Nam quodcumque erit, esse aliquid debebit id ipsum; Cui si tactus erit, quamvis levis exiguusque, Augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit, Corporis augebit numerum summamque sequetur. Sin intactile erit, nulla de parte quod ullam Rem prohibere queat per se transire meantem, Scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus. Praeterea per se quodcumque erit, aut faciet quid Aut aliis fungi debebit agentibus ipsum Aut erit ut possint in eo res esse gerique. At facere et fungi sine corpore nulla potest res Nec praebere locum porro nisi inane vacansque. Ergo praeter inane et corpora tertia per se Nulla potest rerum in numero natura relinqui, Nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros Nec ratione animi quam quisquam possit apisci. Lucr., I. 419–448.
Materies igitur, solido quae corpore constat, Esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur. Tum porro si nil esset quod inane vocaret, Omne foret solidum; nisi contra corpora certa Essent quae loca complerent quaecumque tenerent, Omne quod est, spatium vacuum constaret inane. Alternis igitur nimirum corpus inani
Distinctumst, quoniam nec plenum naviter extat Nec porro vacuum. Sunt ergo corpora certa Quae spatium pleno possint distinguere inane. Haec neque dissolui plagis extrinsecus icta Possunt nec porro penitus penetrata retexi Nec ratione queunt alia temptata labare; Ergo si solida ac sine inani corpora prima Sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
Antehac ad nilum penitus res quaeque redissent De niloque renata forent quaecumque videmus. At quoniam supra docui nil posse creari De nilo neque quod genitum est ad nil revocari, Esse inmortali primordia corpore debent, Dissolui quo quaeque supremo tempore possint, Materies ut subpeditet rebus reparandis. Sunt igitur solida primordia simplicitate
Nec ratione queunt alia servata per aevom Ex infinito iam tempore res reparare.
Lucr., I. 518-530, 538-550.
150. The Atoms of Matter have Parts, but these Parts are Absolute Minima-not able to exist alone-abiding therefore in the Atom from all Eternity.
Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen Corporis illius quod nostri cernere sensus Iam nequeunt, id nimirum sine partibus extat Et minima constat natura nec fuit umquam Per se secretum neque posthac esse valebit, Alterius quoniamst ipsum pars, primaque et una Inde aliae atque aliae similes ex ordine partes Agmine condenso naturam corporis explent, Quae quoniam per se nequeunt constare, necessest Haerere unde queant nulla ratione revelli. Sunt igitur solida primordia simplicitate Quae minimis stipata cohaerent partibus arte. Non ex illarum conventu conciliata,
Sed magis aeterna pollentia simplicitate, Unde neque avelli quicquam neque deminui iam Concedit natura reservans semina rebus.
Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque Corpora constabunt ex partibus infinitis, Quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit Dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
Ergo rerum inter summam minimamque quid escit? Nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis Summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt, Ex infinitis constabunt partibus aeque.
Quod quoniam ratio reclamat vera negatque Credere posse animum, victus fateare necessest Esse ea quae nullis iam praedita partibus extent Et minima constent natura. Quae quoniam sunt, Illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum. Lucr., I. 599-627.
151. The Motions of the Original Atoms may be illustrated by those of Motes in a Sunbeam.
Contemplator enim, cum solis lumina cumque Inserti fundunt radii per opaca domorum:
Multa minuta modis multis per inane videbis Corpora misceri radiorum lumine in ipso Et velut aeterno certamine proelia pugnas Edere turmatim certantia nec dare pausam Conciliis et discidiis exercita crebris; Conicere ut possis ex hoc, primordia rerum Quale sit in magno iactari semper inani. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est Corpora quae in solis radiis turbare videntur, Quod tales turbae motus quoque materiai Significant clandestinos caecosque subesse. Multa videbis enim plagis ibi percita caecis Commutare viam retroque repulsa reverti Nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis. Scilicet hic a principiis est omnibus error. Prima moventur enim per se primordia rerum; Inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu Et quasi proxima sunt ad viris principiorum, Ictibus illorum caecis inpulsa cientur, Ipsaque proporro paulo maiora lacessunt. Sic a principiis ascendit motus et escit Paulatim nostros ad sensus, ut moveantur Illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus Nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
Lucr., II. 114-122, 125–141.
