Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

solitum esse ponere.

et in exercitationibus commentationibusque multum operae Hic optimus illis temporibus est patronus habitus, eoque forum tenente plura fieri iudicia coeperunt. Cic., Brut., xxvii. 103-106.

107. Estimate of the Genius of the Younger Gracchus.

Sed ecce in manibus vir, et praestantissimo ingenio et flagranti studio et doctus a puero, C. Gracchus. Noli enim putare quemquam, Brute, pleniorem et uberiorem ad dicendum fuisse. Et ille, Sic prorsus, inquit, existimo atque istum de superioribus paene solum lego. Immo plane, inquam, Brute, legas censeo. Damnum enim illius immaturo interitu res Romanae Latinaeque litterae fecerunt. Utinam non tam fratri pietatem, quam patriae praestare voluisset! quam ille facile tali ingenio, diutius si vixisset, vel paternam esset vel avitam gloriam consequutus ! Eloquentia quidem nescio an habuisset parem neminem. Grandis est verbis, sapiens sententiis, genere toto gravis: manus extrema non accessit operibus eius praeclare inchoata multa, perfecta non plane. Legendus, inquam, est hic orator, Brute, si quisquam alius, iuventuti. Non enim solum acuere, sed etiam alere ingenium potest. Cic., Brut., xxxiii. 125, 126.

108. Suggestions as to the use which Gracchus made of the Pipe which was played whilst he was speaking.

Ecce autem, per tibicinia Laconica, tibiae quoque illius concionatoriae in mentem venit, quam C. Graccho, cum populo agenti, praeisse ac praeministrasse modulos ferunt. Sed nequaquam sic est, ut a vulgo dicitur, canere tibia solitum, qui pone eum loquentem staret, variisque modis tum demulcere animum actionemque eius, tum intendere. Quid enim foret ea re ineptius, si, ut planipedi saltanti, ita Graccho concionanti numeros et modos et frequentamenta quaedam varia tibicen incineret? Sed qui hoc compertius memoriae tradiderunt, stetisse in circumstantibus dicunt occultius, qui fistula brevi sensim graviusculum sonum inspiraret ad reprimendum sedandumque impetus vocis eius. Refervescente namque impulsu et instinctu extraneo naturalis illa Gracchi vehementia indiguisse, non, opinor, existimanda est. Marcus tamen Cicero fistulatorem istum utrique rei adhibitum esse a Graccho putat, ut sonis tum placidis tum citatis aut demissam iacentemque orationem eius erigeret, aut ferocientem saevientemque cohiberet. Verba ipsius Ciceronis apposui: "Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo literato homine, quem servum sibi habuit ille

ad manum, cum eburnea solitus est habere fistula, qui staret post ipsum occulte, cum concionaretur, peritum hominem ; qui inflaret celeriter eum sonum, qui illum aut remissum excitaret, aut a contentione revocaret. Aul. Gell., I. xi. 10-16.

109. The Oratory of Servius Galba.

Memoria teneo, Smyrnae me ex P. Rutilio Rufo audisse, quum diceret, adolescentulo se accidisse, ut ex senatusconsulto P. Scipio et D. Brutus, ut opinor, consules de re atroci magnaque quaererent. Nam quum in silva Sila facta caedes esset notique homines interfecti, insimulareturque familia, partim etiam liberi, societatis eius, quae picarias de P. Cornelio, L. Mummio censoribus redemisset, decrevisse senatum, ut de ea re cognoscerent et statuerent consules. Caussam pro publicanis accurate, ut semper solitus esset, eleganterque dixisse Laelium. Quum consules, re audita, "amplius" de consilii sententia pronuntiavissent; paucis interpositis diebus iterum Laelium multo diligentius meliusque dixisse, iterumque eodem modo a consulibus rem esse prolatam. Tum Laelium, quum eum socii domum reduxissent egissentque gratias et, ne defatigaretur, oravissent, locutum esse ita: se, quae fecisset, honoris eorum caussa studiose accurateque fecisse; sed se arbitrari, caussam illam a Ser. Galba, quod is in dicendo gravior acriorque esset, gravius et vehementius posse defendi; itaque auctoritate C. Laelii publicanos caussam detulisse ad Galbam. Illum autem, quod ei viro succedendum esset, verecunde et dubitanter recepisse; unum quasi comperendinatus medium diem fuisse, quem totum Galbam in consideranda caussa componendaque posuisse; et, quum cognitionis dies esset et ipse Rutilius rogatu sociorum domum ad Galbam mane venisset, ut eum admoneret et ad dicendi tempus adduceret, usque illum, quoad ei nuntiatum esset, consules descendisse, omnibus exclusis, commentatum in quadam testudine cum servis litteratis fuisse, quorum alii aliud dictare eodem tempore solitus esset: interim quum esset ei nuntiatum tempus esse, exisse in aedes eo colore et iis oculis, ut egisse caussam, non commentatum putares. Addebat etiam, idque ad rem pertinere putabat, scriptores illos male mulcatos exisse cum Galba; ex quo significabat, illum non in agendo solum, sed etiam in meditando vehementem atque incensum fuisse. Quid multa? magna exspectatione, plurimis audientibus, coram ipso Laelio sic illam caussam tanta vi tantaque gravitate dixisse Galbam, ut nulla fere pars orationis silentio praeteriretur. Cic., Brut., xxii.

