Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

92. Roman Citizenship was based on the Theory that a Man cannot be a Citizen of Two States at once.

Iure enim nostro neque mutare civitatem quisquam invitus potest, neque, si velit, mutare non potest, modo asciscatur ab ea civitate, cuius esse se civitatis velit ut, si Gaditani sciverint nominatim de aliquo cive Romano, ut sit is civis Gaditanus, magna potestas sit nostro civi mutandae civitatis, nec foedere impediatur, quo minus ex cive Romano civis Gaditanus possit esse. Duarum civitatum civis esse, nostro iure civili, nemo potest: non esse huius civitatis civis, qui se alii civitati dicarit, potest. Neque solum dicatione, quod in calamitate clarissimis viris Q. Maximo, C. Laenati, Q. Philippo Nuceriae, C. Catoni Tarracone, Q. Caepioni, P. Rutilio Smyrnae vidimus accidisse, ut, earum civitatum fierent cives: (-hanc ante amittere non potuissent, quam huius solum civitatis mutatione vertissent :) sed etiam postliminio potest civitatis fieri mutatio. Neque enim sine caussa de Cn. Publicio Menandro, libertino homine, quem apud maiores legati nostri in Graeciam proficiscentes interpretem secum habere voluerunt, ad populum latum, ut is Publicius, si domum revenisset et inde Romam rediisset, ne minus civis esset. Multi etiam superiore memoria cives Romani sua voluntate, indemnati et incolumes, his rebus relictis, alias se in civitates contulerunt. Quod si civi Romano licet esse Gaditanum sive exsilio sive postliminio sive reiectione huius civitatis (ut iam ad foedus veniam, quod ad caussam nihil pertinet de civitatis enim iure, non de foederibus disceptamus :) quid est quamobrem civi Gaditano in hanc civitatem venire non liceat? Equidem longe secus sentio. Nam quum ex omnibus civitatibus via sit in nostram, quumque nostris civibus pateat iter ad ceteras civitates: tum vero, ut quaeque nobiscum maxime societate, amicitia, sponsione, pactione, foedere coniuncta est, ita mihi maxime communionem beneficiorum, praemiorum, civitatis continere videtur. Atqui ceterae civitates omnes non dubitarent nostros recipere in suas civitates, si idem nos iuris haberemus, quod ceteri. Sed nos non possumus et huius esse civitatis, et cuiusvis praeterea: ceteris concessum est. Itaque in Graecis civitatibus videmus, Athenis Rhodios, Lacedaemonios, ceteros undique ascribi, multarumque esse eosdem homines civitatum. Quo errore ductos vidi egomet nonnullos imperitos homines, nostros cives, Athenis in numero iudicum atque Areopagitarum, certa tribu, certo numero; quum ignorarent, si illam civitatem essent adepti, hanc se perdidisse, nisi

postliminio recuperassent. Peritus vero nostri iuris ac moris nemo umquam, qui hanc civitatem retinere vellet, in aliam civitatem se dicavit. Cic., Balb., xi., xii.

93. The Interests of the State demand that it should have the Power of admitting Foreigners to its Franchise; while the

Interests of Liberty require that the Citizen should have the Power of Denationalising himself.

Sed hic totus locus disputationis atque orationis meae, iudices, pertinet ad commune ius mutandarum civitatum: nihil habet, quod sit proprium religionis ac foederum. Defendo enim rem universam, nullam esse gentem ex omni regione terrarum, neque tam dissidentem a populo Romano odio quodam atque discidio neque tam fide benevolentiaque coniunctam, ex qua nobis interdictum sit, ut ne quem asciscere civem aut civitate donare possimus. O iura praeclara atque divinitus iam inde a principio Romani nominis a maioribus nostris comparata ! ne quis nostrum plus quam unius civitatis esse possit: (dissimilitudo enim civitatum varietatem iuris habeat necesse est :) ne quis invitus civitate mutetur, neve in civitate maneat in vitus. Haec sunt enim fundamenta firmissima nostrae libertatis, sui quemque iuris et retinendi et dimittendi esse dominum. Illud vero sine ulla dubitatione maxime ostrum fundavit imperium, et populi Romani nomen auxit, quod princeps ille, creator huius urbis, Romulus foedere Sabino docuit, etiam hostibus recipiendis augeri hanc civitatem oportere. Cuius auctoritate et exemplo numquam est intermissa a maioribus nostris largitio et communicatio civitatis. Itaque et ex Latio multi et Tusculani et Lanuvini et ex ceteris generibus gentes universae in civitatem sunt receptae, ut Sabinorum, Volscorum, Hernicorum: quibus ex civitatibus nec coacti essent civitatem mutare, si qui noluissent, nec, si qui essent civitatem nostram beneficio populi Romani consecuti, violatum foedus eorum videretur. Cic., Balb., xiii.

