Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

oculus non satis fuit Polyphemo; nam si duos habuisset, non evasisset Ulysses, vel ipse, uno certe ictu, excæcatus esset. Ita vulgo mentem poetæ capiunt; sed rectius forte F. Didot in edit. Ach. «Juvenalis innuit, Nævoli servo, quem habet unicum, esse vestem foraminibus adeo latis distinctam, ut per eam homo possit evadere, veluti per oculum Cyclopis, quem habebat quoque unicum, potuisset Ulysses evadere; Gall. Mon unique esclave, qui est si mal vêtu qu'un homme pourrait passer à travers les trous de son habit, comme Ulysse, etc. Cæterum hæc comparatio, quæ nobis adeo ridicula videtur, fuit forte locutio proverbialis his temporibus usitata. » Crediderim tamen, puerum, hoc loco, esse catamitum, qui pusio dicitur, VI, 34 seq. Sic quoque drauco melius conveniunt verba sequentia. Alter emendus erit puer, namque hic unicus non sufficit, non satisfacit libidini meæ. Lubinus monet, de industria, hoc loco, et infra aliquoties Navolo, ut bipedi asello et stolido nebuloni, ineptissimum tribui sermonem, ut stoliditas ac stupor cum insigni turpitudine conjunctus in eo exprimatur. Rigaltius vero in Diss. de Sat. Juvenalis, suspicabatur, poetam, hyperboles Virgilianæ ( Æn. III, 636, 637) carpendæ mendaciique poetici rhetorico mendacio repercutiendi causa, dixisse, adeo latam et amplam fuisse oculi Polyphemi aciem, ut per eam Ulysses evaserit. Mihi quidem probabilior videtur prima omnium interpretandi ratio; nam ea, quam edidit cl. F. Didot, etsi peracuta, quomodo tamen ex Juvenalis verbis exprimi possit, non equidem video. ED. Ceterum notissima est fabula de Polyphemo Cyclope et Ulysse, qui illo excæcato, incolumis cum sociis evasit, ex Hom. Odyss., 182-542; Eurip. Cycl.; Virg. Æn. III, 613-791 (ubi vide Heyne) et al. De Cyclopibus vous vide Heyne ad Apollod. I, 1, 1, et de ingenti oculo Polyphemi idem ad Virg. Æn. III, 636, 637.— Unicus, hoc est, qui domino suo unicus est et solus.

VAR. 65. Postquam emendat male Grang. ut sensus sit : Tam alte me appellat, , quam alte vociferabatur Polyphemi lata acies, hoc est, Polyphemus, postquam ei inebriato Ulysses evasit: de cujus Cyclopis clamore vid. Virg. Æn. III, 672. seq. Ulixes recepi ex 17, 18, 19, 21-24, vid. Heins. et Heyne ad Virg. Ecl. VIII, 70. Ulyxes, 20, 27, 46, 47, 49, 58. Vulgo Ulysses. Nor. 65. Acies, Oculus. Ulysses hoc loco, et Ovid. ex P. IV, 14, 35, sollers dicitur, ut aliis poetis versutus, fallax, pellax, duplex, et Homero πολύμητις, ποικιλομήτης, πολύτροπος, πολυμήχανος, Διὶ μῆτιν ἀτάλαντος. Conf. intpp. Horat. Od. I, 6, 7.

Nor. 67-69. Facete pro, ambo vestiendi sunt, inpr. in bruma, est, hiemis tempore, quo frigidi spirant venti.

hoc

VAR. 68. Puerorum aquilone Decembri, 1, Cod. Put. et edd. recentt. Servorum mense Decembri, 10, 11, 12, 14—17 a m. sec. 18-27, 45-50, 54 —69, 71—74, 77, et ed. Ach. forte e glossa. Vulgo ita interpungitur: Quid

agam bruma spirante? quid, oro, Quid dicam scapulis puerorum aquilone flante, seu spirante in Decembri Et pedibus? Quæ duræ sunt ellipses. Nos distinctionem nunc ita mutavimus bruma? spirante quid, etc. quo omnis difficultas sublata videtur. - Sic Ruperti : nos autem vulgatam sequimur, quia nullas ellipses putamus: utitur poeta Aquilone Decembri, ut Horatius libertate Decembri, et Septembribus horis. Ed.

