Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

pallorem ac maciem et tenues miserantibus artus,
membra aliena fame lacerabant, esse parati

et sua. quisnam hominum veniam dare quisve deorum ventribus abnueret dira atque inmania passis 105 et quibus illorum poterant ignoscere manes, quorum corporibus vescebantur? melius nos Zenonis praecepta monent; nec enim omnia, quaedam pro vita facienda putant: sed Cantaber unde stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli? 110 nune totus Graias nostrasque habet orbis Athenas, Gallia causidicos docuit facunda Britannos,

de conducendo loquitur iam rhetore Thyle. nobilis ille tamen populus, quem diximus, et par virtute atque fide, sed maior clade, Zagynthos, 115 tale quid excusat: Maeotide saevior ara Aegyptos. quippe illa nefandi Taurica sacri inventrix homines, ut iam quae carmina tradunt digna fide credas, tantum immolat, ulterius nil aut gravius cultro timet hostia. quis modo casus 120 impulit hos? quae tanta fames infestaque vallo arma coegerunt tam detestabile monstrum audere? anne aliam terra Memphitide sicca invidiam facerent nolenti surgere Nilo?

qua nec terribiles Cimbri nec Britones umquam 125 Sauromataeque truces aut immanes Agathyrsi, hac saevit rabie inbelle et inutile vulgus, parvula fictilibus solitum dare vela phaselis et brevibus pictae remis incumbere testae. nec poenam sceleri invenies, nec digna parabis 130 supplicia his populis, in quorum mente pares sunt et similes ira atque fames. mollissima corda humano generi dare se natura fatetur,

quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus. plorare ergo iubet causam dicentis amici

squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem
circumscriptorem, cuius manantia fletu
ora puellares faciunt incerta capilli.

naturae imperio gemimus, quum funus adultae
virginis occurrit vel terra clauditur infans

et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus
arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,
ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nos

a grege mutorum, atque ideo venerabile soli
sortiti ingenium divinorumque capaces
atque exercendis capiendisque artibus apti
sensum a caelesti demissum traximus arce,
cuius egent prona et terram spectantia. mundi

principio indulsit communis conditor illis

tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos
adfectus petere auxilium et praestare iuberet,
dispersos trahere in populum, migrare vetusto
de nemore et proavis habitatas linquere silvas,
aedificare domos, laribus coniungere nostris
tectum aliud, tutos vicino limine somnos
ut conlata daret fiducia, protegere armis
lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem,
communi dare signa tuba, defendier isdem
turribus atque una portarum clave teneri.
sed iam serpentum maior concordia. parcit
cognatis maculis similis fera, quando leoni
fortior eripuit vitam leo? quo nemore umquam
exspiravit aper maioris dentibus apri?

135

140

145

150

155

160

Indica tigris agit rabida cum tigride pacem.

perpetuam, saevis inter se convenit ursis. ast homini ferrum letale incude nefanda

165

produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum adsueti coquere et marris ac vomere lassi

nescierint primi gladios extendere fabri.

aspicimus populos, quorum non sufficit irae 170 occidisse aliquem, sed pectora brachia vultum crediderint genus esse cibi. quid diceret ergo vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui tamquam homine et ventri indulsit non omne legumen?

XVI

Quis numerare queat felicis praemia, Galli, militiae? nam si subeuntur prospera castra, me pavidum excipiat tironem porta secundo sidere. plus etenim fati valet hora benigni, 5 quam si nos Veneris commendet epistola Marti et Samia genetrix quae delectatur harena.

Commoda tractemus primum communia, quorum haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec 10 audeat excussos praetori ostendere dentes et nigram in facie tumidis livoribus offam atque oculum medico nil promittente relictum. Bardaicus iudex datur haec punire volenti calceus et grandes magna ad subsellia surae, 15 legibus antiquis castrorum et more Camilli servato, miles ne vallum litiget extra

et procul a signis. iustissima centurionum cognitio est igitur de milite, nec mihi derit ultio, si iustae defertur causa querellae:

20 tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli consensu magno efficiunt, curabilis ut sit

vindicta et gravior quam iniuria. dignum erit ergo
declamatoris mulino corde Vagelli,

cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
milia clavorum. quis tam procul absit ab urbe
praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra
ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se
excusaturos non sollicitemus amicos.
'da testem,' iudex cum dixerit, audeat ille
nescio quis, pugnos qui vidit, dicere 'vidi,'
et credam dignum barba dignumque capillis
maiorum. citius falsum producere testem
contra paganum possis, quam vera loquentem
contra fortunam armati contraque pudorem.

25

30

Praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus 35 sacramentorum. convallem ruris aviti

improbus aut campum mihi si vicinus ademit, et sacrum effodit medio de limite saxum,

quod mea cum patulo coluit puls annua libo,
debitor aut sumptos pergit non reddere nummos,
vana supervacui dicens chirographa ligni,
expectandus erit qui lites inchoet annus
totius populi. sed tunc quoque mille ferenda
taedia, mille morae: totiens subsellia tantum
sternuntur; iam facundo ponente lacernas
Caedicio et Fusco iam micturiente, parati
digredimur lentaque fori pugnamus harena.
ast illis, quos arma tegunt et balteus ambit,

40

45

quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi, nec res atteritur longo sufflamine litis.

50

Solis praeterea testandi militibus ius

vivo patre datur; nam quae sunt parta labore militiae, placuit non esse in corpore census, omne tenet cuius regimen pater. ergo Coranum signorum comitem castrorumque aera merentem

55

quamvis iam tremulus captat pater. hunc favor aequus provehit et pulchro reddit sua dona labori.

ipsius certe ducis hoc referre videtur,

ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem, 60 ut laeti phaleris omnes et torquibus omnes.

*

« ZurückWeiter »