Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

hibernum fracta glacie descendet in amnem, ter matutino Tiberi mergetur et ipsis uerticibus timidum caput abluet, inde superbi

totum regis agrum nuda ac tremibunda cruentis erepet genibus, si candida iusserit Io,

525

ibit ad Aegypti finem calidaque petitas

a Meroe portabit aquas, ut spargat in aedem Isidis, antiquo quae proxima surgit ouili.

credit enim ipsius dominae se uoce moneri.

530

en animam et mentem, cum qua di nocte loquantur!

ergo hic praecipuum summumque meretur honorem,

qui grege linigero circumdatus et grege caluo

plangentis populi currit derisor Anubis.

ille petit ueniam, quotiens non abstinet uxor
concubitu sacris obseruandisque diebus,
magnaque debetur uiolato poena cadurco,
et mouisse caput uisa est argentea serpens.
illius lacrimae meditataque murmura praestant
ut ueniam culpae non abnuat ansere magno
scilicet et tenui popano corruptus Osiris.
cum dedit ille locum, cophino fenoque relicto
arcanam Iudaea tremens mendicat in aurem,
interpres legum Solymarum et magna sacerdos
arboris ac summi fida internuntia caeli.

535

540

545

524. uerticibus Po: uorticibus 5. 526. erepet w: ereptet PS5.

527. ibit poS: ibi P.

tabit po: potabit Pg. ecl. I, 34.

calidaque Pg: calidasque w.

528. por

529. antiquo ouili Seruius ad Verg.

530 spurium censet Paldamus (Zeitschr. f. Alterth. Wiss. 1838 p. 1143). 531. loquuntur 5. 533. linigero aho N. Heinsius ad Ouid. a. a. 1,77: lanigero adscr. linigero P, lanigero a (ex corr.) cdfgs prob. Pithoeus. grege p: grece P. 534 Seruius ad Verg. Aen. IV, 609. derosor L. Pignorius expos. mensac Isiacae p. 63. 537. cadurco Pfg Probus cod. R. Stephani: caduceo a cf. Pontan. ad Macrob. sat. I,21. Oudendorp. ad Apul. met. XI p. 776. 539. lacrimae w: lacrime P, lacrimis bcds. 541. popano P5: pepono abcdha. Osiris po: Ois P, orisis g. 542. feno f: phano Pg, foeno wΣ. 543. arcanum Heinrich.

implet et illa manum, set parcius; aere minuto
qualiacumque uoles Iudaei somnia uendunt.
spondet amatorem tenerum uel diuitis orbi
testamentum ingens calidae pulmone columbae
tractato Armenius uel Commagenus haruspex;
pectora pullorum rimabitur, exta catelli,
interdum et pueri; faciet, quod deferat ipse.
Chaldaeis set maior erit fiducia; quidquid
dixerit astrologus, credent a fonte relatum
Hammonis, quoniam Delphis oracula cessant
et genus humanum damnat caligo futuri.
praecipuus tamen est horum, qui saepius exul,
* cuius amicitia conducendaque tabella*
magnus ciuis obit et formidatus Othoni.*
inde fides artis, sonuit si dextera ferro

*

laeuaque, si longo castrorum in carcere mansit.
nemo mathematicus genium indemnatus habebit,
sed qui paene perit, cui uix in cyclada mitti
contigit et parua tandem caruisse Seripho.
consulit ictericae lento de funere matris,
ante tamen de te Tanaquil tua, quando sororem
efferat et patruos, an sit uicturus adulter

post ipsam; quid enim maius dare numina possunt?
haec tamen ignorat quid sidus triste minetur
Saturni, quo laeta Venus se proferat astro,

546. manum set p: manus et P.

fronte Po.

555. Ammonis adfs.

550

555

560

565

570

547. iudaei somnia po: iudaei

omnia P. 548. tenerum uel diuitis po: tenerum diuitis P. 550. harmenius PSg. 551. rimabitur Pg: rimatur p, rimatur et w. 553. caldeis P. set P: et fg. fidutia P. 554. fonte cf5: 557. tamen horum hic est bcs. 558. 559 om. Pf a 2 m. add. pg. 560. arti ads. 562 mythogr. Vatic. III p. 259. 563 om. f. cyclada PSg: cyclade po. 564. latuisse 565. hictetrice_P, HIC TET. S, hictericae w. 569. haec pw: nec PS5.

sepius P.

561. longa P. uix po: uis P. Schrader.

longo us.

rant Pfg.

minatur 5.

ignorat : igno

« ZurückWeiter »