110. A Comparison of the Orators Antonius and Crassus.

Nunc ad Antonium Crassumque pervenimus! Nam ego sic existimo, hos oratores fuisse maximos et in his primum cum Graecorum gloria Latine dicendi copiam aequatam. Omnia veniebant Antonio in mentem; eaque suo quaeque loco, ubi plurimum proficere et valere possent, ut ab imperatore equites, pedites, levis armatura, sic ab illo in maxime opportunis orationis partibus collocabantur. Erat memoria summa, nulla meditationis suspicio. Imparatus semper aggredi ad dicendum videbatur: sed ita erat paratus, ut iudices, illo dicente, nonnumquam viderentur non satis parati ad cavendum fuisse.

Sed

quum haec magna in Antonio, tum actio singularis: quae si partienda est in gestum atque vocem, gestus erat non verba exprimens, sed cum sententiis congruens: manus, humeri, latera, supplosio pedis, status, incessus omnisque motus cum verbis sententiisque consentiens; vox permanens, verum subrauca natura. Sed hoc vitium huic uni in bonum convertebat. Habebat enim flebile quiddam in questionibus aptumque quum ad fidem faciendam, tum ad misericordiam commovendam. Huic alii parem esse dicebant, alii anteponebant L. Crassum. Equidem, quamquam Antonio tantum tribuo, quantum supra dixi, tamen Crasso nihil statuo fieri potuisse perfectius. Erat summa gravitas; erat cum gravitate iunctus facetiarum et urbanitatis oratorius, non scurrilis lepos; Latine loquendi accurata et sine molestia diligens elegantia; in disserendo mira explicatio; quum de iure civili, quum de aequo et bono disputaretur, argumentorum et similitudinem copia. Nam ut Antonius coniectura movenda aut sedanda suspicione aut excitanda incredibilem vim habebat: sic in interpretando, in definiendo, in explicanda aequitate nihil erat Crasso copiosius : idque quum saepe alias, tum apud centumviros in M' Curii caussa cognitum est. Ita enim multa tum contra scriptum pro aequo et bouo dixit, ut hominem acutissimum Q. Scaevolam et in iure, in quo illa caussa vertebatur, paratissimum obrueret argumentorum exemplorumque copia: atque ita tum ab his patronis aequalibus et iam consularibus caussa illa dicta est, quum uterque ex contraria parte ius civile defenderet, ut eloquentium iurisperitissimus Crassus, iurisperitorum eloquentissimus Scaevola putaretur: qui quidem quum peracutus esset ad excogitandum, quid in iure aut in aequo verum aut esset, aut non esset, tum verbis erat ad rem cum summa brevitate mirabilite aptus. Cic., Brut., xxxvi.-xxxix.

