Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

109. Otho's Address to his Army after the Battle of Bedriacum.

Ipse aversus a consiliis belli, "hunc," inquit, "animum, hanc virtutem vestram ultra periculis obiicere, nimis grande vitae meae pretium puto. Quanto plus spei ostenditis, si vivere placeret, tanto pulchrior mors erit. Experti invicem sumus, ego ac fortuna. Nec tempus computaveritis. Difficilius est temperare felicitati, qua te non putes diu usurum. Civile bellum a Vitellio coepit, et, ut de principatu certaremus armis, initium illic fuit: ne plus quam semel certemus, penes me exemplum erit. Hinc Othonem posteritas aestimet. Fruetur Vitellius fratre, coniuge. liberis: mihi non ultione neque solatiis opus est. Alii diutius imperium tenuerint: nemo tam fortiter reliquerit. An ego tantum Romanae pubis, tot egregios exercitus sterni rursus et reipublicae eripi patiar? Eat hic mecum animus, tamquam perituri pro me fueritis. Sed este superstites. Nec diu moremur, ego incolumitatem vestram, vos constantiam meam. Plura de extremis loqui, pars ignaviae est. Praecipuum destinationis meae documentum habete, quod de nemine queror. Nam incusare deos vel homines, eius est, qui vivere velit." Tac., Hist., ii. 47.

110. Calgacus, a British Patriot, stirs up his Countrymen to throw off the Roman Yoke.

Raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuere terrae, et mare scrutantur: si locuples hostis est, avari; si pauper, ambitiosi: quos non Oriens, non Occidens satiaverit. Soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. Auferre, trucidare, rapere, falsis nominibus imperium, atque, ubi solitudinem faciunt, pacem adpellant. Liberos cuique ac propinquos suos natura carissimos esse voluit. Hi per delectus, alibi servituri, auferuntur: coniuges sororesque, etsi hostilem libidinem effugiant, nomine amicorum atque hospitum polluuntur. Bona fortunasque in tributum egerunt; in, annonam frumentum. Corpora ipsa ac manus silvis ac paludibus emuniendis, verbera inter ac contumelias, conterunt. Nata servituti mancipia semel veneunt, atque ultro a dominis aluntur: Britannia servitutem suam quotidie emit, quotidie pascit. Ac, sicut in familia recentissimus quisque servorum et conservis ludibrio est: sic, in hoc orbis terrarum vetere famulatu, novi nos et viles in excidium petimur. Neque enim arva nobis, aut metalla, aut portus sunt,

quibus exercendis reservemur. Virtus porro ac ferocia subiectorum ingrata imperantibus: et longinquitas ac secretum ipsum quo tutius, eo suspectius. Ita, sublata spe veniae, tandem sumite animum, tam quibus salus, quam quibus gloria carissima est. Tac., Agr., 30, 31.

111. Reflections on the Death of Agricola.

Et ipse quidem, quamquam medio in spatio integrae aetatis ereptus, quantum ad gloriam, longissimum aevum peregit. Quippe et vera bona, quae in virtutibus sita sunt, impleverat, et consularibus ac triumphalibus ornamentis praedito, quid aliud adstruere fortuna poterat? Opibus nimiis non gaudebat, speciosae contigerant. Filia atque uxore superstitibus, potest videri etiam beatus, incolumi dignitate, florente fama, salvis adfinitatibus et amicitiis, futura effugisse. Nam, sicuti durare in hac beatissimi saeculi luce, ac principem Traianum videre, quodam augurio votisque apud nostras aures ominabatur: ita festinatae mortis grande solatium tulit, evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus, non iam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et velut uno ictu, rempublicam exhausit. Non vidit Agricola obsessam curiam, et clausum armis senatum, et eadem strage tot consularium caedes, tot nobilissimarum feminarum exsilia et fugas. Una adhuc victoria Carus Metius censebatur, et intra Ålbanam arcem sententia Messalini strepebat, et Massa Baebius iam tum reus erat. Mox nostrae duxere

Helvidium in carcerem manus: nos Maurici Rusticique visus, nos innocenti sanguine Senecio perfudit. Nero tamen subtraxit oculos, iussitque scelera, non spectavit : praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat, videre et adspici, cum suspiria nostra subscriberentur, cum denotandis tot hominum palloribus sufficeret saevus ille vultus et rubor, quo se contra pudorem muniebat. Tu vero, felix, Agricola, non vitae tantum claritate, sed etiam opportunitate mortis. Tac., Agr., 44, 45.

112. The Example of Agricola's Virtue.

Omnia sine dubio, optime parentum, adsidente amantissima uxore, superfuere honori tuo: paucioribus tamen lacrimis compositus es, et novissima in luce desideravere aliquid oculi tui.

Si quis piorum manibus locus; si, ut sapientibus placet, non cum corpore exstinguuntur magnae animae : placide quiescas, nosque, domum tuam, ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum voces, quas neque lugeri neque plangi fas est: admiratione te potius, et immortalibus laudibus, et, si natura suppeditet, aemulatu decoremus. Is verus honos, ea coniunctissimi cuiusque pietas. Id filiae quoque uxorique praeceperim, sic patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia facta dictaque eius secum revolvant, famamque ac figuram animi magis quam corporis complectantur; non quia intercedendum putem imaginibus, quae marmore aut aere finguntur: sed ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac mortalia sunt; forma mentis aeterna : quam tenere et exprimere, non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse moribus, possis. Quidquid ex Agricola amavimus, quidquid mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum, in aeternitate temporum, fama rerum. Nam multos veterum, velut inglorios et ignobiles, oblivio obruet: Agricola, posteritati narratus et traditus, superstes erit. Tac., Agr., 45, 46.

