Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

latronum, vel veneno necentur, vs. 12-27. Non mirum itaque stultitiam hominum semper Heraclito fletum movisse et risum contra Democrito, qui multo magis risisset, si nostris vixisset temporibus, quibus longe major est luxus ac fastus, vs. 28-55. Maxima potentia summique honores, ad quos nonnulli adspirant, magnam iis invidiam, perniciem ruinamque parant, nec nisi a mobili plebis animo et Fortunæ favore pendent, quo mutato is, qui paulo ante adorabatur a vulgo, ab eodem male tractatur et ad scalas Gemonias indeque in Tiberim unco trahitur; quod suo damno experti sunt Sejanus (vs. 56—107), et jam ante eum Crassi, 'Pompeius, Cæsar et alii: nam pauci fuere reges vel principes civitatis et tyranni, qui non violentam passi sint mortem, vs. 108-113. Eloquentia summis nonnunquam oratoribus, ut Ciceroni ac Demostheni, mortis causa fuit, vs. 114–132. Gloria bellica quum vana brevisque est, tum maximis sæpe imperatoribus exitiosa, ut olim Hannibali, Alexandro et Xerxi, vs. 133-187. Longa vita multis obnoxia est incommodis ac malis; quippe senes plerumque deformes, rugosi, infirmi, tremuli, calvi, mucidi, edentuli, uxori, liberis, sibi ipsisque captatoribus graves, expertes gustus, ad rem Veneream inhabiles, surdi, cæci, manci, obliviosi, vs. 188–239. Quodsi vero corpore etiam ac mente valent in senectute homines, sentiunt tamen ac lugent alia eaque majora mala, vel publica vel privata ac propria, qualia passi sunt Nestor, Peleus, Priamus, Hecuba, Mithridates, Croesus, Marius, Pompeius, quibus feliciores fuere Lentulus, Cethegus et Catilina, vs. 240-288. Pulchritudo denique raro pudicitiam tuetur, multisque insidiis, injuriis ac periculis subjecta est; quod docent exempla Lucretia, Virginia, Hippolyti, Bellerophontis et C. Silii, vs. 289-345. Quæ quum ita sint, Diis potius judicium de eo, quod vere nobis conducat, permittendum, aut, si optandum aliquid, orandum est ut mens sana sit in corpore sano, ut ea sit fortis, carens terrore mortis, laborum patiens et expers acrium affectuum cupiditatumque : ita enim tranquillam atque beatam agemus vitam, quæ a sola virtute ac sapientia, non a Fortuna, pendet, 346–366.

SATIRE DECIME

ANALYSIS.

Satira hæc præclara est, et in perfectissimis Juvenalis carminibus adnumeranda, quæ tamen tractationis magis philosophicæ vel declamationis, quam satiræ speciem præ se ferre videtur. Poeta noster docet, homines tantum non omnes parum intelligere, quæ vera et quæ opinata sint bona, eamque ob causam omnibus vulgo votis expetere, quæ sibi nocitura sint. Hinc rhetorum more, quem etiam in Sat. XIII sequutus est, primum in exordio quasi breviter memorat, deinde copiose persequitur ea bona, quorum cupiditate desiderioque maxime ardemus, et quam noxia optantibus ea plerumque sint ac fuerint, aptissimis ostendit exemplis, ex historia desumptis; quæ quidem optima probandi ratio est. Exempla enim ad rem, quæ explicatur, perspicuam nobis reddendam longe plus valent argumentis, efficiuntque, ut lector rei veritatem, quam antea perspexerat universe, nunc quasi ante oculos videat. In hac quidem dispositione partium et conjunctione, qualis etiam est in Sat. VI et XIII, nulla cernitur ars poetica (nam singulæ eo ordine eaque transitione, qua in declamatione aliqua, sibi succedunt); at tanto major in earum exornatione, quæ admirabilis est et excellentissima. — Idem argumentum, præter Lucianum (Icarom. pag. 205, et Navig. seu Vota, pag. 491, tom. II, edit. Græv.) et Aristotelem aliosque Græcos, quorum libri Пepi Euxs a Laertio et Proclo laudantur, copiose tractavit Plato in Alcib. II, qui dialogus, passim in Comment. laudatus, Socratis continet doctrinam de precibus, quam in Epitomen quasi redegere Xenoph. Memorab. Socrat. I, 3, 1, et Valer. Max. VII, 2, ext. 1, quorum verba infra ad vs. 347 seq. adscripsi. Platonis dialogum Juvenaiis ante oculos habuisse videtur, etsi totam ex eo Satiram expressam esse nobis non persuasit Heinsius de Sat. Hor. pag. 107. In secunda etiam Persii Satira reperiuntur quædam velut

lineamenta, seu primæ lineæ, quibus colores induxit Juvenalis et pigmenta adspersit. Quo autem tempore scripta sit Satira nostra, non satis constat, et vana sunt argumenta, quæ ex versibus 81 et 236 petuntur; ad quæ loca vide Commentar. et Var. Lect.

