Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

declinationibus inconstantia est, in naturalibus constantia ; quas utrasque quoniam iei non debeant negare esse in oratione, quom in mundi partibus omnibus sint et declinationes verborum innumerabiles, dicendum est, esse in his analogias. Neque ideo statim ea in omnibus verbis est sequenda; nam si qua perperam declinavit verba consuetudo, ut ea aliter efferri non possint sine offensione multorum, huic rationem verborum praetermittendam ostendit loquendi ratio. Varr., L. L., IX. xxvii. 34, 35.

168. Grammar.-This Analogy, so far as it is Natural, is one and the same with that which obtains throughout the Universe. Si enim usquequaque non esset analogia, tum sequebatur, ut in verbis quoque non esset; non, cum esset usquequaque ut est, non esse in verbis. Quae enim est pars mundi, quae non innumerabiles habeat analogias? Caelum, an mare, an terra, an aër, et cetera quae sunt in his? Nonne in caelo, ut ab aequinoctiali circulo ad solstitialem et hinc ad septentrionalem divisum: sic contra paribus partibus idem a bruma versum contraria parte? Non, quantum polus superior abest a septentrionali circulo et is ad solstitium, tantundem abest inferior ab eo quem ¿ρixò vocant astrologi, et is ad brumalem? Non, quemadmodum quodque signum exortum hoc anno, quotquotannis eodem modo exoritur? Num aliter sol a bruma venit ad aequinoctium, ac contra cum ab solstitio venit ad aequinoctialem circulum et inde ad brumam? Nonne luna, ut a sole discedit ad aquilonem et inde redit in eandem viam : sic inde fertur ad austrum et regreditur inde? Sed quid plura de astris, ubi difficilius reperitur quid sit aut fiat in motibus dissimiliter? At in mari, credo, motus non habent similitudines geminas; qui in XXIIII horis lunaribus quotidie quater se mutant; ac cum sex horis aestus creverunt, totidem decreverunt rursus idem;

itemque ab his. An hanc analogiam ad diem servant, ad mensem non item, alios motus cum habeant, sic item alios inter se convenientes? de quibus in libro, quem de aestuariis feci, scripsi. Varr., L. L., IX. xviii.

169. Grammar.-This Analogy, so far as it is Natural, is one and the same with that which obtains in the Organic World.

Non in terra in sationibus servata analogia? nec quoius modi in praeterito tempore fructuum genera reddidit, similia in praesenti reddit? et quoius modi tritico iacto reddidit segetes, sic ordeo sato proportione reddidit parilis? Non ut Europa habet flumina,

lacus, montis campos, sic habet Asia? Non in volucribus generatim servatur analogia? non ex aquilis aquilae, atque ut ex turdis qui procreantur, turdi, sic ex reliquis sui quoiusque generis? An aliter hoc fit, quam in aëre, in aqua? Non hic conchae inter se generatim innumerabili numero similes? non pisces? an e murena fit lupus aut merula? Non bos ad bovem collatus similis et qui ex his progenerantur, inter se vituli? etiam ubi dissimilis fetus ut ex equa et asino mulus, tamen ibi analogia; quod ex quocunque asino et equa nascitur, id est mulus aut mula, ut ex equo et asina hinnulei. Non sic ex viro et muliere omnis similis partus, pueri et puellae? non horum ita inter se omnia similia membra, ut separatim in suo utroque genere similitudine sint paria? Non, omnis cum sint ex anima et corpore, partes quaeque horum proportione similes? Quid ergo cum omnes animae hominum sint divisae in octonas parteis, eae inter se non proportione similes? quinque quibus sentimus, sexta qua cogitamus, septuma qua progeneramus, octava qua voces mittimus? Igitur, quoniam loquimur voce orationem, hanc quoque necesse est natura habere analogias; itaque habet. Varr., L. L., IX. xx., xxiii.

170. Grammar.-The Difficulties which beset the Scientific

Etymologist.

