Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

cum fas esse putet curam sperare cohortis, qui bona donavit praesepibus et caret omni 60 maiorum censu, dum pervolat axe citato Flaminiam puer Automedon; nam lora tenebat ipse, lacernatae cum se iactaret amicae? nonne libet medio ceras implere capaces quadrivio, cum iam sexta cervice feratur

65 hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra et multum referens de Maecenate supino signator, falso qui se lautum atque beatum exiguis tabulis et gemma fecerat uda? occurrit matrona potens, quae molle Calenum 70 porrectura viro miscet sitiente rubetam,

instituitque rudes melior Lucusta propinquas per famam et populum nigros efferre maritos. aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum, si vis esse aliquid. probitas laudatur et alget. 75 criminibus debent hortos praetoria mensas argentum vetus et stantem extra pocula caprum. quem patitur dormire nurus corruptor avarae, quem sponsae turpes et praetextatus adulter? si natura negat, facit indignatio versum 80 qualemcunque potest, quales ego vel Cluvienus. Ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor navigio montem ascendit sortesque poposcit, paulatimque anima caluerunt mollia saxa, et maribus nudas ostendit Pyrra puellas, 85 quidquid agunt homines, votum timor ira voluptas gaudia discursus nostri farrago libelli est.

et quando uberior vitiorum copia? quando maior avaritiae patuit sinus? alea quando hos animos? neque enim loculis comitantibus itur 90 ad casum tabulae, posita sed luditur arca. proelia quanta illic dispensatore videbis

armigero simplexne furor sestertia centum
perdere et horrenti tunicam non reddere servo?
quis totidem erexit villas, quis fercula septem
secreto cenavit avus? nunc sportula primo
limine parva sedet turbae rapienda togatae:
ille tamen faciem prius inspicit et trepidat, ne
suppositus venias ac falso nomine poscas.
agnitus accipies, iubet a praecone vocari
ipsos Troiugenas (nam vexant limen et ipsi
nobiscum :) 'da praetori, da deinde tribuno.'
sed libertinus prior est. 'prior,' inquit 'ego adsum.
cur timeam dubitemve locum defendere, quamvis
natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae
arguerint, licet ipse negem? sed quinque tabernae
quadringenta parant. quid confert purpura maior
optandum, si Laurenti custodit in agro
conductas Corvinus oves, ego possideo plus
Pallante et Licinis?' exspectent ergo tribuni,
vincant divitiae, sacro ne cedat honori,

nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis,
quandoquidem inter nos sanctissima divitiarum
maiestas, etsi funesta pecunia templo

95

100

105

110

nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras, ut colitur Pax atque Fides Victoria Virtus

115

quaeque salutato crepitat Concordia nido.

sed cum summus honor finito computet anno,

sportula quid referat, quantum rationibus addat,

quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est
et panis fumusque domi? densissima centum
quadrantes lectica petit, sequiturque maritum
languida vel praegnas et circumducitur uxor.
hic petit absenti nota iam callidus arte,
ostendens vacuam et clausam pro coniuge sellam.
'Galla mea est,' inquit, 'citius dimitte. moraris?

120

125

profer Galla caput! noli vexare, quiescet.'

Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum: sportula, deinde forum iurisque peritus Apollo

atque triumphales, inter quas ausus habere 130 nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches, cuius ad effigiem non tantum meiere fas est. vestibulis abeunt veteres lassique clientes votaque deponunt, quamquam longissima cenae spes homini: caulis miseris atque ignis emendus. 135 optima silvarum interea pelagique vorabit

rex horum, vacuisque toris tantum ipse iacebit. nam de tot pulchris et latis orbibus et tam antiquis una comedunt patrimonia mensa. nullus iam parasitus erit. sed quis ferat istas 140 luxuriae sordes? quanta est gula, quae sibi totos ponit apros, animal propter convivia natum! poena tamen praesens, cum tu deponis amictus turgidus et crudum pavonem in balnea portas. hinc subitae mortes atque intestata senectus, 145 et nova nec tristis per cunctas fabula cenas ducitur iratis plaudendum funus amicis.

Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat posteritas; eadem facient cupientque minores, omne in praecipiti vitium stetit; utere velis, 150 totos pande sinus dicas hic forsitan: unde ingenium par materiae? unde illa priorum scribendi quodcumque animo flagrante liberet simplicitas "cuius non audeo dicere nomen? quid refert dictis ignoscat Mucius an non?" 155 pone Tigellinum, taeda lucebis in illa,

qua stantes ardent, qui fixo pectore fumant,
et latum media sulcum deducit harena.'
qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur
pensilibus plumis, atque illinc despiciat nos?

'cum veniet contra, digito compesce labellum.
accusator erit qui verbum dixerit "hic est."
securus licet Aenean Rutulumque ferocem
committas, nulli gravis est percussus Achilles
aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus:
ense velut stricto quotiens Lucilius ardens
infremuit, rubet auditor, cui frigida mens est
criminibus, tacita sudant praecordia culpa.
inde irae et lacrimae. tecum prius ergo voluta
haec animo ante tubas. galeatum sero duelli
paenitet.' experiar, quid concedatur in illos,
quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.

160

165

170

III

Quamvis digressu veteris confusus amici,
laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
destinet atque unum civem donare Sibyllae.
ianua Baiarum est et gratum litus amoeni

secessus. ego vel Prochytam praepono Suburae.

5

nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non deterius credas horrere incendia, lapsus

tectorum adsiduos ac mille pericula saevae
urbis et Augusto recitantes mense poetas?
sed dum tota domus reda componitur una,
substitit ad veteres arcus madidamque Capenam.
hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae,
nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Iudaeis, quorum cophinus faenumque supellex-
omnis enim populo mercedem pendere iussa est
arbor, et eiectis mendicat silva Camenis-
in vallem Egeriae descendimus et speluncas
dissimiles veris. quanto praesentius esset

ΙΟ

15

numen aquae, viridi si margine cluderet undas 20 herba nec ingenuum violarent marmora tofum ! hic tunc Umbricius quando artibus,' inquit, 'honestis nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,

[ocr errors]

res hodie minor est, here quam fuit, atque eadem cras deteret exiguis aliquid, proponimus illuc

25 ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,

dum nova canities, dum prima et recta senectus, dum superest Lachesi quod torqueat, et pedibus me porto meis nullo dextram subeunte bacillo. cedamus patria. vivant Artorius istic

30 et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt, quis facile est aedem conducere flumina portus, siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver, et praebere caput domina venale sub hasta. quondam hi cornicines et municipalis harenae 35 perpetui comites notaeque per oppida buccae munera nunc edunt, et verso pollice vulgus quem iubet occidunt populariter, inde reversi conducunt foricas, et cur non omnia? cum sint, quales ex humili magna ad fastigia rerum 40 extollit, quotiens voluit Fortuna iocari. quid Romae faciam ? mentiri nescio, librum, si malus est, nequeo laudare et poscere, motus astrorum ignoro, funus promittere patris

nec volo nec possum, ranarum viscera numquam 45 inspexi, ferre ad nuptam quae mittit adulter, quae mandat, norunt alii, me nemo ministro fur erit, atque ideo nulli comes exeo, tamquam mancus et exstinctae corpus non utile dextrae. quis nunc diligitur, nisi conscius, et cui fervens 50 aestuat occultis animus semperque tacendis ? nil tibi se debere putat, nil conferet umquam, participem qui te secreti fecit honesti;

« ZurückWeiter »