N. B. Totam hanc satiram feliciter gallico carmine transtulit nostras celeb. Thomas, cujus integrum opus hic transcribere quum longum nimis fuisset, aliquot tamen loca excerpere et commentario subjungere pretium operæ existimavi: quæ lectori satisfaciant, vehementer opto. ED.

SATIRA DECIMA.

OMNIBUS in terris, quæ sunt a Gadibus

usque

Auroram et Gangen, pauci dignoscere possunt
Vera bona, atque illis multum diversa, remota
Erroris nebula quid enim ratione timemus,
Aut cupimus? quid tam dextro pede concipis, ut te
Conatus non pœniteat, votique peracti?
Evertere domos totas optantibus ipsis

Di faciles! nocitura toga, nocitura petuntur
Militia torrens dicendi copia multis

Et sua mortifera est facundia : viribus ille
Confisus periit admirandisque lacertis.

Sed plures nimia congesta pecunia cura
Strangulat, et cuncta exsuperans patrimonia census,
Quanto delphinis balana Britannica major.

SATIRE DECIME INTERPRETATIO.

5

ΙΟ

1. In omnibus terrarum regionibus, quæ patent ab occidente et Gadibus, usque ad orientem et Gangem, paucos reperire est, qui recte atque omni nebula erroris semota dijudicare valeant, quæ sint bona, quæ mala valde bonis opposita. Quibus enim in rebus optandis, aut metuendis, rationem sequimur ducem? Quis tam considerate, tam auspicato molitur quidpiam et suscipit, ut eum consilii et rei ad exitum perductæ non pigeat? Ipsi Superi, nimium hominibus petentibus indulgentes, dedere caussas, cur integræ familiæ exscinderentur. Optamus tum in pace, tum in bello, quæ nobis exitium perniciemque consciscant. Plurimi ob eloquentiam periere, et ob torrentem dicendi copiam; nonnulli, quod robori suo brachiisque mirum in modum validis nimium confiderent.

12. Sed multo plures perdit, et in caussa est cur jugulentur, opum congerendarum insana sitis, et divitiæ tanto ceteris patrimoniis ampliores, quanto balana maris Britannici delphinis major

Temporibus diris igitur, jussuque Neronis,
Longinum, et magnos Senecæ prædivitis hortos
Clausit, et egregias Lateranorum obsidet ædes
Tota cohors: rarus venit in cœnacula miles.
Pauca licet portes argenti vascula puri,
Nocte iter ingressus gladium contumque timebis,
Et motæ ad lunam trepidabis arundinis umbram :
Cantabit vacuus coram latrone viator.

Prima fere vota, et cunctis notissima templis,
Divitiæ; crescant ut opes, ut maxima toto
Nostra sit arca foro: sed nulla aconita bibuntur
Fictilibus tunc illa time, quum pocula sumes
Gemmata, et lato Setinum ardebit in auro.

Jamne igitur laudas, quod de sapientibus alter Ridebat, quoties de limine moverat unum Protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?

15

20

25

30

est. Ea caussa nimirum fuit, cur temporibus ob imperatorum sævitiam funestis, milites, jubente Nerone, in Laterani et Longini splendidas ædes, in villam ingentem Senecæ regali sumptu exstructam, immissi fuerint qui eas obsiderent, ac dominos ad mortem adigerent. Raro in angusta cænacula cohortes armatæ mittuntur. Quamvis feras pauca ex argento non cælato vasa, si per noctem viæ te committas, latronem nihilominus gladio contoque armatum formidabis, et ad umbram arundinis vento sub lunam agitatæ expallesces. Viator argento vacuus in latronis conspectu canet.

23. Id homines fere omnes misere cupiunt; id a Superis palam, quum adeunt templa, postulant, ut augeantur divitiis, opibus; ut eorum arca maxima sit inter illas, quæ servantur in foro. Sed in poculis ex argilla fictis nihil est a veneno periculi; tunc illud merito reformida, quando aureus scyphus, gemmis ornatus, et generoso plenus vino, ut Setino, tibi porrigetur.

28. Quum hæc ita se habeant, nonne jam merito laudandos esse intelligis ambos illos philosophos, quorum alter, quoties e domo prodiret in publicum, risu, alter contra fletu dementiam et ineptias hominum prosequebatur? Videtur tamen esse facilius mores

« ZurückWeiter »