Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

10, al. Notior Aufidio mœchus, ut mæchorum notissimus, VI, 42. Celebrare,
vide Var. Lect.

VAR. 26. Quod taceo atque etiam, 25. Quod taceo atque ipsos, 10, 11, 12,
14-24, 27, 45-50, 54-69, 71-74, 77, 81, et plerique optimique Codd.
Paris. quod revocarunt Lubinus et Ach. tamquam magis satiricum, quia con-
tineat πxрáv, seu reticentiam majoris argumenti, et poeta sic dicat, vel
maxime, quod profiteatur se tacere velle. Sic Ruperti: ego autem prætuli,
quodque taces. ED.

Nor. 26. Inclinare ad stuprum, ut X, 224. Sic et incurvare ap. Mar-
tial., XI, 44, 45. Ingeniculare, apud Lamprid. Heliog. cap. 5, παῖδα X1-
νεῖν, ap. Aristoph. in Ranis, παιδοτρίβης, λεῖον προδιδάσκων, εἰς τὸ γόνω
xáufas, μiooov inadorpie ap. Strat. Epigr. LXIV; ubi vide Jacobs ad
Antholog. Gr. vol. II, par. III, pag. 105. De hoc flagitio consule quæ
dixit clar. Montesquieu, Esprit des Lois, lib. XII, cap. 6. Ed.

[ocr errors]

Nor. 27-90. Verba Nævoli, ut vulgo putant, sed quædam rectius
poetæ tribuentur. — Vulgarem tamen opinionem secuti sumus. ED.

VAR 28. Quandoque, 16.

Nor. 28-30. Pingues lacernas, crassas, ut mox duri crassique coloris,
(πaxú xal σтeρeòv iμáriov, Farn.) et pinguis toga, Sequanicæ textricis alumna
et Gallia apud Suet. Aug. 82; Martial. IV, 19, 1; VI, 11, 7. Inter mu-
nera tenuioribus interdum missa a locupletioribus referuntur etiam ves-
timenta, et quidem trite lacernæ, a Persio, I, 54, et toga brevis, a Mart.
X, 14, 7.

VAR 29. Duri crassique solocis ingeniose conj. H. Valesius. Solox est
crassa scil. lana (vid. Fest.), et substantive dicitur apud Tertull. de Pall. 4.

NOT. 29. Munimenta togæ, quæ togam a pluvia quasi muniunt; nam
lacerna panulave, vestimentum proprie militare, toga injiciebatur plu-
viæ vel frigoris arcendi causa. 2 Duri crassique coloris, villi, fili aç lanæ.
Sed quis colorem eo sensu dixit? Confer Var. Lect.

-

hoc

NOT. 30. Male percussas pectine, male textas. Percutere, ferire, xpoúεtv,
σπαθαν, κερκίζειν, verba textoria, 3 Pecten male a quibusdam hoc loco
cum radio confunditur: illo calcatur, percutitur et densatur stamen,
stamini inseritur subtemen. Textoris Galli; nam in Gallia vestes cras-
sioris fili et lanæ confici solebant. Confer Martial. locis laudatis.

I De hoc loco et de lacernis docte
egerunt Ferrar. R. V. IV, 4, P. II,
lib. I, c. 1, et 6 seq. Ruben. R. V. I,
6, et Salmas. ad Script. Hist. August.
passim.

2 Vid. Mart. VIII, 28, et XIV, 137,

2; Ferrar. de Re Vest. II, 1, 4; Ern.
ad Suet. Claud. c. 6; Burm. ad Prop.
IV, 3, 18.

3 Vid. Salmas. ad Trebell. Poll.
Vit. D. Claudii, cap. 17, extr. et
Heins. ad Ovid. Metam. VI, 58.

Nor. 31. Argentum, argenteum vas, tenue ac leve, vel potius numum
veterem atque usu tritum, ut λʊæpèv άprúpov, apud Theophr. Char. IV,
ubi confer Casaub.-Argentum venæ secundæ, non purum seu pustulatum,
sed cui multum æris admixtum est.

VAR. 32. In pro et 11, 13, 15, 16, 23, 24, 49, 50, 55, 61, 62, 63, 68,
69, 71-74, 77.

