Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Plorare ergo iubet causam dicentis amici
Squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem
Circumscriptorem, cuius manantia fletu
Ora puellares faciunt incerta capilli.

135

Naturae imperio gemimus, cum funus adultae
Virginis occurrit vel terra clauditur infans

Et minor igne rogi; quis enim bonus et face dignus
Arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,
Ulla aliena sibi credit mala? Separat hoc nos
A grege mutorum, atque ideo venerabile soli
Sortiti ingenium, divinorumque capaces,
Atque exercendis capiendisque artibus apti
Sensum a caelesti demissum traximus arce,

140

145

Cuius egent prona et terram spectantia. Mundi
Principio indulsit communis conditor illis.

Tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos Adfectus petere auxilium et praestare iuberet,

150

Dispersos trahere in populum, migrare vetusto

De nemore et proavis habitatas linquere silvas,
Aedificare domos, laribus coniungere nostris
Tectum aliud, tutos vicino limine somnos
Ut collata daret fiducia, protegere armis
Lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem,
Communi dare signa tuba, defendier isdem
Turribus atque una portarum clave teneri.
Sed iam serpentum maior concordia; parcit
Cognatis maculis similis fera: quando leoni
Fortior eripuit vitam leo? quo nemore umquam
Expiravit aper maioris dentibus apri?
Indica tigris agit rabida cum tigride pacem
Perpetuam, saevis inter se convenit ursis:

155

160

134. causam dicentis Pw, casum lugentis s. 142. credit Ps, credat pw.

Ast homini ferrum letale incude nefanda

Produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum
Adsueti coquere et marris ac vomere lassi

165

Nescierint primi gladios extendere fabri.
Aspicimus populos, quorum non sufficit irae

Occidisse aliquem, sed pectora, bracchia, vultum

170

Crediderint genus esse cibi; quid diceret ergo

Vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret,

Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui

Tamquam homine, et ventri indulsit non omne legumen?

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[graphic][merged small][merged small]

QUIS numerare queat felicis praemia, Galli,
Militiae? nam si subeuntur prospera castra,
Me pavidum excipiat tironem porta secundo
Sidere. Plus etenim fati valet hora benigni,
Quam si nos Veneris commendet epistula Marti
Et Samia genetrix quae delectatur harena.

Commoda tractemus primum communia, quorum
Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus
Audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet, nec
Audeat excussos praetori ostendere dentes
Et nigram in facie tumidis livoribus offam.
Atque oculum medico nil promittente relictum.
Bardaicus iudex datur haec punire volenti,
Calceus et grandes magna ad subsellia surae,
Legibus antiquis castrorum et more Camilli
Servato, miles ne vallum litiget extra
Et procul a signis. Iustissima centurionum
Cognitio est igitur de milite, nec mihi derit

5

10

15

1. Galli P, Galle pw. 2. nam si Pw, quod si Priscian, ante 3 lacunam statuerat Iahn. 12. oculum P, oculos w; relictos pw, relictum om. P.

Ultio, si iustae defertur causa querellae;

Tota tamen chors est inimica, omnesque manipli
Consensu magno efficiunt, curabilis ut sit

Vindicta et gravior quam iniuria. Dignum erit ergo
Declamatoris mulino corde Vagelli,

Cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
Milia clavorum. Quis tam procul absit ab urbe
Praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra
Ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se
Excusaturos non sollicitemus amicos.

"Da testem,” iudex cum dixerit, audeat ille
Nescio quis, pugnos qui vidit, dicere "Vidi":
Et credam dignum barba dignumque capillis
Maiorum. Citius falsum producere testem
Contra paganum possis, quam vera loquentem
Contra fortunam armati contraque pudorem.
Praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus
Sacramentorum.

Convallem ruris aviti

Et sacrum effodit medio de limite saxum,

20

25

30

35

Improbus aut campum mihi si vicinus ademit,

Quod mea cum patulo coluit puls annua libo,

Debitor aut sumptos pergit non reddere nummos,

40

Vana supervacui dicens chirographa ligni :
Expectandus erit qui lites inchoet annus
Totius populi; sed tunc quoque mille ferenda
Taedia, mille morae: totiens subsellia tantum
Sternuntur; iam facundo ponente lacernas
Caedicio, parati

Digredimur, lentaque fori pugnamus, harena.
Ast illis, quos arma tegunt et balteus ambit,

Quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi,

45

20. tamen cohors P, cohors tamen w. 24. caligas tot s, caligatos Ps.

Nec res atteritur longo sufflamine litis.
Solis praeterea testandi militibus ius

Vivo patre datur; nam, quae sunt parta labore
Militiae, placuit non esse in corpore census,

50

55

Omne tenet cuius regimen pater. Ergo Coranum, Signorum comitem castrorumque aera merentem, Quamvis iam tremulus captat pater. Hunc favor aequus Provehit et pulchro reddit sua dona labori.

Ipsius certe ducis hoc referre videtur,

Ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem,

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »