Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

AQUINATIS

SATIRE XVI.

AD

OPTIMORUM EXEMPLARIUM FIDEM RECENSITÆ

VARIETATE LECTIONUM

PERPETUOQUE COMMENTARIO ILLUSTRATE

ET INDICE UBERRIMO INSTRUCTÆ

A

GE. ALEX. RUPERTI.

QUIBUS ADJECTÆ SUNT,

A. PERSII FLACCI SATIRE

EX RECENSIONE ET CUM NOTIS

G. L. KENIG.

VOLUMEN PRIMUM.

GLASGUÆ:

EXCUDEBANT ANDREAS ET JOANNES M. DUNCAN,

ACADEMIE TYPOGRAPHI;

IMPENSIS RICARDI PRIESTLEY, LONDINI.

[blocks in formation]

PREFATIO.

PRIMAM Juvenalis editionem, meis curis sumtibusque Fritschii Lips. 1800. vulgatam, cujus exemplaria jam dudum divendita sunt, excipit nunc altera, gloriosius, quam vellem, a redemtore ejus nuper promulgata, etsi longe alia et emendatior, in qua et resecui innumera* et adjeci + et correxi. Nam multa tum ab aliis tum aliquando a me ipso, recognitione per otium iterata, animadversum iri, quæ jure meritoque possent reprehendi et in quibus vel grammatici desideraretur subtilitas vel critici, numquam dubitavi. dubitavi. Veniæ tamen, aliquam certe, spem mihi dabat eorum, quæ mihi erant impedimento, et copia et gravitas. Quam arduum enim fuerit conamen meum, vel ex eo intelligitur, quod viri docti nullis propemodum poetis Romanorum minus operæ addixerint, quam satiricis et præcipue eorum principibus, Horatio et Juvenali, qui hac contemtione et incuria minime pæne omnium digni sunt. Illius odæ multorum, satiræ unius tanHic vero ducentis abhinc tum alteriusque ingenium exercuere. annis nullum fere nactus est interpretem; et quales antea? qui neque verba ejus diligenter expiscati sunt, neque horum sententiam satis explanarunt, sed potius satiras illius argutiis vanaque doctrina veluti obruerunt et obscurasse magis videri possunt quam illustrasse. Desiderabatur adhuc editio, in qua tum textus, ut

Quo refero potissimum præfationem, vitam Juvenalis a Salmasio et Dodwello concinnatam multasque ac manifestas tam librariorum quam interpretum aberrationes et nugas.

↑ In primis similia Græcorum Romanorumque scriptorum loca et quidquid boni inest tum singularibus libellis nuper editis, tum novissimæ Juvenalis editioni Paris. 1810. vulgatæ a cl. Achaintre, qui non modo codices mss. xxxv comparavit et in his optimos antiquissimosque, sed ineditas etiam Valesiorum notas inseruit suasque ad

« ZurückWeiter »