Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ad Hannibalem delata esset, arbiter regni factus, quod ea senatus principumque sententia fuerat, imperium`majori restituit. Ob id meritum commeatu copiaque rerum omnium, maxime vestis, est adjutus, quam infames frigoribus Alpes præparari cogebant. Sedatis Hannibal certa- 5 minibus Allobrogum, cum jam Alpes peteret, non recta regione iter instituit sed ad lævam in Tricastinos flexit; inde per extremam oram Vocontiorum agri tendit in Tricorios, haud usquam impedita via, priusquam ad Druentiam flumen pervenit. Is et ipse Alpinus amnis longe 10 omnium Galliæ fluminum difficillimus transitu est: nam, cum aquæ vim vehat ingentem, non tamen navium patiens est, quia nullis coercitus ripis, pluribus simul neque iisdem alveis fluens, nova semper vada novosque gurgites-et ob eadem pediti quoque incerta via est-ad hoc saxa glareosa 15 volvens, nihil stabile nec tutum ingredienti præbet. Et tum, forte imbribus auctus, ingentem transgredientibus tumultum fecit, cum super cetera trepidatione ipsi sua atque incertis clamoribus turbarentur.

XXXII. P. Cornelius consul, triduo fere postquam 20 Hannibal a ripa Rhodani movit, quadrato agmine ad castra hostium venerat, nullam dimicandi moram facturus. Ceterum ubi deserta munimenta nec facile se tantum progressos assecuturum videt, ad mare ac naves rediit, tutius faciliusque ita descendenti ab Alpibus Hannibali 25 Occursurus. Ne tamen nuda auxiliis Romanis Hispania esset, quam provinciam sortitus erat, Cn. Scipionem fratrem cum maxima parte copiarum adversus Hasdrubalem misit, non ad tuendos tantummodo veteres socios conciliandosque novos, sed etiam ad pellendum Hispania Has- 30 drubalem: ipse cum admodum exiguis copiis Genuam repetit, eo, qui circa Padum erat, exercitu Italiam defen

surus.

Hannibal ab Druentia campestri maxime itinere ad Alpes cum bona pace incolentium ea loca Gallorum per- 35 venit. Tum, quamquam fama prius, qua incerta in majus vero ferri solent, præcepta res erat, tamen ex propinquo visa montium altitudo nivesque cælo prope immixtæ, tecta informia imposita rupibus, pecora jumentaque torrida frigore, homines intonsi et inculti, animalia inanimaliaque 40 omnia rigentia gelu, cetera visu quam dictu fœdiora, terrorem renovarunt. Erigentibus in primos agmen clivos apparuerunt imminentes tumulos insidentes montani, qui, si valles occultiores insedissent, coorti ad pugnam repente

ingentem fugam stragemque dedissent. Hannibal consistere signa jussit; Gallisque avisenda loca præmissis, ad postquam comperit transitum ea non esse, castra inter confragosa omnia præruptaque, quam extentissima potest valle, 5 locat. Tum per eosdem Gallos, haud sane multum lingua moribusque abhorrentes, cum se immiscuissent colloquiis montanorum, edoctus, interdiu tantum obsideri saltum, nocte in sua quemque dilabi tecta, luce prima subiit tumulos, ut ex aperto atque interdiu vim per angustias 10 facturus. Die deinde simulando aliud, quam quod parabatur consumpto, cum eodem quo constiterant loco castra communissent, ubi primum digressos tumulis montanos laxatasque sensit custodias, pluribus ignibus quam pro numero manentium in speciem factis, impedimentisque 15 cum equite relictis et maxima parte peditum, ipse cum expeditis acerrimo quoque viro-raptim angustias evadit, iisque ipsis tumulis, quos hostes tenuerant, consedit. XXXIII. Prima deinde luce castra mota, et agmen reliquum incedere cœpit. Jam montani signo dato ex castellis 20 ad stationem solitam conveniebant, cum repente conspiciunt alios, arce occupata sua, super caput imminentes, alios via transire hostes. Utraque simul objecta res oculis animisque immobiles parumper eos defixit: deinde, ut trepidationem in angustiis suoque ipsum tumultu mi25 sceri agmen videre, equis maxime consternatis, quidquid adjecissent ipsi terroris satis ad perniciem fore rati, perversis rupibus, juxta invia ac devia assueti, decurrunt. Tum vero simul ab hostibus simul ab iniquitate locorum Pœni oppugnabantur, plusque inter ipsos, sibi quoque 30 tendente, ut periculo prius evaderet, quam cum hostibus certaminis erat. Et equi maxime infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis, quos nemora etiam re. percussæque valles augebant, territi trepidabant, et icti forte aut vulnerati adeo consternabantur, ut stragem in35 gentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent. Multosque turba, cum præcipites diruptæque utrimque angustiæ essent, in immensum altitudinis dejecit, quosdam et armatos: sed ruinæ maxime modo jumenta cum oneribus devolvebantur. Quæ quamquam fœda visu 40 erant, stetit parumper tamen Hannibal ac suos continuit, ne tumultum ac trepidationem augeret: deinde, postquam interrumpi agmen vidit, periculumque esse, ne exutum impedimentis exercitum nequidquam incolumem traduxisset, decurrit ex superiore loco, et, cum impetu ipso

