Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

semper omnis scire cupere, qualis fuerit aliquis. Asini Pollionis hoc Romae inventum, qui primus bibliothecam dicando, ingenia hominum rem publicam fecit. An priores coeperint Alexandreae et Pergami reges, qui bibliothecas magno certamine instituere, non facile dixerim. Imaginum amorem flagrasse quondam testes sunt Atticus ille Ciceronis, edita de iis volumine, et Marcus Varro benignissimo invento, insertis voluminum suorum fecunditati, non nominibus tautum septingentorum inlustrium, aliquo modo imaginibus; non passus intercidere figuras, aut vetustatem aevi contra homines valere, inventor muneris etiam dis invidiosi, quando inmortalitatem non solum dedit, verum etiam in omnes terras misit, ut praesentes esse ubique ceu di possent.

XXXV, ii.

C. VALERIUS FLACCUS, FL. 70-88 A. D.

394. HERCULES APPEARS TO DELIVER HESIONE FROM THE SEA-MONSTER.

Constitit Alcides, visuque enisus in alta
Rupe truces manicas, defectaque virginis ora
Cernit, et ad primos umentia lumina fluctus.
Exanimum veluti, multo tamen arte coactum,
Maeret ebur, Pariusve notas et nomina sumpsit,
Cum lapis aut liquidi referunt miranda colores.
Ductor ait: Quod, virgo, tibi nomenque genusque ?
Quae sors ista, doce, tendunt cur vincula palmas?
Illa tremens, tristique oculos deiecta pudore,
Non ego digna malis, inquit; suprema parentum
Dona vides, ostro scopulos auroque frequentes.
Nos Ili felix quondam genus, invida donec
Laomedonteos fugeret Fortuna penates.
Principio morbi, caeloque exacta sereno
Temperies; arsere rogis certantibus agri.
Tum subitus fragor, et fluctus Idaea moventes

Cum stabulis nemora.

Ecce repens consurgere ponto Belua, monstrum ingens; hanc tu nec molibus ullis, Nec nostro metire mari; primaeva furenti

Huic manus, amplexus inter planctusque parentum,
Deditur; hoc sortes, hoc corniger imperat Hammon
Virgineam damnare animam, sortitaque Lethen
Corpora; crudelis scopulis me destinat urna.
Verum o, iam redeunt Phrygibus si numina, tuque
Ille ades, auguriis promisse et sorte deorum,
Iam cui candentes votiva in gramine pascit
Cornipedes genitor, nostrae stata dona salutis,
Adnue, meque, precor, defectaque Pergama monstris
Eripe; namque potes, neque enim tam lata videbam
Pectora, Neptunus muros cum iungeret astris,
Nec tales umeros pharetramque gerebat Apollo.

Argon., ii, 462-492.

395. JASON DESTROYS THE DRAGON'S SEED.

Ille, velut campos Libyes ac pinguia Nili
Fertilis arva secet, plena sic semina dextra
Spargere gaudet agris, oneratque novalia bello.
Martius hic primum ter vomere fusus ab ipso
Clangor, et ex omni sonuerunt cornua sulco;
Bellatrix tum gleba quati, pariterque creari
Armarique phalanx totisque insurgere campis.
Cessit et ad socios paulum se rettulit heros
Opperiens, ubi prima sibi daret agmina tellus.
At vero ut summis iam rura recedere cristis
Vidit et infesta vibrantes casside terras,
Advolat; atque imo tellus qua proxima collo,
Necdum umeri videre diem, prior ense secanti
Aequat humo truncos; rutilum thoraca levantis
Aut primas ec matre manus premit obvius ante.
Nec magis aut illis aut illis milibus ultra
Sufficit, ad dirae quam cum Tirynthius hydrae
Agmina Palladios defessus respicit ignes.
Ergo iterum ad socias convertere Colchidos artes,
Et galeae nexus ac vincula dissipat imae,

Cunctaturque tamen totique occurrere bello
Ipse cupit, spes nulla datur, sic undique densant
Terrigenae iam signa duces, clamorque, tubaeque
Iamque omnes subiere virum, iamque omnia contra
Tela volant; tum vero amens discrimine tanto,
Quam modo Tartareo galeam Medea veneno
Infectam dederat, ususque armarat in illos,
In medios torsit; conversae protinus hastae.
Qualis ubi attonitos maestae Phrygas annua Matris
Ira, vel exectos lacerat Bellona comatos,
Haud secus accensas subito Medea cohortes,
Implicat, et miseros agit in sua proelia fratres.
Omnis ibi Aesoniden sterni putat; omnibus ira
Talis erat. Stupet Aeetes ultroque furentes
Ipse viros revocare cupit; sed cuncta iacebant
Agmina, nec quisquam primus ruit, aut super ullus
Linquitur, atque hausit subito sua funera tellus.

