Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quæ præsertim jam naturæ vim obtineret propter vetustatem. Ac primò quidem sic et nata et progressa longiùs eloquentia videtur; et item postea maximis in rebus pacis et belli cum summis hominum utilitatibus esse versata.

Postquam verò commoditas quædam, prava virtutis imitatrix, sine ratione officii, dicendi copiam consecuta est; tum ingenio freta malitia, pervertere urbes, et vitas hominum labefactare assuevit. Atque hujus quoque exordium mali, quoniam principium boni diximus, explicemus. Verisimillimum mihi videtur, quodam tempore neque in publiçis rebus infantes et insipientes homines solitos esse versari, nec verò ad privatas causas magnos ac disertos homines accedere; sed cùm à summis viris maximæ res administrarentur, arbitror alios fuisse non incallidos homines, qui ad parvas controversias privatorum accederent. Quibus in controversiis cùm sæpe à mendacio contra verum homines stare consuescerent, dicendi assiduitas aluit audaciam, ut necessariò superiores illi propter injurias civium resistere audacibus, et opitulari suis quisque necessariis cogerentur. Itaque cùm in dicendo sæpe par, nonnunquam etiam superior visus esset is, qui, omisso studio sapientiæ, nihil sibi præter eloquentiam comparâsset, fiebat, ut et multitudinis, et suo judicio dignus, qui rempublicam gereret, videretur. Hinc nimirùm non injuriâ, cùm ad gubernacula reipublicæ temerarii atque audaces homines accesserant, maxima ac miserrima naufragia fiebant. Quibus rebus tantum odii atque invidiæ suscepit eloquentia, ut homines ingeniosissimi, quasi ex aliquâ turbidâ tempestate in portum, sic ex seditiosâ et tumultuosâ vitâ, se in studium aliquod traderent quietum. Quare mihi videntur postea cætera studia recta atque honesta, per otium concelebrata ab optimis, enituisse; hoc verò à plerisque eorum desertum obsolevisse eo

tempore, quo multò vehementiùs erat retinendum, et studiosiùs adaugendum.

Nam quò indigniùs rem honestissimam et rectissimam violabat stultorum et improborum temeritas et audacia, summo cum reipublicæ detrimento; ed studiosiùs, et illis resistendum fuit, et reipublicæ consulendum. Quod nostrum illum non fugit Catonem, neque Lælium, neque horum (ut verè dicam) discipulum Africanum, neque Grac chos, Africani nepotes: quibus in hominibus erat summa virtus, et summâ virtute amplificata auctoritas, et quæ his rebus ornamento, et reipublicæ præsidio esset, eloquentia. Quare, meo quidem animo, nihilo minùs eloquentiæ studendum est, etsi eâ quidam et privatim et publicè perversè abutuntur; sed eò quidem vehementiùs, ne mali magno cum detrimento bonorum, et communi omnium pernicie plurimùm possint; cùm præsertim hoc unum sit, quod ad omnes res, et privatas et publicas, maximè pertineat: hốc tuta, hôc honesta, hôc illustris, hôc eodem vita jucunda fiat. Nam hinc ad rempublicam plurima commoda veniunt, si moderatrix omnium rerum præstò est sapientia. Hinc ad ipsos, qui eam adepti sunt, laus, honor, dignitas confluit: hinc amicis quoque eorum certissimum ac tutissimum præsidium comparatur. Ac mihi quidem videntur homines, cùm multis rebus humiliores et infirmiores sint, hac re maximè bestiis præstare, quòd loqui possunt. Quare præclarum mihi quiddam videtur adeptus is, qui, quâ re homines bestiis præstent, eâ in re hominibus ipsis antecellat.

[ocr errors]

PROCEM. Lib. II. De INVENTIONE.

CICERO de Scriptis suis Rhetoricis.

CROTONIATE quondam, cùm florerent omnibus copiis, et in Italiâ cùm in primis beati numerarentur, templum Junonis, quod religiosissimè colebant, egregiis picturis locupletare voluerunt. Itaque Heracleotem Zeuxim, qui tum longè cæteris excellere pictoribus existimabatur, Is et cæteras magno pretio conductum adhibuerunt. tabulas complures pinxit, quarum nonnulla pars usque ad nostram memoriam, propter fani religionem, remansit; et, ut excellentem muliebris formæ pulchritudinem muta in sese imago contineret, Helenæ se pingere simulacrum velle dixit. Quod Crotoniatæ, qui eum muliebri in corpore pingendo plurimùm aliis præstare sæpe accepissent, libenter audierunt. Putaverunt enim eum, si, quo in genere plurimùm posset, in eo magnoperè elaborâsset, egregium sibi opus illo in fano relicturum. Neque tum eos illa opinio fefellit. Nam Zeuxis illicò quæsivit ab eis, quasnam virgines formosas haberent. Illi autem statim hominem duxerunt in palæstram, atque ei pueros ostenderunt multos, magnâ præditos dignitate. (Etenim quodam tempore Crotoniatæ multùm omnibus, corporum viribus et dignitatibus, antesteterunt, atque honestissimas ex gymnico certamine victorias domum cum maximâ laude retulerunt.) Cùm puerorum igitur formas et corpora magno hic opere miraretur; Horum, inquiunt illi, sorores sunt apud nos virgines. Quare, quâ sint illæ dignitate, potes ex his suspicari. Præbete igitur mihi, quæso, inquit, ex istis virginibus formosissimas, dum pingo id, quod

