Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis, aut
Simplicibus Gabiis, aut proni Tiburis arce?
Nos urbem colimus tenui tibicine fultam
Magna parte sui; nam sic labentibus obstat
Vilicus et, veteris rimae cum texit hiatum,
Securos pendente iubet dormire ruina.
Vivendum est illic, ubi nulla incendia, nulli
Nocte metus. Iam poscit aquam, iam frivola transfert
Ucalegon, tabulata tibi iam tertia fumant:
Tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis,
Ultimus ardebit, quem tegula sola tuetur
A pluvia, molles ubi reddunt ova columbae.
Lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex,
Ornamentum abaci, nec non et parvulus infra
Cantharus et recubans sub eodem marmore Chiro,
Iamque vetus Graecos servabat cista libellos,
Et divina opici rodebant carmina mures.

Nil habuit Codrus; quis enim negat? et tamen illud
Perdidit infelix totum nihil: ultimus autem

195

200

205

Aerumnae est cumulus, quod nudum et frusta rogantem 210

Nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuvabit.

Si magna Asturici cecidit domus, horrida mater,
Pullati proceres, differt vadimonia praetor;
Tunc gemimus casus urbis, tunc odimus ignem.
Ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet,
Conferat impensas: hic nuda et candida signa,
Hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti,
Phaecasiatorum vetera ornamenta deorum,
Hic libros dabit et forulos mediamque Minervam,
Hic modium argenti; meliora ac plura reponit

215

220

203. Codro-sex om. P. add. p. 210. frusta s, frustra PS. 218. Phaecasiatorum Roth, haec Asianorum PS, fecasianorum pw.

Persicus orborum lautissimus et merito iam

Suspectus, tamquam ipse suas incenderit aedes.
Si potes avelli circensibus, optima Sorae
Aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur,
Quanti nunc tenebras unum conducis in annum.
Hortulus hic puteusque brevis nec reste movendus
In tenuis plantas facili diffunditur haustu.
Vive bidentis amans et culti vilicus horti,
Unde epulum possis centum dare Pythagoreis.
Est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu,
Unius sese dominum fecisse lacertae.

Plurimus hic aeger moritur vigilando; sed ipsum
Languorem peperit cibus inperfectus et haerens
Ardenti stomacho; nam quae meritoria somnum
Admittunt? magnis opibus dormitur in urbe.
Inde caput morbi. Raedarum transitus arto
Vicorum inflexu et stantis convicia mandrae
Eripient somnum Druso vitulisque marinis.
Si vocat officium, turba cedente vehetur
Dives et ingenti curret super ora Liburno,
Atque obiter leget aut scribet vel dormiet intus;
Namque facit somnum clausa lectica fenestra.
Ante tamen veniet: nobis properantibus obstat

Unda prior, magno populus premit agmine lumbos,
Qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro
Alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam.
Pinguia crura luto, planta mox undique magna
Calcor, et in digito clavus mihi militis haeret.
Nonne vides, quanto celebretur sportula fumo?
Centum convivae, sequitur sua quemque culina.
Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res

225

230

235

240

245

250

227. diffunditur w, defunditur P. 240. liburno Pw, liburna S.

Inpositas capiti, quas recto vertice portat
Servulus infelix et cursu ventilat ignem.
Scinduntur tunicae sartae modo; longa coruscat
Serraco veniente abies, atque altera pinum

255

Plaustra vehunt; nutant alte populoque minantur.
Nam si procubuit, qui saxa Ligustica portat
Axis, et eversum fudit super agmina montem,
Quid superest e corporibus? quis membra, quis ossa
Invenit? obtritum vulgi perit omne cadaver
More animae. Domus interea secura patellas

260

Iam lavat et bucca foculum excitat et sonat unctis
Striglibus et pleno componit lintea guto!
Haec inter pueros varie properantur, at ille
Iam sedet in ripa taetrumque novicius horret
Porthmea, nec sperat caenosi gurgitis alnum
Infelix, nec habet quem porrigat ore trientem.

Respice nunc alia ac diversa pericula noctis:
Quod spatium tectis sublimibus, unde cerebrum
Testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris
Vasa cadant, quanto percussum pondere signent

Et laedant silicem. Possis ignavus haberi
Et subiti casus inprovidus, ad cenam si
Intestatus eas; adeo tot fata, quot illa
Nocte patent vigiles te praetereunte fenestrae.
Ergo optes votumque feras miserabile tecum,
Ut sint contentae patulas defundere pelves.
Ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit,
Dat poenas, noctem patitur lugentis amicum
Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus.
Ergo non aliter poterit dormire? Quibusdam
Somnum rixa facit: sed quamvis inprobus annis

259. e P, de pw. 281. delebat Heinecke.

265

270

275

280

Atque mero fervens cavet hunc, quem coccina laena
Vitari iubet et comitum longissimus ordo,
Multum praeterea flammarum et ahenea lampas;
Me, quem luna solet deducere vel breve lumen
Candelae, cuius dispenso et tempero filum,
Contemnit. Miserae cognosce prooemia rixae,
Si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum.
Stat contra starique iubet: parere necesse est;
Nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem
Fortior? Unde venis?' exclamat; cuius aceto,
Cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum
Sutor et elixi vervecis labra comedit?

285

290

Nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem!
Ede ubi consistas; in qua te quaero proseucha?'
Dicere si temptes aliquid tacitusve recedas,
Tantundem est: feriunt pariter, vadimonia deinde
Irati faciunt; libertas pauperis haec est:
Pulsatus rogat et pugnis concisus adorat,

295

300

Ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.

Nec tamen haec tantum metuas; nam qui spoliet te

Non derit, clausis domibus postquam omnis ubique
Fixa catenatae siluit compago tabernae.

[blocks in formation]

296 ante 295 posuit Pinzger. 304. catenaestluit tum ta super a P.

Viderunt uno contentam carcere Romam.

His alias poteram et pluris subnectere causas: Sed iumenta vocant, et sol inclinat; eundum est. Nam mihi commota iandudum mulio virga Adnuit: ergo vale nostri memor, et quotiens te Roma tuo refici properantem reddet Aquino,

315

Me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam 320
Converte a Cumis: saturarum ego, ni pudet illas,
Auditor gelidos veniam caligatus in agros."

322. auditor P, adiutor pw.

« ZurückWeiter »