NOT. 68. Quid dicam scapulis et pedibus puerorum, servorum, lepide pro, servis, quum vestes petunt et calceamenta, quibus humeri ac pedes tegantur, spirante Aquilone in Decembri, vel potius Aquilone Decembri, hiberno: nam etiam æstivus est, qui etesias dicitur. Vide Plin. II, 47, et 49; XVIII, 34. Conf. Var. Lect.

VAR. 69. Aspectate, 47, 48, 64.

NoT. 69. Dicamne, durate vos, fortiter tolerate frigus, et exspectate cicadas, adventum cicadarum, hoc est, æstivi temporis? (conf. Plin. II, 26 et 27). Interea illi frigore enecarentur. Lepida verba, haud dubie efficta ex Virg. Æneid. I, 207, ubi vid. Cerda et Heyne. Confer Sueton. Calig. c. 45.

VAR. 70. Dissimiles pro dissimules, 16, 18-24. Vide ad II, 3. Ut omittas, 15, et mittas, 23.

NOT. 70 seq. Facete draucus beneficia sua exprobrat; ut, quamvis dissimules et mittas, prætermittas, nihili facias, cetera officia mea ac beneficia, tibi præstita. — Quanto metiris pretio, quanti facis.

Nor. 71. Tibi deditus devotusque cliens, addictus et ad officia quævis tibi præstanda paratus.

Nor. 72. Uxor tua virgo maneret, non gravida facta esset, propter tuam impotentiam.

Nor. 73. Ista officia, hoc, scilicet ut efficerem, quod tu ipse non posses. Quibus modis, quam vehementer, suppliciter et sæpe.

Nor. 74. Puellam, uxorem tuam, fugientem, e domo tua aufugere volentem, amplexu meo rapui, ex fuga retraxi. Puella, hoc loco uxor, at virgo, nympha, πzρlivos, vúμon; vide ad II, 59.

Nor. 75. Tabulas dotis vel nuptiales jam ruperat, quod fiebat in divortiis, et signabat alias (conf. II, 118), alteri jam nubere volebat. In his tabulis solennia erant verba : « Procreandorum caussa liberorum uxorem duci; et in divortiis rumpebantur tabulæ. Conf. Tac. Ann. XI, 30, ibique Lips.

VAR. 76. Hæc, 25, 27, 45-50, 55-63, 65-69, 71-74. Ergo, 46, 47, 48, pro ego.

Nor. 76. Tota nocte, totius noctis laboribus redemi, placavi iram tibique reconciliavi.

Nor. 77. Te plorante, metu infamiæ ac repudii, foris, ante januam

cubiculi. Testis mihi lectulus, etc. Conf. Catull. VI, 6—11, et Ovid. Am. ΙΙΙ, 14, 26. Εἰπὲ δὲ σημεῖον, Βακχῶν ὅτι πέντ' ἐφίλησα ἑξῆς, ὧν κλίνη μάρτυς ETEуpaperо, Asclepiad. Epig XXVII, 11, 12; in Brunck. Anal. tom. I, pag. 217, ubi conf. Jacobs ad Antholog. Græc. Vol. I, P. II, pag. 47.

NOT. 78. Ad quem pervenit, a quo auditus est. Lecti sonus, crepitus. Conf. Catull. loc. laud. et Ovid Am. III, 14, 26. Vox domine, uxoris, præ libidinis impatientia gannientis in concubitu et subantis. Confer ad VI, 64, 65; Horat. Epod. XII, 11, et Ovid. Am. III, 14, 25. 1 Domina; vide ad VI, 30.

VAR. 79. Et dirimi, 22. — Jam fere solutum, 24.

-

Nor. 79. Confirmatio prioris sententiæ : instabile autem apud homines mulierosos et pathicos est conjugium : quippe ii mulieribus a se ductis non possunt satisfacere. Ach.