94. There are two Political Parties, the Supporters of Aristocratic and of Popular Government.

Duo genera semper in hac civitate fuerunt eorum, qui versari in republica, atque in ea se excellentius gerere studuerunt: quibus ex generibus alteri se populares, alteri optimates et haberi et esse voluerunt. Qui ea, quae faciebant, quaeque dicebant, multitudini iucunda esse volebant, populares: qui autem ita se

gerebant, ut sua consilia optimo cuique probarent, optimates habebantur. Quis ergo iste optimus quisque ? De numero si quaeris, innumerabiles: neque enim aliter stare possemus: sunt principes consilii publici: sunt, qui eorum sectam sequuntur: sunt maximorum ordinum homines, quibus patet curia: sunt municipales rusticique Romani: sunt negotia gerentes: sunt etiam libertini optimates. Numerus, ut dixi, huius generis, late et varie diffusus est: sed genus universum (ut tollatur error) brevi circumscribi et definiri potest. Omnes optimates sunt, qui neque nocentes sunt, nec natura improbi, nec furiosi nec malis domesticis impediti. Sequitur, ut hi sint, (quam tu nationem appellasti,) qui et integri sunt, et sani, et bene de rebus domesticis constituti. Horum qui voluntati, commodis, opinioni in gubernanda republica serviunt, defensores optimatium, ipsique optimates gravissimi et clarissimi cives numerantur et principes civitatis. Quid est igitur propositum his reipublicae gubernatoribus, quod intueri, et quo cursum suum dirigere debeant? Id quod est praestantissimum, maximeque optabile omnibus. sanis, et bonis, et beatis, cum dignitate otium. Hoc qui volunt, omnes optimates: qui efficiunt, summi viri et conservatores civitatis putantur. Neque enim rerum gerendarum dignitate homines efferri ita convenit, ut otio non prospiciant: neque ullum amplexari otium, quod abhorreat a dignitate. Cic., Sext., xlv.

95. It is the Duty of the Conservative Statesman to defend the existing Elements of the Constitution against the Innovations of Agitators.

Huius autem otiosae dignitatis haec fundamenta sunt, haec membra, quae tuenda principibus, et vel capitis periculo defendenda sunt, religiones, auspicia, potestates magistratuum, senatus auctoritas, leges, mos maiorum, iudicia, iurisdictio, fides, provinciae, socii, imperii laus, res militaris, aerarium. Harum rerum tot atque tantarum esse defensorem et patronum, magni animi est, magni ingenii, magnaeque constantiae. Etenim in tanto civium numero magna multitudo est eorum, qui aut propter metum poenae, peccatorum suorum conscii, novos motus conversionesque reipublicae quaerant, aut qui propter insitum quemdam animi furorem discordiis civium ac seditione pascantur, aut qui, propter implicationem rei familiaris, communi incendio malint, quam suo deflagrare. Qui quum auctores sunt et duces suorum studiorum vitiorumque nacti, in republica fluctus excitantur, ut vigilandum sit iis, qui sibi gubernacula patriae

depoposcerunt, enitendumque omni scientia ac diligentia, ut, conservatis his, quae ego paullo ante fundamenta ac membra esse dixi, tenere cursum possint et capere otii illum portum et dignitatis. Hanc ego viam, iudices, si aut asperam, aut arduam, aut plenam esse periculorum aut insidiarum negem, mentiar: praesertim quum id non modo intellexerim semper, sed etiam praeter ceteros senserim. Cic., Sext., xlvi.

96. The People avail themselves of the Aid of Demagogues only so long as they are engaged in wringing Concessions from the Ruling Classes.