Nor. 32-37. Etiam oroïxilat cinædus iste scarabæus; Farnab. More
potius illorum hominum vulgarem opinionem de vi fatorum ac siderum
(de qua vide ad VI, 553 seq. et VII, 194–201) ad obscœnas res trans-
fert et facete transferre sibi videtur. Verba autem vs. 32-37, non tantum
Navoli esse possunt, sed etiam poetæ, illum lepide consolantis. Confer
ad vs. 40 in Var. Lect. Priorem tamen interpretandi rationem huic præ-
ferendam esse, recte, opinor, notavit Achaintre : « Hæc verba melius ex
ore cinædi fluunt, qui etiam oroixíet. Nam illa vulgi opinio, quæ erat
quoque stoicorum, de vi et potentia fatorum ac siderum, etsi per se
ridicula, tamen in ore Nævoli de sua sorte querentis optima est, et venit
ad rem. Nemo enim magis philosophus, quam qui miser et ærumnosus.
At in ore Juvenalis, intempestive sermonem amici abrumpentis atque
intempestive magis philosophiæ locum communem fuse agitantis, idque
antequam de causa mœroris Nævoli certior factus sit, non lepida, verum
insulsa mihi videtur. Adde, quod, vs. 35, Virro nominatim designetur,
quum contra sui amici conditionem poetam ex quæstionibus suis igno-
rasse appareat. » — Fatum est et partibus illis, quas sinus abscondit, cæci
fati vis est etiam in virilia eorumque usum vel libidinem. Sinus anterior
pars togæ, quæ non modo pectus, sed etiam pudenda tegit.

VAR. 33. Cessent, 10, 12-15, 17, 20, 22, 45.

Nor. 33. Sidera tibi cessant, non favent, non benigna sunt; vide ad
VI, 553 seq.

Nor. 34. Nil faciet, tibi non proderit, mensura incognita, insolita et
antea non visa, longi nervi, membri virilis. Confer I, 41. Nervus, ut
wupov, mentula, pars nervosa, in quam venæ et nervi corporis vergunt.
Sic nervus apud Petron. 131, et sæpius in Priapeiis, vεupov et vevɛupwaÐx.
in Aristoph. Avibus et Lysistr. 1080 (ubi vide Schol. ). Confer Athen. I,
5, pag. 5 (vrúpov śπtńpavos elvaɩ) ubi Casaub. notat, sic et Athen. II, 23,
pag. 64, dici Οὐδέν σ ̓ ὀνήσει βολβος, ἂν μὴ νεῦρ' ἔχῃς, et apud Hippocratem
μωρά νεύρα, quæ non possunt ἐπαίρεσθαι.

VAR. 35. Viro, 27, 46, 47, 64. Virrho, 19.

--

Nor. 35. Nudum, vide ad VI, 375. — Virro homo non modo nobilis
ac dives (vide V, 39 seq. 98 seq. 128, 149, 156) sed etiam cinædus, de quo
confer Catull. Epigr. 8o. - Quamvis te nudum viderit ac bene mentulatum,
quo tamen libido ejus maxime incenditur. - Spumanti labello præ impa-

--

tientia ac furore libidinis: nam in summo desiderio labra spumant saliva; unde proverbio dicuntur salivam, hoc est, appetitum, movere, et Gall. l'eau lui vient à la bouche, vel German. den Mund vässerig machen. Confer Sen. Epist. 79; Pers. V, 112; Petron. 48; Martial. I, 97, 11 seq.

VAR. 36. Abest a 24. Blande assiduæ, 14, 15. Blande assidueque malebat Ascens. qui etiam male tabellas putabat esse mensas, sive convivia. Pictaque tabellæ, 20.

Nor. 36. Blandæ tabellæ, literæ amatoriæ, quibus te blande multisque pollicitationibus sollicitet ad stuprum. — Tabellæ, epistolæ et diptycha, vet. Schol. Densæ, vel multæ ac crebræ, vel potius, quia hæc vox cum assidue jungitur, longæ ac copiosa.