111. Criticism of the Oratory of Hortensius.

Sed si quaerimus, cur adolescens magis floruerit dicendo, quam senior Hortensius; caussas reperiemus verissimas duas. Primum, quod genus erat orationis Asiaticum, adolescentiae magis concessum, quam senectuti. Genera autem Asiaticae dictionis duo sunt: unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis, quam concinnis et venustis. Aliud autem genus est non tam sententiis frequentatum, quam verbis volucre atque incitatum, quali est nunc Asia tota, nec flumine solum orationis, sed etiam exornato et faceto genere verborum. Itaque Hortensius utroque genere florens, clamores faciebat adolescens. Habebat enim et Meneclium illud studium crebrarum venustarumque sententiarum; in quibus, ut in illo Graeco, sic in hoc erant quaedam magis venustae dulcesque sententiae, quam aut necessariae aut interdum utiles; et erat oratio quum incitata et vibrans, tum etiam accurata et polita. Non probabantur haec senibus. Saepe videbam quum irridentem, tum etiam irascentem et stomachantem Philippum : sed mirabantur adolescentes, multitudo movebatur. Erat excellens iudicio vulgi, et facile primas tenebat adolescens. Etsi enim genus illud dicendi auctoritatis habebat parum, tamen aptum esse aetati videbatur; et certe, quod et ingenii quaedam forma lucebat et exercitatione perfecta erat verborumque astricta comprehensio, summam hominum admirationem excitabat. Sed, quum iam honores et illa senior auctoritas gravius quiddam requireret, remanebat idem nec decebat idem; quodque exercitationem studiumque dimiserat, quod in eo fuerat acerrimum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis, quo consueverat, ornata non erat. Hoc tibi ille, Brute, minus fortasse placuit, quam placuisset, si illum flagrantem studio et florentem facultate audire potuisses. Cic., Brut., xcv.

112. A Comparison of Cicero with Demosthenes.

Nec

Ciceronem cuicunque eorum fortiter opposuerim. ignoro, quantam mihi concitem pugnam, quum praesertim non sit id propositi, ut eum Demostheni comparem hoc tempore: neque enim attinet, quum Demosthenem imprimis legendum, vel ediscendum potius putem. Quorum ego virtutes plerasque arbitror similes, consilium, ordinem dividendi, praeparandi,

Y

probandi rationem, denique, quae sunt inventionis. In eloquendo est aliqua diversitas: densior ille, hic copiosior; ille concludit astrictius, hic latius; pugnat ille acumine semper, hic frequenter et pondere; illi nihil detrahi potest, huic nihil adiici; curae plus in illo, in hoc naturae. Salibus certe, et commiseratione, qui duo plurimum affectus valent, vincimus. Et fortasse epilogos illi mos civitatis abstulerit: sed et nobis illa, quae Attici mirantur, diversa Latini sermonis ratio minus permiserit. In epistolis quidem, quanquam sunt utriusque, dialogisve, quibus nihil ille, nulla contentio est. Cedendum vero in hoc quidem, quod ille et prior fuit, et ex magna parte Ciceronem, quantus est, fecit. Nam mihi videtur M. Tullius, quum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis. Nec vero quod in quoque optimum fuit, studio consecutus est tantum, sed plurimas, vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit immortalis ingenii beatissima ubertate. Non enim "pluvias," ut ait Pindarus, "aquas colligit; sed vivo gurgite exundat," dono quodam providentiae genitus, in quo totas vires suas eloquentia experiretur. Nam quis docere diligentius, movere vehementius potest? Cui tanta unquam iucunditas affuit? Ipsa illa, quae extorquet, impetrare eum credas, et, quum transversum vi sua iudicem ferat, tamen ille non rapi videatur, sed sequi. Iam in omnibus, quae dicit, tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat: nec advocati studium, sed testis aut iudicis afferat fidem; quum interim haec omnia, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt illaborata, et illa, qua nihil pulchrius auditu est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem. Quare non immerito ab hominibus aetatis suae "regnare in iudiciis" dictus est: apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen, sed eloquentiae habeatur. Hunc igitur spectemus: hoc propositum nobis sit exemplum: ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit. Quint., X. i. 105-112.

113. Criticism of the Oratory of Julius Caesar.

De Caesare ita iudico illum omnium fere oratorum Latine loqui elegantissime; nec id solum domestica consuetudine, ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed, quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et iis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus. Solum quidem, et quasi fundamentum oratoris vides, locutionem

« ZurückWeiter »