113. A Love Poem.

Dum semihiulco savio
Meum puellum savior,
Dulcemque florem spiritus
Duco ex aperto tramite;
Animula aegra et saucia
Cucurrit ad labias mihi,
Rictumque in oris pervium
Et labra pueri mollia,
Rimata itineri transitus,
Ut transiliret, nititur.
Tum si morae quid plusculae
Fuisset in coetu osculi
Amoris igni percita

Transisset, et me linqueret:
Et mira prorsum res foret,
Ut ad me fierem mortuus
Ad puerum intus viverem.

Poet, ap. Gell., xix. 11.

114. Love goes through all Creation.

Cras amet, qui nunquam amavit, quique amavit, cras amet.
Ipsa Troianos nepotes in Latinos transtulit,
Ipsa Laurentem puellam coniugem nato dedit;
Moxque Marti de sacello dat pudicam virginem;
Romuleas ipsa fecit cum Sabinis nuptias;

Unde Ramnes et Quirites, proque prole posterum
Romuli, patrem crearet et nepotem Caesarem.

Cras amet, qui nunquam amavit, quique amavit, cras amet.
Rura fecundat voluptas, rura Venerem sentiant.

Ipse Amor puer Dionae ruor natus dicitur.

Hunc ager, quum parturiret, ipsa suscepit sina ;
Ipse florum delicatis educavit osculis.

Cras amet, qui nunquam amavit, quique amavit, cras amet.
Ecce iam super genistas explicant tauri latur !
Quisque tutus, quo tenetur, coniugali foedere.
Subter umbras cum maritis ecce balantum greges!
Et canoras non tacere diva iussit alites.

Tam loquaces ore rauco stagna cycni perstrepunt:
Assonat Terri puella subter umbram populi ;
Ut fates motus amoris ore dici musico,

Et neges queri sororem de marito barbaro.

Illa cantat: nos tacemus. Quando ver venit meum,
Quando faciam uti chelidon, ut tacere desinam?
Perdidi Musam tacendo, nec me Phoebos respicit.
Sic Amyclas, quum tacerent, perdidit silentium.
Cras amet, qui nunquam amavit, quique amavit, cras amet.
Pervig., Ven., 68-93.

115. A Letter to the Emperor Antoninus Pius.

Quom accepi literas tuas, ita rescribere coeperam: ama me ut amas, inquis. Huic verbo respondere paulo verbis pluribus in animo est: prolixius enim rescribere tibi tempore illo solebam, quo amatum te a me, satis compertum tibi esse tute ostendis. Vide, quaeso, ne temet ipse defrudes et detrimentum amoris ultro poscas: amplius enim tanto amari te a me velim credas mihi, quanto omnibus in rebus potior est certus praesens fructus quam futuri spes incerta. Egone qui indolem ingenii tui in germine etiam tum et in herba et in flore dilexerim, nunc frugem ipsam maturae virtutis nonne multo multoque amplius

diligam? tum ego stolidissimus habear agrestium omnium omniumque aratorum, si mihi cariora sint sata messibus. Ego vero quae optavi quaeque vovi compos optatorum votorumque meorum damnatus atque multatus sum: in eam multam duplicatum amorem tuum desero;* non ut antiquitus multas inrogari mos fuit mille minus dimidio. Assae nutricis est infantem magis diligere quam adultum; suscensere etiam pubertati stulta nutrix solet, puerum de gremio sibi abductum et campo aut foro traditum. Litteratores etiam isti discipulos suos, quoad puerilia discunt et mercedem pendunt, magis diligunt. Ego quom ad curam cultumque ingenii tui accessi, hunc te speravi fore qui nunc es; in haec tua tempora amorem meum intendi lucebat in pueritia tua virtus insita, lucebat etiam magis in adulescentia : sed ita ut cum serenus dies inluculascit lumine incohato. Nunc iam virtus integra orbe splendido exorta est et radiis disseminata est: tu me ad pristinam illam mensuram luciscentis amoris tui revocas et iubes matutina dilucula lucere meridie. quaeso, quanto ampliore nunc sis virtute, quam antea fueris: quo facilius credas quanto amplius amoris merearis, et poscere desinas tantundem. Front., Ep. ad Anton. et Inv., I. v., ed. Naber, p. 102.

Audi,

116. The Affection between Fronto and his Royal Pupil.

Igitur, ut argumentum aliquod prolixiori epistulae reperiam,. quod, oro te, ob meritum me sic amas? quid iste Fronto tantum boni fecit, ut eum tanto opere tu diligas? caput suum pro te aut parentibus tuis devovit? Succidaneum se pro vestris periculis subdidit? provinciam aliquam fideliter administravit? exercitum duxit? nihil eorum. Ne cotidianis quidem istis officiis circa te praeter ceteros fungitur. Nam neque domum vestram diluculo ventitat, neque cotidie salutat, neque ubique comitatur nec semper spectat, (v. 1. exspectat) vide igitur ut, siquis interroget, cur Frontonem ames, habeas in promptu quod facile respondeas. At ego nihil quidem malo quam amoris erga me tui nullam extare rationem. Nec omnino mihi amor videtur, qui ratione oritur et iustis certis de causis copulatur: amorem ego illum intellego fortuitum et liberum et nullis causis servientem, impetu potius quam ratione conceptum, qui non officiis, uti ignis, sed sponte ortis vaporibus caleat. Baiarum ego calidos specus malo quam istas fornaculas balnearum, in quibus ignis

Perh., defero.

« ZurückWeiter »