152. The Various Consistency of Bodies, and the Variety of the Sensations they produce in us, arise from the Variety of the Sizes and Shapes of their Constituent Atoms.
Dicere enim possis caelestem fulminis ignem Suptilem magis e parvis constare figuris Atque ideo transire foramina quae nequit ignis Noster hic e lignis ortus taedaque creatus. Praeterea lumen per cornum transit, ai imber Respuitur. Quare? nisi luminis illa minora.
Corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum. Et quamvis subito per colum vina videmus Perfluere; at contra tardum cunctatur olivom, Aut quia nimirum maioribus est elementis Aut magis hamatis inter se perque plicatis, Atque ideo fit uti non tam diducta repente Inter se possint primordia singula quaeque Singula per cuiusque foramina permanare.
Denique quae nobis durata ac spissa videntur, Haec magis hamatis inter sese esse necessest Et quasi ramosis alte compacta teneri.
quo iam genere in primis adamantina saxa Prima acie constant ictus contemnere sueta Et validi silices ac duri robora ferri
Aeraque quae claustris restantia vociferantur.
Lucr., ii. 384-407, 444-450.
153. If we grant the Principle that Infinite Variety of Form implies Infinite Variety of Size, it will follow that the Number of Different Shapes of the Original Atoms of Matter is limited.
Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae Ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum Finita variare figurarum ratione,
Quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam Esse infinito debebunt corporis auctu. Nam quoniam eadem una cuiusvis in brevitate Corporis inter se multum variare figurae Non possunt: fac enim minimis e partibus esse Corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge; Nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
Summa atque ima locans, transmutans dextera laevis, Omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo Formai speciem totius corporis eius,
Quod superest, si forte voles variare figuras, Addendum partis alias erit, inde sequetur, Adsimili ratione alias ut postulet ordo, Si tu forte voles etiam variare figuras: Ergo formarum novitatem corporis augmen Subsequitur. Quare non est ut credere possis Esse infinitis distantia semina formis, Ne quaedam cogas immani maximitate Esse, supra quod iam docui non posse probari.
154. Though the Atoms of Matter are themselves without Sensation, yet their Combinations may generate Sensation.
Tum porro quid id est, animum quod percutit, ipsum Quod movet et varios sensus expromere cogit,
Ex insensilibus ne credas sensile gigni? Nimirum lapides et ligna et terra quod una Mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum. Illud in his igitur rebus meminisse decebit, Non ex omnibus omnino, quaecumque creant res, Sensile et extemplo me gigni dicere sensus, Sed magni referre ea primum quantula constent, Sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma, Motibus ordinibus posituris denique quae sint. Quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus; Et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres, Vermiculos pariunt, quia corpora materiai Antiquis ex ordinibus permota nova re Conciliantur ita ut debent animalia gigni. Denique uti possint sentire animalia
Principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
Quid, genus humanum propritim de quibu' factumst? Scilicet et risu tremulo concussa cachinnant Et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque Multaque de rerum mixtura dicere callent Et sibi proporro quae sint primordia quaerunt; Quandoquidem totis mortalibus adsimulata Ipsa quoque ex aliis, nusquam consistere ut ausis: Quippe sequar, quodcumque loqui ridereque dices Et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit. Quod si delira haec furiosaque cernimus esse Et ridere potest non ex ridentibu' factus Et sapere et doctis rationem reddere dictis Non ex seminibus sapientibus atque disertis, Qui minus esse queant ea quae sentire videmus Seminibus permixta carentibus undique sensu?
Lucr., II. 886-901, 973-990.
155. The Existing Universe is the Result of a certain Option of Movement in the Original Atoms, by which they swerved from the Perpendicular while travelling down Space in Parallel Straight Lines; from this also arise the Phenomena of Voluntary Motion.
Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus, Corpora dum deorsum rectum per inane feruntur, Ponderibus propriis incerto tempore ferme Incertisque loci spatiis decellere paulum,
Tantum quod momen mutatum dicere possis.
« ZurückWeiter » |