Quae ideo sunt obscuriora, quod neque omnis impositio verborum exstat, quod vetustas quasdam delevit; nec quae exstat, sine mendo omnis imposita; nec quae recte est imposita cuncta manet (multa enim verba literis commutatis sunt interpolata); neque omnis origo est linguae e vernaculis verbis; et multa verba aliud nunc ostendunt, aliud ante significabant, ut hostis, nam tum eo verbo dicebant peregrinum, qui suis legibus uteretur, nunc dicunt eum, quem tum dicebant perduellem. In quo genere verborum aut casu erit illustrius unde videri possit origo, inde repetam. Ita fieri oportere apparet, quod recto casu quom dicimus impos obscurius est esse a potentia, quam quom dicimus impotem; et eo obscurius fit si dicas pos quam impos, videtur enim pos significare potius pontem quam potentem. Vetustas pauca non depravat, multa tollit. Quem puerum vidisti formosum, hunc vides deformem in senecta. Tertium seculum non videt eum hominem quem vidit primum. Quare illa quae iam maioribus nostris ademit oblivio fugitiva, secuta sedulitas Muti et Bruti retrahere nequit. Non, si non potuero indagare, eo ero tardior; sed velocior ideo si quivero; non mediocreis enim tenebrae in silva ubi haec captanda;

neque eo quo pervenire volumus semitae tritae; neque non in tramitibus quaedam obiecta, quae euntem retinere possent. Quo verborum novorum ac veterum discordia omnis. In consuetudine communi quot modis literarum commutatio sit facta qui animadverterit, facilius scrutari origines patietur verborum; reperiet enim esse commutata, ut in superioribus libris ostendi, maxime propter bis quaternas causas. Literarum enim fit demptione aut additione, et propter earum adtractionem aut commutationem, item syllabarum productione aut correptione: quae quoniam in superioribus libris, quoius modi essent, exemplis satis demonstravi, hic commonendum esse modo putavi. Varr., L. L., V. iii.

171. Grammar.-A Philological Account of some words which have been Contracted or otherwise Altered for the sake of Euphony.

[ocr errors]

Saepe brevitatis caussa contrahebant, ut ita dicerent, "multi" modis, vas' argenteis, palm' et crinibus, tecti' fractis." Quid vero licentius, quam quod hominum etiam nomina contrahebant, quo essent aptiora? nam ut "duellum" bellum et "duis" bis, sic "Duellium" eum, qui Poenos classe devicit, "Bellium" nominaverunt, quum superiores appellati essent semper "Duellii." Quin etiam verba saepe contrahuntur, non usus caussa, sed aurium. Quomodo enim vester "Axilla" Ala factus est, nisi fuga litterae vastioris? quam litteram etiam e "maxillis" et "taxillis" et "vexillo" et "paxillo" consuetudo elegans Latini sermonis evellit. Libenter etiam copulando verba iungebant, ut "sodes" pro "si audes," "sis" pro "si vis." Iam in uno "capsis" tria verba sunt. "Ain"" pro "aisne," "nequire" pro non quire," "malle" pro "magis velle," "nolle" pro "non velle," "dein" etiam saepe et "exin" pro "deinde" et "exinde" dicimus. "Isdem campus habet," inquit Ennius et "In templis isdem" probavit. At "eisdem" erat verius, nec tamen "eisdem," ut opimius. Male sonabat "iisdem;" impetratum est a consuetudine, ut peccare suavitatis caussa liceret. Et pomeridianas quadrigas" quam "postmeridianas" libentius dixerim et "mehercule quam "mehercules. Non scire" quidem barbarum iam videtur; "nescire" dulcius. Ipsum meridiem," cur non "medidiem?" credo, quod erat insuavius. Una praepositio est abs eaque nunc tantum in accepti tabulis manet, ne his quidem omnium: in reliquo sermone mutata est. Nam "amovit" dicimus et "abegit" et "abstulit," ut iam nescias, "a" ne verum sit an "ab," an “abs."

[ocr errors]
[ocr errors]

