Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

LIBRI QUARTI

CAP. I-VI.

310.

A. C.

1. Hos secuti M. Genucius et C. Curtius consules. Fuit annus domi forisque infestus. Nam anni prinv. c. cipio et de connubio patrum et plebis C. Canuleius, tribunus plebis, rogationem promulgavit, qua contaminari sanguinem suum patres, confundique jura 5 442. gentium rebantur: et mentio, primo sensim illata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde, ut rogationem novem tribuni promulgarent, ut populo potestas esset, seu de plebe, seu de patribus vellet, consules faciendi. Id vero si fieret, non vulgari 10 modo cum infimis, sed prorsus auferri a primoribus ad plebem summum imperium credebant. Læti ergo audiere patres, Ardeatium populum ob injuriam agri abjudicati descisse, et Veientes depopulatos extrema agri Romani, et Volscos quosque ob communitam Verruginem fremere: 15 adeo vel infelix bellum ignominiosæ paci præferebant. His itaque in majus etiam acceptis, ut inter strepitum tot bellorum conticiscerent actiones tribuniciæ, delectus haberi, bellum armaque vi summa apparari jubent, si quo intentius possit, quam T. Quinctio consule apparatum sit. Tum 20 C. Canuleius pauca in senatu vociferatus, nequidquam territando consules avertere plebem a cura novarum legum, nunquam eos se vivo delectum habituros, antequam ea, quæ promulgata ab se collegisque essent, plebes scivisset; et confestim ad concionem advocavit.

II. Eodern tempore et consules senatum in tribunum, et tribunus populum in consules incitabat. Negabant consules jam ultra ferri posse furores tribunicios, ventum jam ad finem esse, domi plus belli concitari quam foris. Id non adeo plebis quam patrum, neque tribunorum magis 5 quam consulum, culpa accidere. Cujus rei præmium sit in civitate, eam maximis semper auctibus crescere: sic pace bonos, sic bello fieri. Maximum Romæ præmium seditionum esse, id et singulis universisque semper honori fuisse. Reminiscerentur, quam majestatem senatus ipsi a patribus 10 accepissent, quam liberis tradituri essent: ut, quemadmodum plebs, gloriari possent, auctiorem amplioremque esse? Finem ergo non fieri, nec futuram, donec, quam felices seditiones, tam honorati seditionum auctores essent. Quas quantasque res C. Canuleium aggressum! Colluvionem 15 gentium, perturbationem auspiciorum publicorum privatorumque afferre, ne quid sinceri, ne quid incontaminati sit, ut, discrimine omni sublato, nec se quisquam, nec suos noverit. Quam enim aliam vim connubia promiscua habere, nisi ut ferarum prope ritu vulgentur concubitus plebis 20 patrumque? Ut, qui natus sit, ignoret, cujus sanguinis, quorum sacrorum sit, dimidius patrum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse concors. Parum id videri, quod omnia divina humanaque turbentur: jam ad consulatum vulgi turbatores accingi. Et primo, ut alter consul ex 25 plebe fieret, id modo sermonibus tentasse; nunc rogari, seu ex patribus, seu ex plebe velit, populus consules creet. Et creaturos haud dubie ex plebe seditiosissimum quemque; Canuleios igitur Iciliosque consules fore. Ne id Jupiter optimus maximus sineret, regiæ majestatis imperium 36 eo recidere; et se millies morituros potius, quam ut tantum dedecoris admitti patiantur. Certum habere, majores quoque, si divinassent, concedendo omnia non mitiorem in se plebem, sed asperiorem alia ex aliis iniquiora postulando, quum prima impetrasset, futuram, primo quamlibet dimi- 35 cationem subituros fuisse potius, quam eas leges sibi imponi paterentur. Quia tum concessum sit de tribunis,

iterum concessum esse; finem non fieri; non posse in eadem civitate tribunos plebis et patres esse; aut hunc ordinem, aut illum magistratum tollendum esse, potiusque sero, quam nunquam obviam eundum audaciæ temeritatique. 5 Illine ut impune primo discordias serentes concitent finitima bella, deinde adversus ea, quæ concitaverint, armari civitatem defendique prohibeant; et, quum hostes tantum non arcessierint, exercitus conscribi adversus hostes non patiantur, sed audeat Canuleius in senatu proloqui se, nisi 10 suas leges, tamquam victoris, patres accipi sinant, delectum haberi prohibiturum! Quid esse aliud, quam minari, se proditurum patriam, oppugnari atque capi passurum ? Quid eam vocem animorum, non plebi Romanæ, sed Volscis et quis et Veientibus allaturam! Nonne, Canuleio 15 duce, se speraturos Capitolium atque arcem scandere posse, si patribus tribuni, cum jure ac majestate adempta, animos etiam eripuerint? Consules paratos esse duces prius adversus scelus civium, quam adversus hostium arma.