396. MEDEA LEAVES HER HOME.

vii, 607-643.

At trepidam in thalamis et iam sua facta paventem
Colchida circa omnes pariter furiaeque minaeque
Patris habent; nec caerulei timor aequoris ultra,
Nec miserae terra ulla procul; quascumque per undas
Ferre fugam, quamcumque cupit iam scandere puppem.
Ultima virgineis tunc flens dedit oscula vittis,
Quosque fugit, conplexa toros, crinemque genasque
Ante per antiqui carpsit vestigia somni,

Atque haec inpresso gemuit miseranda cubili:
O mihi si profugae genitor nunc mille supremos
Amplexus, Aeeta, dares fletusque videres

Ecce meos! Ne crede, pater, non carior ille est,
Quem sequimur; tumidis utinam simul obruar undis !
Tu, precor, haec longa placidus mox sceptra senecta
Tuta geras, meliorque tibi sit cetera proles.
Dixit, et Haemonio numquam spernenda marito
Condita letiferis prodit medicamina cistis,
Virgineosque sinus ipsumque monile venenis

Implicat, ac saevum super omnibus addidit ensem.
Inde velut torto Furiarum eiecta flagello
Prosilit; attonito qualis pede prosilit Ino

In freta nec parvi meminit conterrita nati,

Quem tenet; extremum coniunx premit inritus Isthmon.

viii, 1-23.

397. ABSYRTUS URGES HIS MEN TO RECOVER MEDEA.

Absyrtus subita praeceps cum classe parentis
Advehitur, profugis infestam lampada Graiis
Concutiens diramque premens clamore sororem :
Heia, agite, o si quis vobis dolor iraque, Colchi,
Adcelerate viam, neque enim fugit aequore raptor
Iuppiter, aut falsi sequimur vestigia tauri.
Puppe, nefas, una praedo Phrixea reportat
Vellera; qua libuit, remeat cum virgine; nobis,
O pudor! et muros et stantia tecta reliquit.
Quid mihi deinde satis? nec quaero vellera, nec te
Accipio, germana, datam, nec foederis ulla
Spes erit, aut irae quisquam modus. Inde reverti
Patris ad ora mei tam parvo in tempore fas sit?
Quinquaginta animae me scilicet unaque mersa
Sufficiet placare ratis? te, Graecia fallax,

Persequor atque tuis hunc quasso moenibus ignem ;
Nec tibi digna, soror, desum ad conubia frater;
Primus et ecce fero quatioque hanc lampada vestro
Coniugio; primus celebro dotalia sacra,

Qui potui; patriae veniam da, quaeso, senectae.
Quin omnes alii pariter populique patresque
Mecum adsunt; magni virgo ne regia Solis
Haemonii thalamos adeas despecta mariti,
Tot decuit comitare rates, tot fulgere taedas.

viii, 261-284.

SILIUS ITALICUS, 25-101 A. D.

398. JUNO RAISES A CLOUD OF DUST TO CONFOUND THE ROMANS AT CANNE.

At Gradivus atrox remeantis in aethera divae
Abscessu revocat mentes, fusosque per aequor
Ipse manu magna, nebulam circumdatus, acri
Restituit pugnae. Convertunt signa, novamque
Instaurant Itali, versa formidine, caedem.
Cum ventis positus custos, cui flamina carcer
Imperio compressa tenet, caelumque ruentes
Eurique, et Boreae parent, Corique, Notique,
Iunonis precibus, promissa haud parva ferentis,
Regnantem Aetolis Vulturnum in proelia campis
Effrenat. Placet hic irae exitiabilis ultor.
Qui, se postquam Aetnae mersit candente barathro,
Concepitque ignes, et flammea protulit ora,
Evolat horrendo stridore, ac Daunia regna
Perflat, agens caecam glomerato pulvere nubem.
Eripuere oculos aurae, vocemque, manusque:
Vortice arenoso candentes, flebile dictu,
Torquet in ora globos Italum, et bellare maniplis
Iussa laetantur rabie. Tum mole ruinae
Sternuntur tellure et miles et arma tubaeque ;
Atque omnis retro flatu obcursante refertur
Lancea, et in tergum Rutulis cadit inritus ictus.
Atque idem flatus Poenorum tela secundant,
Et velut amento contorta hastilia turbo

Adiuvat, ac Tyrias impellit stridulus hastas.
Tum, denso fauces praeclusus pulvere, miles
Ignavam mortem compresso maeret hiatu.

ix, 486-512.

« ZurückWeiter »