VAR. 80. Servabit, 10, 13, 17 a m. sec. 19.

Nor. 81. Distinctionem non mutavi, quamvis suadente Ach. ita capiente mentem poetæ : Quo te circumagas, quocumque te vertas, ut subterfugias vim argumentorum meorum et ingrati animi excusationem invenias, quæ, quæcumque ex meritis beneficiisque meis, prima aut ultima primo aut ultimo loco, ponas; nullum ergo, etc. Vulgo hæc jungunt præced. verbis et interpungunt: Quo te circumagas? quæ prima aut ultima ponas? quo fere sensu Virgilium dixisse putant, quæ quibus anteferam? Eneid. IV, 371. Bahrdt exponit: quæ prima aut ultima ponas, scilic. in rationibus, ut sententia sit; quocumque demum modo rationes subduxeris, debitor mihi eris, nostræ rationes sibi non respondebunt, hoc est, beneficia non paria erunt. Vulgatam sequimur. ED.

VAR. 82. Et pro ac, 23. Aut, 24.

Nor. 82-90. Confer ad I, 55 seq. Verba sarcasmi et indignationis plena.

VAR. 83. Aut filia, 17—20, 45. Quod filia, ex 11, et duobus MSS. Paris. nunc pro vulg. vel filia substitui tamquam venustius aptiusque ad augendum beneficium. Favent etiam huic lectioni verba sqq. spargere argumenta viri, de quibus vid. Comm.

VAR. 84. Libris auctorum, 7, 11, 20—24, 29. Titulis actorum adspergere, vel tabulis actorum spargere legebat Serv. ad Virg. Georg. II, 502. NOT. 84. Tollis liberos, etsi spurios. Vid. ad VI, 38.

Nor. 85. Argumenta viri, indicia virilitatis, liberos, procreatam so

I Vetus Schol. « In coitu non tacentis, quod virgo erat; ut sit mariti major infamia,»

bolem, gaudes libris actorum spargere, eorum nomina inserere, vel potius passim adnotare, ut ad plures spectet liberos. Vide ad II, 136. Foribus suspende coronas; nam coronis ornabantur fores domus

[blocks in formation]

Nor. 86. Fama, infamiæ, opponere, quum vel ne dicaris orbus esse et inhabilis soboli procreandæ, aut mulier et cinædus. Confer Lucillii Epigr. VII, in Brunck. Anal. tom. II, pag. 318. Fama apud poetam est, secundum cl. Crammer, nota orbitati ex legum censura inusta, nam ex lege Papia, haud paullo mitior orbi conditio quam cælibis erat. ED. NOT. 87. Jura parentis, quæ vulgo jus liberorum, et Tac. Ann. III, 28, privilegia parentum dicuntur, hoc est, præmia maritorum patrumque, honores et commoda, ut scil. præferrentur aliis in petitione honorum (vid. Tacit. Annal. II, 51), in sorte et longiore administratione provinciarum (vid. Tac. Ann. XV, 19, et Dio LIII, 13), et in omni magistratu (conf. Gell. II, 15), ut honestiorem in spectaculis locum obtinerent (vid. Suet. Aug. 44), ut, qui plures haberent liberos, in Urbe tres (unde illud jus trium liberorum), in Italia quatuor, in provinciis quinque, a tutela aliisque muneribus personalibus immunes essent, etc. Multa, inquit Crammer, ad hunc locum Satirici, e penitissimis jurisprudentiæ Romanæ penetralibus haustum, et ab interpretibus ad unum omnibus pessime adhuc tractatum, dici poterant, inprimis post detecta Gaii JCti opima spolia Veronæ suspensa, nisi diligentiam nostram nuper prævertisset industria et eruditio viri ampl. Hugonis in Histor. Jurispr. Rom. pag. 557, edit. octavæ. ED.

[ocr errors]

VAR. 88. Legati omne, 44, prob. Heins. ad Ovid. Her. Epist. VIII, 104, quem vid. Sed verendum est, ne poetæ sic elegantia obtrudatur, quæ forte nulla est, et quam aut respuit, aut non recordatus est. Confer infra ad X, 155. - Rapis, 18.