VAR. 37. Ita leguntur Græca in 1, 70, 75, 76, 81, 82. In reliquis vero Codicibus ab indoctis librariis, vel prorsus omissa sunt, verb. causs. in 25, 27, 45, 58, 61, vel admodum corrupta, et in multis quoque non Græcis expressa literis, sed Latinis. Nec mirum: Græca sunt; non leguntur : Ï0cv; γὰρ γλυκέος ἄνδρα κίναιδον, τo, 18, 23, 48, 50, 56, 57, 59, 60, 62–69, 71-74, et XI Codd. Paris. quæ verba vulgo referuntur ad blandas tabellas, et ita explicantur : Hominem enim cinædum blandi dulcisque moris, scil. ɛivat πρé, vel simpl. pέst, esse decet seu convenit. Sed dura est hæc ellipsis, neque intelligitur, cur poeta hæc Græce dixerit. Nam quod putant, summam Virronis mollitiem indicari, quum Græcus sermo plus suavitatis blanditiarum. que habeat et effeminati sit, eo uti, id quidem parum probabile videtur. ἤθους γὰρ γλύκα ἄνδρα κίναιδον, 47. ἤθους γλυκὺς ἄνδρα κίναιδον, 46. Ηθους γλυκέος μην ανδρα κιναιδον, 20. Ήθους καιπερ γλυκυν ανδρα κιναιδον, 49, 54, 55. Αιθος γλικου ανδρα κιναιδος, 14, 17. Αιθος γλυκυ κιναιδον ανδρος, 19. Ετος γλυκυ και ανερα κιναιδος, 24. Ηδοσης γλυκυ ανδρα κυναιδου, rr. Alias aliorum nugas prætermittimus. Schurzfleischii nota est hæc : «qui ex Homero rem repetunt, acute ii quidem, sed Juvenalis non fuit acutus, qui tam simplicem sensum Græcis verbis dixerit. Vox ävdpx in codice nostro literam secundam puncto subnotatam habet. Id notat, literam ejiciendam esse. Quid si nos punctum illud unicum elegantissimam doceat scripturam, et monstret, in Juvenale emendandum esse: αὐτὸν γὰρ ἐφέλκεται ἄστρα κίναιδον, vel propius ad veterem scripturam αὐτὸν δ ̓ ἕλκει γλυκὺν ἄστρα κίναιδον. Sed prior lectio, quum parodia sit pressior, plane placet, et spondere ausim, ita Juvenalem scripsisse, at Nævolo persuadeat, fortunam in turpibus etiam rebus a genesi dependere, et simul idem credentes Romanos derideat. In Schol. pro ipse ad se trahit possis legere ipsum astrum trahit, vel te trahit, ut legerit, oè yàp autòv spéλxetxi άoτpa xíva‹dov. » Mihi aptior facetiorque videtur nostra lectio, neque adsequor,

De diptychis conf. Heinsium, ad Ovid. Am. I, 19, 27; Rutgers. Var.

Lect. VI, 18; Salmas, ad Hist. Aug. pag. 16, et Dufresn.

Car Juvenalis illa Græcis expresserit verbis, vel, si Homerica in rem suam convertere voluit, de quo vix dubitare possis, tam multa immutaverit, nec potius acutam Homeri sententiam variatione unius vocis lepide transtulisse censendus sit. Vid. Comm.

Νοτ. 37. Αὐτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος, sua enim sponte ac vi cinædas (tamquam magnes) virum ad se trahit; blandis scilicet promissis, literis moribusque alliciens : faceta #apodía verborum Homeri Odyss. π, 194 (ubi vide Clark.) et τ, 13, ἀυτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα σίδηρος, quæ Latine expressit Valer. Flac. V, 541. Rigaltius comparavit vetus epigramma ( vide Brunckii Anal. Epigr. 30): Máyvns Ĥpáxλeitos éμoi módos· είτε σίδηρον Πέτρο, πνεῦμα δ' ἐμὸν κάλλει ἐφελκόμενος. Grangæus : « Nonnulli, ait, aliter legunt, sed glossema est cujusdam Græculi, tractum ex Græcorum proverbio : Πάντας γ' ἐφέλκων, οἷα μαγνῆτις λίθος. Scias autem τὸ vez amplum illud peculium signare, quod cinædus labris vidit spumantibus. Sic Latinis vir est illa pars, qua viri sumus, et hinc uno verbo Græci exsectos vocant dvdpotopnμévcus.» Sed poetam in hunc sensum transtulisse verbum Homeri, vix crediderim. Confer Var. Lect.

NOT. 38. Ulterius, pejus, majus, quemadmodum ultima dicuntur maxima, extrema, pessima, ultra quæ non licet progredi, ut ultima vitia, pana, crudelitas, etc. Mollis, cinædus, pathicus.

NOT. 39. Verba Virronis vel cinædi avari.

Hæc dona.

