Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Proinde sine incassum defessi sanguine sudent,
Angustum per iter luctantes ambitionis.

V, 1105-1116, 1120-1132.

183. ORIGIN OF NATURAL RELIGION.

Praeterea caeli rationes ordine certo
Et varia annorum cernebant tempora verti,
Nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
Ergo perfugium sibi habebant omnia divis
Tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
In caeloque deum sedes et templa locarunt,
Per caelum volvi quia nox et luna videtur,
Luna, dies et nox et noctis signa severa
Noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
Nubila, sol, imbres, nix, venti, fulmina, grando,
Et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
genus infelix humanum, talia divis

Cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
Quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
Volnera, quas lacrimas peperere minoribu' nostris !
Nec pietas ullast velatum saepe videri

Vertier ad lapidem, atque omnis accedere ad aras,
Nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
Ante deum delubra, nec aras sanguine multo
Spargere quadrupedum, nec votis nectere vota,
Sed mage pacata posse omnia mente tueri.

184. Θεοὶ ῥεῖα ζώοντες.

Ignorantia causarum conferre deorum

V, 1183-1203.

Cogit ad imperium res et concedere regnum.

Nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
Si tamen interea mirantur qua ratione

Quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
Quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
Rursus in antiquas referuntur religionis
Et dominos acris adsciscunt, omnia posse

Quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
Quid nequeat, finita potestas denique cuique
Quanam sit ratione atque alte terminus haerens,
Quo magis errantes caeca ratione feruntur.
Quae nisi respuis ex animo longeque remittis
Dis indigna putare alienaque pacis eorum,
Delibata deum per te tibi numina sancta
Saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
Possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
Sed quia tute tibi placida cum pace quietos
Constitues magnos irarum volvere fluctus,
Nec delubra deum placido cum pectore adibis,
Nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
In mentes hominum divinae nuntia formae,
Suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
Inde videre licet qualis iam vita sequatur.

VI, 54-79.

C. VALERIUS CATULLUS, 87-54 B. C.

185. EPITAPH ON AN AGED BARK.

Phaselus ille, quem videtis, hospites,
Ait fuisse navium celerrimus,
Neque ullius natantis impetum trabis
Nequisse praeterire, sive palmulis
Opus foret volare, sive linteo.

Et hoc negat minacis Adriatici

Negare litus, insulasve Cycladas,

Rhodumque nobilem, horridamque Thraciam,

Propontida, trucemve Ponticum sinum,
Ubi iste, post phaselus, antea fuit
Comata silva; nam Cytorio in iugo
Loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica, et Cytore buxifer,
Tibi haec fuisse et esse cognitissima,

Ait phaselus; ultima ex origine
Tuo stetisse dicit in cacumine,
Tuo imbuisse palmulas in aequore,
Et inde tot per inpotentia freta
Herum tulisse; laeva, sive dextera
Vocaret aura, sive utrumque Iuppiter
Simul secundus incidisset in pedem.
Neque ulla vota litoralibus deis

Sibi esse facta, cum veniret a mari
Novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
Sed haec prius fuere; nunc recondita
Senet quiete, seque dedicat tibi,
Gemelle Castor, et gemelle Castoris.

Carm. iv.

186. A BRIDGE TO THROW FOOLS FROM.

O Colonia, quae cupis ponte ludere longo,
Et salire paratum habes, sed vereris inepta
Crura ponticuli assulis stantis in redivivis
Ne supinus eat, cavaque in palude recumbat;
Sic tibi bonus ex tua pous libidine fiat,
In quo vel Salisubsili sacra suscipiantur;
Munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
Quendam municipem meum de tuo volo ponte
Ire praecipitem in lutum per caputque pedesque;
Verum totius ut lacus putidaeque paludis
Lividissima maximeque est profunda vorago.
Insulsissimus est homo, nec sapit, pueri instar
Bimuli tremula patris dormientis in ulna.
Cui cum sit viridissimo nupta flore puella
Et puella tenellulo delicatior haedo
Adservanda nigerrimis diligentius uvis ;
Ludere hanc sinit, ut lubet, nec pili facit uni,
Nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus
In fossa Liguri iacet suppernata securi,

Tantundem omnia sentiens, quam si nulla sit usquam.
Talis iste meus stupor nil videt, nihil audit.

Ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.

Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
Si pote stolidum repente excitare veternum,
Et supinum animum in gravi derelinquere caeno,
Ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

Carm. xvii.

187. A HAPPY PAIR.

Acmen Septimius, suos amores,
Tenens in gremio, Mea, inquit, Acme,
Ni te perdite amo, atque amare porro
Omnes sum assidue paratus annos,
Quantum qui pote plurimum perire,
Solus in Libya Indiaque tosta
Caesio veniam obvius leoni.

Hoc ut dixit, Amor sinistra, ut ante,
Dextram sternuit approbationem.
At Acme leviter caput reflectens,
Et dulcis pueri ebrios ocellos
Illo purpureo ore saviata,
Sic, inquit, mea vita Septimille,
Huic uno domino usque serviamus,
Ut multo mihi maior acriorque
Ignis mollibus ardet in medullis.
Hoc ut dixit, Amor sinistra, ut ante,
Dextram sternuit approbationem.
Nunc ab auspicio bono profecti,
Mutuis animis amant, amantur.
Unam Septimius misellus Acmen
Mavult, quam Syrias Britanniasque ;
Uno in Septimio fidelis Acme
Facit delicias libidinesque.

Quis ullos homines beatiores

Vidit? quis Venerem auspicatiorem?

Carm. xlv.

188. BEFORE THE WEDDING.

Namque Vinia Manlio,
Qualis Idalium colens
Venit ad Phrygium Venus
Iudicem, bona cum bona
Nubit alite virgo:

Floridis velut enitens

Myrtus Asia ramulis,
Quos Hamadryades deae
Ludicrum sibi roscido
Nutriunt umore.

Quare age, huc aditum ferens
Perge linquere Thespiae
Rupis Aonios specus,

Nympha quos super irrigat
Frigerans Aganippe :

Ac domum dominam voca,
Coniugis cupidam novi,
Mentem amore revinciens,
Ut tenax hedera huc et huc
Arborem implicat errans.

Vos item simul, integrae
Virgines, quibus advenit

Par dies, agite, in modum
Dicite: O Hymenaee Hymen,

Hymen o Hymenaee.

Carm. lxi, 16-40.

189. ARIADNE REPROACHES THESEUS FOR HIS PERFIDY.

Sicine me patriis avectam, perfide, ab oris,
Perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
Sicine discedens, neglecto numine divum,
Immemor, a devota domum periuria portas?

« ZurückWeiter »