Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

KC 16904(1)

Mrs, f

(5~)

BOUND JAN 27 1914

PRAEFATIO.

Quum eodem quo perpetuo solitus est studio bibliopola denuo reparandas renovandasque suas veterum scriptorum classicorum editiones sibi proposuisset, iam et ad lectissimum historiae Romanae conditorem ventum erat, qui, quoniam ante hos XX annos postremum exscriptus fuerat, vehementius iam, ut novis et qualibus reliquorum scriptorum magna pars proximis annis excusa esset formis, ipse quoque instauraretur, requirere videbatur. Itaque accedendum erat ad opus, operaque impendenda, quo et externa bene curarentur, et interna, pro aetatis nostrae in hoc profectibus, quam optime fieri posset, constituerentur. Effecimus igitur, quod fieri poterat; et quoniam solennem eius recensionem exspectare longum fuisset, simul autem aliquid ta

men faciendum erat, quo recentissimis criticorum in hoc scriptore studiis oratio Liviana aliquatenus accommodaretur, in hoc quoque, uti in ceteris, nihil consultius esse iudicavimus, quam ut per totum opus antiquiorum librorum lectiones (nam pristini editores nostrates in plerisque Drakenborchium unice secuti fuerant) consuleremus, reponeremusque omnes eas lectiones, quae et stilo Livii et rebus ipsis aptiores iudicandae essent. Elegimus autem Venetam 1470, quam habuimus ex incluta civitatis Lipsiensis bibliotheca, commodissimam illam lectu, eamque accurate cum pristino textu contulimus, ita tamen, ut et ubique conferremus Drakenborchii adnotata; quod inter opus clare cognovimus, Venetam nostram (quae proxime ex principe Romana fluxit) in plerisque et cum codice Florentino, et cum Neapolitano Latinii, et Hearniano aliisque optimis libris amicissime conspirare.

Notissimum est autem, libros XLI- XLV. ex uno tantum codice, Laurisheimiensi, qui nunc

Vindobonae est, librum autem XXXIII ex solis duobus codd. Moguntino et Babaebergensi fluxisse; qui libri VI. in reliquis omnibus codicibus, et pariter in editionibus principibus desiderantur; quare in his non multum mutari potest, nisi e coniectura; nosque ibi, paucissimis exceptis, omni fere mutatione, a coniecturis autem et in reliquis in totum abstinuimus, nisi forte aliquot locis certissimas Gronovii Lipsiive emendationes recepimus.

In geographicis, numeris, personarum nominibus, receptum ex Drakenborchiana textum, paucissimis exceptis, secuti sumus. Nam in his mirumquantum vetusti libri ab huius lectione, quae ex Polybio aliisque emendata est, discrepant; eaque res intentiore adhuc egere videtur disquisitione; uti et alia circa syntaxin, in quibus, quemadmodum in Ovidio aliisque factum, et pristini iam librarii et editores recentiores sine dubio multa ex ingenio mutarunt. Nobis hic in huiusmodi rebus non multum novandum erat.

Atque sic et orthographiam in- paucissimis mutavimus, receptamque in plerisque tuiti sumus. Scripsimus tamen v. c. percontari et similia ex constanti Venetae usu; itemque quadriduo, quod sic ubique in illa legitur, et ab recentissimis iam restitutum est. Scripturam Carthaginiensis etc. servavimus, licet Veneta ubique Carthaginensis etc. habeat, quam et Plautus constanter in Poenulo sequitur.

Interpunctionis recte moderandae curam sedulam gessimus. Bene autem correctus ut compareret textus, primariam dedimus operam.

Lipsiae mense Octobri 1848.

« ZurückWeiter »