Sed is

fudisset hostem, suis quoque tumultum auxit. tumultus momento temporis, postquam liberata itinera fuga montanorum erant, sedatur; nec per otium modo, sed prope silentio mox omnes traducti. Castellum inde, quod caput ejus regionis erat, viculosque circumjectos 5 capit, et captivo ac pecoribus per triduum exercitum aluit; et quia nec montanis primo perculsis nec loco magnopere impediebantur, aliquantum eo triduo viæ confecit. XXXIV. Perventum inde ad frequentem cultoribus alium, ut inter montanos, populum. Ibi non bello aperto, sed 10 suis artibus—fraude et insidiis-est prope circumventus. Magno natu principes castellorum oratores ad Pœnum veniunt, alienis malis-utili exemplo-doctos, memorantes, amicitiam malle quam vim experiri Pœnorum, itaque obedienter imperata facturos, commeatum itinerisque du- 15 ces et ad fidem promissorum obsides acciperet. Hannibal nec temere credendum nec aspernandum ratus, ne repudiati aperte hostes fierent, benigne cum respondisset, obsidibus quos dabant acceptis et commeatu quem in viam ipsi detulerant usus, nequaquam ut inter pacatos, composito 20 agmine duces eorum sequitur: primum agmen elephanti et equites erant, ipse post cum robore peditum circumspectans sollicitusque omnia incedebat. Ubi in angustiorem viam et parte altera subjectam jugo insuper imminenti ventum est, undique ex insidiis barbari a fronte, ab tergo 25 coorti, comminus eminus petunt, saxa ingentia in agmen devolvunt. Maxima ab tergo vis hominum urgebat: in eos versa peditum acies haud dubium fecit, quin, nisi firmata extrema agminis fuissent, ingens in eo saltu accipienda clades fuerit. Tunc quoque ad extremum periculi 30 ac prope perniciem ventum est: nam dum cunctatur Hannibal dimittere agmen in angustias, quia non, ut ipse equitibus præsidio erat, ita peditibus quidquam ab tergo auxilii reliquerat, occursantes per obliqua montani interrupto medio agmine viam insedere, noxque una Hannibali 35 sine equitibus atque impedimentis acta est. XXXV. Postero die jam segnius intercursantibus barbaris junctæ copiæ, saltusque haud sine clade, majore tamen jumentorum quam hominum pernicie, superatus. Inde montani pauciores jam et latrocinii magis quam belli more, concursa- 4 bant modo in primum modo in novissimum agmen, utcumque aut locus opportunitatem daret, aut progressi morative aliquam occasionem fecissent. Elephanti, sicut per artas præcipites vias magna mora agebantur, ita tutum

ab hostibus, quacumque incederent, quia insuetis adeundi propius metus erat, agmen præbebant.