pollicitus sum vobis, ut mutum in simulacrum ex animali exemplo veritas transferatur. Tunc Crotoniatæ publico de consilio virgines unum in locum conduxerunt, et pictori, quas vellet, eligendi potestatem dederunt. Ille autem quinque delegit, quarum nomina multi poëtæ memorie tradiderunt, quòd ejus essent judicio probatæ, qui verissimum pulchritudinis habere judicium debuisset. Neque enim putavit, omnia, quæ quæreret ad venustatem, uno in corpore se reperire posse; ideo quòd nihil simplici in genere omnibus ex partibus perfectum natura expolivit. Itaque, tanquam cæteris non sit habitura, quod largiatur, si uni cuncta concesserit, aliud alii commodi aliquo adjuncto incommodo muneratur.

Quod quoniam nobis quoque voluntatis accidit, ut artem dicendi perscriberemus, non unum aliquod proposuimus exemplum, cujus omnes partes, quocunque essent in genere, exprimendæ nobis necessariò viderentur; sed, omnibus unum in locum coactis scriptoribus, quod quisque commodissimè præcipere videbatur, excerpsimus, et ex variis ingeniis excellentissima quæque libavimus. Ex iis enim, qui nomine et memoriâ digni sunt, nec nihil optime, nec omnia præclarissimè, quisquam dicere nobis videbatur, Quapropter stultitia nobis visa est, aut à bene inventis alicujus recedere, si quo in vitio ejus offenderemur; aut ad vitia quoque ejus accedere, cujus aliquo bene præcepto duceremur. Quòd si in cæteris quoque studiis à multis eligere homines commodissimum quodque, quàm sese uni alicui certo vellent addicere, minùs in arrogantiâ offenderent; non tantopere in vitiis perseverarent; aliquanto leviùs ex inscientiâ laborarent. Ac si par in nobis hujus artis, atque in illo picturæ, scientia fuisset, fortasse magis hoc suo in gepere opus nostrum, quàm illius pictura nobilis eniteret, Ex

majore enim copiâ nobis, quàm illi, fuit exemplorum eligendi potestas. Ille unâ ex urbe, et ex eo numero virginum, quæ tum erant, eligere potuit: nobis omnium quicunque fuerunt, ab ultimo principio hujus præceptionis, usque ad hoc tempus, expositis copiis, quodcunque placeret, eligendi potestas fuit. Ac veteres quidem scriptores artis, usque à principe illo atque inventore Tisiâ repetitos, unum in locum conduxit Aristoteles, et nominatim cujusque præcepta magnâ conquisita curâ perspicuè scripsit, atque enodata diligenter exposuit: ac tantùm inventoribus ipsis suavitate et brevitate dicendi præstitit, ut nemo illorum præcepta ex ipsorum libris cognoscat, sed omnes, qui, quod illi præcipiant, velint intelligere, ad hunc, quasi ad quendam multò commodiorem explicatorem, revertantur. Atque hic quidem ipse, et sese ipsum nobis, et eos, qui ante se fuerant, in medio posuit, ut cæteros et seipsum per se cogAb hoc autem qui profecti sunt, quanquam in maximis philosophiæ partibus operæ plurimum consumpserunt, sicut et ipse, cujus instituta sequebantur, fecerat; tamen permulta nobis præcepta dicendi reliquerunt. Atque alii quoque alio ex fonte præceptores dicendi emanaverunt, qui item permultùm ad dicendum, si quid ars proficit, opitulati sunt. Nam fuit tempore eodem, quo Aristoteles, magnus et nobilis rhetor Isocrates; cujus ipsius quam constet esse artem, non invenimus. Nos nobis omnes, quoad facultas tulit, proposuimus, et ex nostro quoque nonnihil in commune contulimus. Quòd si ea, quæ in his libris exponuntur, tantopere eligenda fuerunt, quanto studio electa sunt, profectò neque nos, neque alios industriæ nostræ pœnitebit. Sin autem temerè aliquid alicujus præteriisse, aut non satis eleganter secuti, videbimur; docti ab aliquo, facilè et libenter sententiam commutabimus.

nosceremus.

C

« ZurückWeiter »