Multa etiam nostra memoria, quae consulto praetereo, fuerunt in ea contentione, ut popularis cupiditas a consilio principum dissideret. Nunc iam nihil est, quod populus a delectis principibusque dissentiat: nec flagitat rem ullam, neque novarum rerum est cupidus, et otio suo, et dignitate optimi cuiusque, et universae reipublicae gloria delectatur. Itaque homines seditiosi ac turbulenti, quia nulla iam largitione populum Romanum concitare possunt, quod plebs perfuncta gravissimis seditionibus ac discordiis otium amplexatur, conductas habent conciones: neque id agunt, ut ea dicant aut ferant, quae illi velint audire, qui in concione sunt, sed pretio ac mercede perficiunt, ut, quidquid dicant, id illi velle audire videantur. Num vos existimatis, Gracchos aut Saturninum aut quemquam illorum veterum, qui populares habebantur, ullum umquam in concione habuisse conductum ? Nemo habuit. Ipsa enim largitio et spes commodi propositi sine mercede ulla multitudinem concitabat. Itaque temporibus illis, qui populares erant, offendebant illi quidem apud graves et honestos homines, sed populi iudiciis atque omni significatione florebant. His in theatro plaudebatur: hi suffragiis, quod contenderant, consequebantur: horum homines nomen, orationem, vultum, incessum amabant. Qui autem adversabantur ei generi, graves et magni homines habebantur : sed valebant in senatu multum, apud bonos viros plurimum: multitudini iucundi non erant, suffragiis offendebatur saepe eorum voluntas: plausum vero etiamsi quis eorum aliquando acceperat, ne quid peccasset, pertimescebat. Attamen, si quae res erat maior, idem ille populus horum auctoritate maxime commovebatur. Cic., Sext., xlix.

97. The Violence of Popular Feeling may be disarmed by giving it Free Vent through Legitimate Channels. Vitia quidem tribunatus praeclare, Quinte, perspicis. est iniqua in omni re accusanda, praetermissis bonis, malorum

Sed

enumeratio vitiorumque selectio. Nam isto quidem modo vel consulatus vituperabilis est, si consulum, quos enumerare nolo, peccata collegeris. Ego enim fateor in ista ipsa potestate inesse quiddam mali. Sed bonum, quod est quaesitum in ea, sine isto malo non haberemus. Nimia potestas est tribunorum plebis quis negat? sed vis populi multo saevior multoque vehementior, quae, ducem quod habet, interdum lenior est, quam si nullum haberet. Dux enim suo periculo progredi cogitat: populi impetus periculi rationem sui non habet. At aliquando incenditur. Et quidem saepe sedatur. Quod enim est tam desperatum collegium, in quo nemo e decem sana mente sit? Quin ipsum Ti. Gracchum non solum neglectus, sed etiam sublatus intercessor servaverat. Quid enim illum aliud perculit, nisi quod potestatem intercedendi collegae abrogavit? Sed tu sapientiam maiorum in illo vide. Concessa plebi a patribus ista potestate, arma ceciderunt; restincta seditio est ; inventum est temperamentum, quo tenuiores cum principibus aequari se putarent in quo uno fuit civitatis salus. At duo Gracchi fuerunt. Et praeter eos quamvis enumeres multos licet: quum deni creentur, nonnullos in omni memoria reperies perniciosos tribunos; leves, etiam non bonos fortasse plures. Invidia quidem summus ordo caret; plebes de suo iure periculosas contentiones nullas facit. Quamobrem aut exigendi reges non fuerunt: aut plebi re, non verbo danda libertas: quae tamen sic data est, ut multis praeclarissimis addiceretur, ut auctoritati principum cederet. Cic., De Leg., III. x. 23-25.

98. The Morals of the Lower Classes always reflect
those of the Higher.

Ut enim cupiditatibus principum et vitiis infici solet tota civitas: sic emendari et corrigi continentia. Vir magnus et nobis omnibus amicus, L. Lucullus, ferebatur, quasi commodissime respondisset, quum esset obiect magnificentia villae Tusculanae, duo se habere vicinos; superiorem, equitem Romanum; inferiorem, libertinum : quorum quum essent magnificae villae, concedi sibi oportere, quod his, qui tenuioris ordinis essent, liceret. Non vides, Luculle, a te id ipsum natum, ut illi cuperent? quibus id, si tu non faceres, non liceret. Quis enim ferret istos, quum videret eorum villas signis et tabulis refertas, partim publicis, partim etiam sacris et religiosis? quis non frangeret eorum libidines, nisi illi ipsi, qui eas frangere deberent, cupiditatis eiusdem tenerentur? Nec enim tantum mali est peccare principes (quamquam est magnum hoc per se ipsum malum)

« ZurückWeiter »