Nor. 87-90. Lege Papia Poppea cautum erat, ut cælibes ex aliorum testamentis nihil caperent, nisi e proxime junctorum, et nisi post testatoris mortem intra centesimum diem matrimonium contraherent; orbi non nisi dimidium; solitarii vero, hoc est, unius filii vel filiæ parentes, legatum omne sive solidum; 2 utque decima pars legati caduca esset, sive ia fiscum caderet, si legatarius careret liberis. 3 Caducum, quod sine

[ocr errors]

mmmm

1 Vide ad VI, 51, Meurs. Att. Lect. IV, 10; Sagittar. de Jann. Vett. c. 30, 320, et Bartholin. de Puerpp. Vett. P. 125.

* Non majorem tantum partem,

quod Lipsius suspicabatur in Exc. ad Tacit. Annal. III, 25-28.

3 Ulpianus, tit. 17: « Quod quis, inquit, sibi testamento relictum, ita ut jure civili capere possit, aliqua ex

mea opera caducum fuisset: dulce, quod ex insperato et mea opera tibi obtigit, et in te tuosque liberos, quos mihi debes, cecidit. Legatis enim hæc conditio adjungi solebat: quandoque liberos habuerit. Legis autem Papiæ Poppææ duæ erant partes, nuptialis una, altera caducaria, quæ de caducis legatis agebat.

VAR. 89. Junguntur, 10, 11, 12, 14—27, 45—50, 54—69, 71–74, et omnes fere Codd. Paris. unde recepit Ach. cujus nota est: præsens tempus aliquando pro futuro usurpatur ac sæpe sæpius vividius est. Caduco, 60, 64, 65.

Nor. 89, 90. Commoda præterea jungentur, adjungentur, accedent per me, multa caducis, his legatis, quæ in te tuosque liberos cadent, si numerum, si tres, hoc est, numerum trium liberorum, implevero. Multa enim præmia proposita erant iis, qui liberos, plurima vero iis, qui tres pluresve haberent. I

Nor. 90. Verba poetæ, simulantis miserationem: Justa doloris...... affert.

Nor. 91. Ille dives avarus, Virro. quid affert, quid dicit, quo se excuset?

[ocr errors]

NOT. 92-102. Respondet Nævolus. Negligit, contemnit me, non curat, nihil dat. Bipedem asellum, stultum hominem, qui eamdem operam gratis præstet, servum draucumque simplicem et robustum, vel bene mentulatum, quem eodem modo decipiat. Nota C. Valesii est :

"

asellum, hoc est, pædiconem bene mentulatum asini more, quales fuisse Commodo et Elagabalo, vous et dvobelais hinc dictos, tradit Lampridius. A Phædro in ultim. fabul. lib. III, et in Copa Virgilii asinus vocatur delicium Gallorum, scilic. quod illis nimium lascivis fædæ libidinis ministerium præstabat, ut docet Apuleius in Milesia. » Conf. supra ad I, 59, in nota 23.

D

Nor. 93. Hæc vero, quæ de Virronis turpitudine et avaritia dixi, sunt secreta, tibi soli commissa, credita. Celare momento; vid. ad V, 71.

[ocr errors]

NoT. 94. Intra te fige; vid. ad V, 12.

VAR. 95. Levis, non lævis, 17, 19, 23, 24, 60, 65. Recte.

caussa deinde non ceperit, caducum appellatur, veluti ceciderit ab eo ( et in alium, vel fiscum) v. g. si cælibi vel Latino Juniano legatum fuerit, nec intra dies centuin vel cælebs legi paruerit, vel Latinus jus Quiritium consecutus fuerit; aut si ex parte hæres scriptus vel legatarius ante apertas ta

bulas decesserit, vel peregrinus factus fuerit. Conf. ad VI, 38, quosque ibi laudavi, Bach. et Lips.

De quibus commodis et de celebri illo jure trium liberorum, vide Lips. Exc. ad Taciti Annal. III, 25; intpp. Gell. II, 16, et Rader. ad Martial.

II, 91.

« ZurückWeiter »