Nono die in jugum Alpium perventum est, per invia pleraque et errores, quos aut ducentium fraus, aut, ubi 5 fides iis non esset, temere initæ valles a conjectantibus iter faciebant. Biduum in jugo stativa habita, fessisque labore ac pugnando quies data militibus: jumentaque aliquot, quæ prolapsa in rupibus erant, sequendo vestigia agminis in castra pervenere. Fessis tædio tot malorum nivis etiam 10 casus, occidente jam sidere Vergiliarum, ingentem terrorem adjecit. Per omnia nive oppleta, cum signis prima luce motis segniter agmen incederet, pigritiaque et desperatio in omnium vultu emineret, prægressus signa Hannibal in promontorio quodam, unde longe ac late prospectus 15 erat, consistere jussis militibus Italiam ostentat subjectosque Alpinis montibus Circumpadanos campos: moniaque eos tum transcendere non Italiæ modo, sed etiam urbis Romanæ. Cetera plana, proclivia fore, uno aut summum altero prælio arcem et caput Italiæ in manu ac potestate 20 habituros. Procedere inde agmen cœpit, jam nihil ne hostibus quidem præter parva furta per occasionem tentantibus. Ceterum iter multo quam in ascensu fuerat, ut pleraque Alpium ab Italia sicut breviora ita arrectiora sunt, difficilius fuit. Omnis enim ferme via præceps, 25 angusta, lubrica erat, ut neque sustinere se a lapsu possent, nec, qui paulum titubassent, hærere afflicti vestigio suo, aliique super alios, et jumenta et homines, occiderent. XXXVI. Ventum deinde ad multo angustiorem rupem, atque ita rectis saxis, ut ægre expeditus miles tentabun30 dus manibusque retinens virgulta ac stirpes circa eminentes demittere sese posset. Natura locus jam ante præceps recenti lapsu terræ in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat. Ibi cum velut ad finem viæ equites constitissent, miranti Hannibali, quæ res moraretur agmen, 35 nuntiatur rupem inviam esse. Digressus deinde ipse ad locum visendum: haud dubia res visa quin per invia circa nec trita antea, quamvis longo ambitu, circumduceret agmen. Ea vero via insuperabilis fuit: nam, cum super veterem nivem intactam nova modicæ altitudinis esset, 40 molli nec peraltæ facile pedes ingredientium insistebant: ut vero tot hominum jumentorumque incessu dilapsa est, per nudam infra glaciem fluentemque tabem liquescentis nivis ingrediebantur. Tetra ibi luctatio erat, ut a lubrica glacie non recipiente vestigium, et in prono citius pede

se fallente, ut, seu manibus in assurgendo seu genu se adjuvissent, ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent: nec stirpes circa radicesve, ad quas pede aut manu quisquam eniti posset, erant; ita in levi tantum glacie tabidaque nive volutabantur. Jumenta secabant interdum etiam 5 tamen infimam ingredientia nivem, et prolapsa jactandis gravius in connitendo ungulis penitus perfringebant, ut pleraque, velut pedica capta, hærerent in dura et alta concreta glacie. XXXVII. Tandem nequidquam jumentis atque hominibus fatigatis, castra in jugo posita, ægerrime 10 ad id ipsum loco purgato, tantum nivis fodiendum atque egerendum fuit. Inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum cædendum esset saxum, arboribus circa immanibus dejectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt, eamque, cum et vis 15 venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt, ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. Ita torridam incendio rupem ferro pandunt, molliuntque anfractibus modicis clivos, ut non jumenta solum sed elephanti etiam deduci possent. Quadriduum circa rupem consumptum, jumen- 20 tis prope fame absumptis: nuda enim fere cacumina sunt, et, si quid est pabuli, obruunt nives. Inferiora valles et apricos quosdam colles habent, rivosque prope silvas et jam humano cultu digniora loca. Ibi jumenta in pabulum missa, et quies muniendo fessis hominibus data triduo. 25 Inde ad planum descensum, et jam locis mollioribus et accolarum ingeniis.

XXXVIII. Hoc maxime modo in Italiam perventum est, quinto mense a Carthagine nova, ut quidam auctores sunt, quinto decimo die Alpibus superatis. Quantæ copiæ 30 transgresso in Italiam Hannibali fuerint, nequaquam inter auctores constat. Qui plurimum, centum millia peditum, viginti equitum fuisse scribunt: qui minimum, viginti millia peditum, sex equitum. L. Cincius Alimentus, qui captum se ab Hannibale scribit, maxime auctor moveret, 35 nisi confunderet numerum Gallis Liguribusque additis: cum his octoginta millia peditum, decem equitum adducta in Italiam magis affluxisse verisimile est, et ita quidam auctores sunt:-ex ipso autein audisse Hannibale, postquam Rhodanum transierit, triginta sex millia hominum 40 ingentemque numerum equorum et aliorum jumentorum amisisse. E Taurinis, quæ Galliæ proxima gens erat, in Italiam digressum cum inter omnes constet, eo magis miror ambigi, quanam Alpes transierit, et vulgo credere

« ZurückWeiter »