem protegit urbem; Atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque volabant,
223. quod Madvig, quid Pw. 226. Graiaeque pw, grataeque P. 229. seu Iahn, aut Hermann ante personam; Buecheler vel post p. addidit. 239. gente pw, monte et ponte S, erasum in P, inermi mente Weidner. 241. non pw, in P, vix Hermann, unda Weidner.
Qui numquam attigerant maiora cadavera corvi, Nobilis ornatur lauru collega secunda. Plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt
Nomina; pro totis legionibus hi tamen et pro Omnibus auxiliis atque omni pube Latina Sufficiunt dis infernis terraeque parenti;
Pluris enim Decii, quam quae servantur ab illis. Ancilla natus trabeam et diadema Quirini Et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum: Prodita laxabant portarum claustra tyrannis Exulibus iuvenes ipsius consulis et quos Magnum aliquid dubia pro libertate deceret, Quod miraretur cum Coclite Mucius et quae Imperii fines Tiberinum virgo natavit. Occulta ad patres produxit crimina servus, Matronis lugendus; at illos verbera iustis. Adficiunt poenis et legum prima securis.
Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis Aeacidae similis Vulcanique arma capessas, Quam te Thersitae similem producat Achilles. Et tamen, ut longe repetas longeque revolvas Nomen, ab infami gentem deducis asylo; Maiorum primus, quisquis fuit ille, tuorum Aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo.
OMNIBUS in terris, quae sunt a Gadibus usque Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt Vera bona atque illis multum diversa, remota Erroris nebula. Quid enim ratione timemus
Aut cupimus? quid tam dextro pede concipis ut te
Quanto delphinis ballaena Britannica maior. Temporibus diris igitur iussuque Neronis
Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos Clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes Tota cohors: rarus venit in cenacula miles. Pauca licet portes argenti vascula puri,
Nocte iter ingressus gladium contumque timebis
Et motae ad lunam trepidabis harundinis umbram: Cantabit vacuus coram latrone viator.
Prima fere vota et cunctis notissima templis
Divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto
Nostra sit arca foro. Sed nulla aconita bibuntur
Fictilibus; tunc illa time, cum pocula sumes Gemmata et lato Setinum ardebit in auro. Iamne igitur laudas, quod de sapientibus alter Ridebat, quotiens de limine moverat unum Protuleratque pedem, flebat contrarius auctor? Sed facilis cuivis rigidi censura cachinni: Mirandum est, unde ille oculis suffecerit umor. Perpetuo risu pulmonem agitare solebat Democritus, quamquam non essent urbibus illis Praetextae, trabeae, fasces, lectica, tribunal. Quid, si vidisset praetorem curribus altis Extantem et medii sublimem pulvere circi In tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem Ex umeris aulaea togae magnaeque coronae Tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla? Quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul Ne placeat, curru servus portatur eodem.
Da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno, Illinc cornicines, hinc praecedentia longi Agminis officia et niveos ad frena Quirites, Defossa in loculos quos sportula fecit amicos. Tum quoque materiam risus invenit ad omnis Occursus hominum, cuius prudentia monstrat Summos posse viros et magna exempla daturos
21. umbram w, umbras s, umbra P. 30. auctor Ps, alter w. cuivis pw, cuius P. 35. praetexta et rabeae P, practexta trabeae florilegium S. Galli, praetexta et trabeae p. 46. loculos P, loculis w.
Vervecum in patria crassoque sub aere nasci. Ridebat curas, nec non et gaudia vulgi,
Interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci Mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem. Ergo supervacua aut vel perniciosa petuntur, Propter quae fas est genua incerare deorum.
Quosdam praecipitat subiecta potentia magnae Invidiae; mergit longa atque insignis honorum Pagina. Descendunt statuae restemque sequuntur, Ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis Caedit et inmeritis franguntur crura caballis: Iam strident ignes, iam follibus atque caminis Ardet adoratum populo caput et crepat ingens Seianus; deinde ex facie toto orbe secunda Fiunt urceoli, pelves, sartago, matellae. Pone domi laurus, due in Capitolia magnum Cretatumque bovem: Seianus ducitur unco
Spectandus; gaudent omnes: "Quae labra, quis illi Vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi Hunc hominem! sed quo cecidit sub crimine? quisnam Delator? quibus indicibus, quo teste probavit?" "Nil horum: verbosa et grandis epistula venit
A Capreis."-" Bene habet; nil plus interrogo."-Sed quid Turba Remi? Sequitur Fortunam ut semper et odit Damnatos; idem populus, si Nortia Tusco Favisset, si oppressa foret secura senectus Principis, hac ipsa Seianum diceret hora
Augustum. Iam pridem, ex quo suffragia nulli Vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim Imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se
54. aut Pw, vel Doederlein, ut Munro, aut ne p. petantur Lachmann, quae Buecheler. 64. matellae P, patellae s. 70. indicibus Pw, indiciis s.
« ZurückWeiter » |