66

Quid, si etiam "abfugit" turpe visum est et "abfer" noluerunt, "aufer" maluerunt? quae praepositio praeter haec duo verba nullo alio in verbo reperitur. "Noti" erant et "navi" et "nari," quibus quum "in" praeponi oporteret, dulcius visum est "ignoti, ignavi, ignari" dicere, quam ut veritas postulabat. "Ex usu dicunt et "e republica," quod in altero vocalis excipiebat, in altero esset asperitas, nisi litteram sustulisses: ut, "exegit, edixit, refecit, retulit, reddidit." Adiuncti verbi primam litteram praepositio communicavit, ut "suffugit, summutavit, sustulit." Quid in verbis iunctis? quam scite "insipientem," non "insapientem; iniquum," non "inaequum; tricipitem" non "tricapitem; concisum," non concaesum !" Ex quo quidam "pertisum" etiam volunt, quod eadem consuetudo non probavit. Quid vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? "inclitus" dicimus brevi prima littera, "insanus" producta, "inhumanus" brevi, "infelix" longa. Et, ne multis, quibus in verbis eae primae litterae sunt, quae in "sapiente" atque "felice," producte dicitur "in;" in ceteris omnibus breviter. Itemque "composuit, consuevit, concrepuit, confecit:" consule veritatem, reprehendet: refer ad aures, probabunt. Quaere, cur? ita se dicent iuvari. Voluptati autem aurium morigerari debet oratio. Quin ego ipse, quum scirem ita maiores locutos esse, ut nusquam, nisi in vocali, aspiratione uterentur, loquebar sic, ut "pulcros, Cetegos, triumpos, Karthaginem " discerem; aliquando, idque sero, convicio aurium quum extorta mihi veritas esset, usum loquendi populo concessi, scientiam mihi reservavi. "Orcivios" tamen et "Matones, Otones, Caepiones, sepulcra, coronas, lacrymas" dicimus, quia per aurium iudicium semper licet. "Burrum" semper Ennius, numquam "Pyrrhum," "vi patefecerunt Bruges," non "Phryges," ipsius antiqui declarant libri: nec enim Graecam litteram adhibebant, nunc autem etiam duas; et quum "Phrygum" et [quum]" Phrygibus" dicendum esset, absurdum erat aut tantum barbaris casibus Graecam litteram adhibere aut recto casu solum Graece loqui, tamen et "Phryges" et " Pyrrhum" aurium caussa dicimus. Cic., Or., xlv. 153, 154, and xlvii. 157-xlviii. 160.

172. Grammar.-An Example of Varro's Method of investigating Etymologies (" Terra”).

"Terra" dicta ab eo, ut Aelius scribit, quod teritur; itaque terra in Augurum libris scripta cum R. uno. Ab eo colonis locus communis qui prope oppidum relinquitur, "territorium,"

"ex

quod maxime teritur; hinc linteum quod teritur corpore, termentarium;" hinc in messi "tritura," quod tum frumentum teritur; et "trivolum," qui teritur: hinc fines agrorum "termini," quod eae parteis propter limitare iter maxime teruntur; itaque hinc, quod is in Latio aliquot locis dicitur, ut apud Accium, non terminus sed termen, hinc Graeci quoque riguove; pote vel illinc; Evander enim, qui in Palatium venit, e Graecia Arcas. "Via" sicut "iter," quod ea vehendo teritur, iter itu; "actus," quod agendo teritur; etiam "ambitus" est quod circumeundo teritur, nam ambitus circuitus, ab eoque XII Tabularum interpretes ambitus parietis circuitum esse describunt. Igitur tera "terra," et ab eo poëtae appellarunt summa terrae quae sola teri possunt, "sola terrae." Varr., L. L., V. iv. 21, 22.

173. Grammar. -An Example of Varro's Method of investigating Etymologies ("Ager”).

Ager dictus in quam terram quid agebant, et unde quid agebant fructus causa: alii quod id Graeci dicunt dygóv. Ut ager quo agi poterat, sic qua agi "actus." Eius finis minimus con

[ocr errors]

stitutus in latitudinem pedes quatuor, fortasse an ab eo quatuor, quod ea quadrupedes agitur; in longitudinem pedes cxx; in quadratum actum et latum et longum esse cxx. Multa antiqui duodenario numero finierunt, ut XII decuriis actum. "Iugerum" dictum iunctis duobus actibus quadratis. "Centuria" primo a centum iugeribus dicta, post duplicata retinuit nomen, ut "tribus" multiplicatae idem tenent nomen. Ut qua agebant, "actus:" sic qua vehebant, "viae" dictae; quo fructus convehebantur, "villae;" qua ibant, ab itu "iter" appellarunt, qua id anguste, "semita ut semiter dictum. Ager "cultus" ab eo quod ibi cum terra semina coalescant, ut inconsitus, "incultus." Quod primum ex agro plano fructus capiebant, "campus" dictus; posteaquam proxima superiora loca colere coeperunt, e colendo "colles" appellarunt: quos agros non colebant propter silvas et id genus, ubi pecus posset pasci et possidebant, ab usu suo "saltus" nominarunt. Haec etiam Graeci vous, nostri "nemora." Ager quod videbatur pecudum ac pecuniae esse fundamentum, "fundus" dictus; aut quod fundit quotquotannis multa. "Vineta" ac "Vineae" a vite multa. Vitis a vino, id a vi; hinc "vindemia," quod est vinidemia aut vitidemia. 66 Seges" ab "satu," id est semine. "Semen" quod non plene id quod inde; hinc "seminaria, sementem," item alia. Quod segetes ferunt, "fruges ;" a fruendo "fructus;" ab

« ZurückWeiter »