Et

VAR. 40. Sententia hujus loci est: Computat accurate cinædus avaras, quæcumque mihi dono dedit, ac cevet, et tamen libidini indulget, cui imperare non potest; vel, calculum et rationes mecum subducit, dum explet libidinem. — Cevere, proprie significat clunes movere more canum (vid. Comm. ad Sat. II, 21), et aptius hoc loco verbum est, quam canet vel cavet, quæ plerique interpretes pro eo substituerunt. Ac cevet, 1, 60, 65, 69, 70, 75, 76, 82. Et cevet, 31, 49, 54, 55, 61–63, 66–68, 71, 72, 77, 81, et Cod. Put. Atque cevet adversus metrum, 25, 56, 57. Atque cenet, 59, vitiose. cavet, 24, 73. Rectius atque cavet, 10-12, 14—23, 27, 45—48,.50, 58, 64, 74, et XXXIV Codd. Paris. «Id sensum satiricum minus offert, sed honestiorem: cavet, scil, ne in computatione decipiatur, et ne plus æquo in suum drancum conferat, » Brit. et Ach. Cavet, ne plus accipiat servulus, PRAT. Eamdem lectionem defendit Schurzfleisch. his verbis : « Poeta Nævolam, quod nihil a divitibus donorum acciperet, consolatus est a vs. 32, rejiciendo culpam in astra, homines etiam cinædos regentia. Finito sarcasmo vs. 38 sqq. infert Nævolus, illa patienter quidem se ferre, sed hoc intolerabile esse, quod quidam pathici sint avari, qui etiam, quæ dederint, objiciendo exprobrent, et omnia accurate computent pactamque mercedem inde decurtent. Quis inde non videret, to cevet h. loc. άτomov esse, ubi non nisi de rationibus agitur? Sed ille mos est quorumdam Criticorum, ut non nisi vocabula casca aut etiam prætextata in bonos auctores inculcent, ad nescio quos codices provocantes.» Enimvero revet in plerisque legitur libris, nec video, cur alienum sit ab hoc loco uba

poeta ostendit, ridiculum esse hominem, qui, dum libidinem explere cupiat, tam avarus sit, et libidinem ejus majorem esse avaritia.

NOT. 40. De verbis computat ac cevet; vide Var. Lect. Ponatur calculus... labores vel Virronis, cinædi avari, verba sunt, quibus Nævolus, vs. 43 seq. respondet, vel Nævoli, indignantis, munera quævis non modo sibi exprobrari et nimis exiliter revocari ad calculos, sed illa etiam pluris, et officia sua, avaro præstita, minoris æstimari, quam par sit. Priorem explicandi rationem non male defendit Ach. cujus nota est : « Hæc tribui... tulisti inquit mollis avarus misero clienti. Sermonem abrumpit Nævolus hac notatione computat ac cevet. Virro pergit: ponatur calculus, summam summæ subscribamus, addamus, adsint pueri cum tabula, summa tota quinque sestertia. Videamus, num tui id valeant labores. Cui iratus respondet Nævolus: An facile est, etc. Sic vividius et satirice magis fluit dialogus. Ponatur calculus, subducantur rationes accepti et expensi. Calculi erant lapilli, qui in rationibus vel computatione adhibebantur. Nor. 41. Tabula ratiocinatoria, seu calculatoria. Potest etiam esse codex accepti et expensi.

[ocr errors]

Nor. 42. Numera.... sestertia quinque omnibus in rebus, in universum jam tibi dono dedi. Labores, ut opera supra vs. 28, de officio, in re turpi præstito. Numerentur et æstimentur.

[ocr errors]

VAR. 43. Promtum, 4. In tua pro intra, 16. Versus 43 et 44, non Juvenalis esse, sed impuri cujusdam nebulonis, suspicabantur Valla et alii. Sed quamvis obscœnitas nimis ad vivum quasi resecetur, aptissima tamen talis pictura h. loc. et ingenio Nævoli est, nimisque severus Scaliger. qui Poetic. III, 9, ob talem impuritatem pudicis lectione Juvenalis omnino abstinendum censebat.

VAR. 44. Atque illinc externæ occurrere cœnæ, id est, et eo se quæstu tueri, nec aliena quadra opus habere, conj. H. Valesius.

Nor. 43. 44. Verba obscœna, sed apta hoc loco et ingenio Nævoli. Confer Var. Lect. - Legitimum, justæ magnitudinis.

NOT. 45. Nævolus, cliens Virronis, qui omnia, etiam turpissima officia, ab eo exigebat. — Fodere sensu quoque obscœno dicitur, ut arare. Confer ad II, 10, et Martial. VII, 101-104.

[ocr errors]

VAR. 46. Non dominum, 17, 20, 45. Tener, 11, 14, 16-19, 23, 24, 27, 45, 47, 50, 58, 61-69, 71-74, et plerique Codd. Paris. unde illud restituit Ach. Et tenerum puerum, 46, 48. Et tenerum et puerum, 49, 55. Puerum et tenerum, 77

Nor. 46. Sed tu sane, qui deformis, senex et hirsutus es, putabas, te tenerum ac pulchrum esse, tibique propterea gratis operam præstitum iri sperabas a me, qui tantam ceperim voluptatem ex labore. Vim sarcasmi facile senties.

« ZurückWeiter »