III. Quum maxime hæc in senatu agerentur, Canuleius 20 pro legibus suis et adversus consules ita disseruit: “quan topere vos, Quirites, contemnerent patres, quam indignos ducerent, qui una secum urbe intra eadem monia viveretis, sæpe equidem et ante videor animadvertisse: nunc tamen maxime, quod adeo atroces in has rogationes nostras coorti 25 sunt; quibus quid aliud quam admonemus, cives nos eorum esse et, si non easdem opes habere, eandem tamen patriam incolere? Altera connubium petimus, quod finitimis externisque dari solet-nos quidem civitatem, quæ plus quam connubium est, hostibus etiam victis dedimus :-altera 80 nihil novi ferimus, sed id, quod populi est, repetimus atque usurpamus, ut, quibus velit, populus Romanus honores mandet. Quid tandem est, cur cælum ac terras misceant, cur in me impetus modo pæne in senatu sit factus, negent se manibus temperaturos violaturosque denuntient sacro35 sanctam potestatem? Si populo Romano liberum suffragium datur, ut, quibus velit, consulatum mandet, et non præciditur spes plebeio quoque-si dignus summo honore

erit-apiscendi summi honoris, stare urbs hæc non poterit ? De imperio actum est ? Et perinde hoc valet, “plebeiusne consul fiat," tamquam servum aut libertinum aliquis consulem futurum dicat? Ecquid sentitis, in quanto contemptu vivatis? Lucis vobis hujus partem, si liceat, adi- 5 mant: quod spiratis, quod vocem mittitis, quod formas hominum habetis, indignantur: quin etiam, si dis placet, nefas aiunt esse, consulem plebeium fieri. Obsecro vos, si non ad fastos, non ad commentarios pontificum admittimur, nec ea quidem scimus quæ omnes peregrini etiam 10 sciunt, consules in locum regum successisse, nec aut juris aut majestatis quidquam habere, quod non in regibus ante fuerit? En unquam creditis fando auditum esse, Numam Pompilium, non modo non patricium, sed ne civem quidem Romanum, ex Sabino agro accitum populi jussu, patribus 15 auctoribus, Romæ regnasse? L. deinde Tarquinium, non modo Romanæ, sed ne Italicæ quidem gentis—Demarati Corinthii filium-incolam ab Tarquiniis, vivis liberis Anci, regem factum ? Servium Tullium post hunc, captiva Corniculana natum-patre nullo, matre serva-ingenio, 20 virtute, regnum tenuisse? Quid enim de T. Tatio Sabino dicam, quem ipse Romulus, parens urbis, in societatem regni accepit? Ergo, dum nullum fastiditur genus, in quo eniteret virtus, crevit imperium Romanum. Pæniteat nunc vos plebeii consulis, quum majores nostri advenas 25 reges non fastidierint, et ne regibus quidem exactis clausa urbs fuerit peregrinæ virtuti? Claudiam certe gentem, post reges exactos, ex Sabinis non in civitatem modo accepimus, sed etiam in patriciorum numerum. Ex peregrinone patricius, deinde consul fiat, civis Romanus si sit ex 30 plebe, præcisa consulatus spes erit? Utrum tandem non credimus fieri posse, ut vir fortis ac strenuus, pace belloque bonus, ex plebe, sit Numæ, L. Tarquinio, Ser. Tullio, similis: an, ne si sit quidem, ad gubernacula rei publicæ accedere eum patiemur, potiusque decemviris-teterrimis mor- 35 talium, qui tamen omnes ex patribus erant―quam optimis regum novis hominibus, similes consules sumus habituri ?"

IV. "At enimvero nemo, post reges exactos, de plebe consul fuit. Quid postea? Nullane res nova institui debet, et, quod nondum est factum-multa enim nondum sunt facta in novo populo-ea, ne si utilia quidem sunt, 5 fieri oportet? Pontifices, augures, Romulo regnante, nulli erant; ab Numa Pompilio creati sunt. Census in civitate, et descriptio centuriarum classiumque non erat: ab Ser. Tullio est facta. Consules nunquam fuerunt: regibus exactis, creati sunt. Dictatoris nec imperium nec nomen 10 fuerat: apud patres esse cœpit. Tribuni plebi, ædiles, quæstores, nulli erant; institutum est, ut fierent. Decemviros legibus scribendis intra decem hos annos et creavimus, et e republica sustulimus. Quis dubitat, quin, in æternum urbe condita, in immensum crescente, nova impe15 ria, sacerdotia, jura gentium hominumque instituantur? Hoc ipsum, ne connubium patribus cum plebe esset, non decemviri tulerunt paucis his annis pessimo exemplo publico, cum summa injuria plebis? An esse ulla major aut insignitior contumelia potest, quam partem civitatis, velut 20 contaminatam, indignam connubio haberi? Quid est aliud, quam exsilium intra eadem monia, quam relegationem, pati? Ne affinitatibus, ne propinquitatibus immisceamur, caveant, ne societur sanguis! Quid, hoc si polluit nobilitatem istam vestram, quam plerique oriundi ex Albanis 25 et Sabinis, non genere nec sanguine, sed per cooptationem in patres habetis, aut ab regibus lecti, aut post reges exactos jussu populi, sinceram servare privatis consiliis non poteratis, nec ducendo ex plebe, neque vestras filias sororesque enubere sinendo e patribus? Nemo plebeius patri 30 ciæ virgini vim afferret; patriciorum ista libido est; nemc invitum pactionem nuptialem quemquam facere coegisset. Verum enimvero lege id prohiberi, et connubium tolli patrum ac plebis, id demum contumeliosum plebi est. Cur enim non confertis, ne sit connubium divitibus ac 35 pauperibus? Quod privatorum consiliorum ubique semper fuit, ut, in quam cuique feminæ convenisset domum, nuberet; ex qua pactus esset vir domo, in matrimonium

« ZurückWeiter »