Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,
promptius expediam, quot amaverit Oppia moechos,
quot Themison aegros autumno occiderit uno,
quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus
pupillos, quot longa viros exorbeat uno
Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus,
percurram citius, quot villas possideat nunc,
quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat.
ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos
perdidit ille oculos et luscis invidet, huius
pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,

220

225

ipse ad conspectum cenae diducere rictum

230

suetus hiat tantum, ceu pullus hirundinis, ad quem ore volat pleno mater ieiuna. sed omni

membrorum damno maior dementia, quae nec
nomina servorum nec vultum agnoscit amici,
cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos,
quos genuit, quos eduxit. nam codice saevo
heredes vetat esse suos, bona tota feruntur
ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris,
quod steterat multis in carcere fornicis annis.
ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt
funera natorum, rogus aspiciendus amatae
coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.
haec data poena diu viventibus, ut renovata
semper clade domus multis in luctibus inque
perpetuo maerore et nigra veste senescant.
rex Pylius, magno si quidquam credis Homero,
exemplum vitae fuit a cornice secundae.
felix nimirum, qui tot per saecula mortem
distulit atque suos iam dextra computat annos,
quique novum totiens mustum bibit.
attendas, quantum de legibus ipse queratur
fatorum et nimio de stamine, cum videt acris

oro, parumper

235

240

245

250

Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni quisquis adest socius, cur haec in tempora duret, 255 quod facinus dignum tam longo admiserit aevo? haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem, atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem. incolumi Troia Priamus venisset ad umbras Assaraci magnis sollemnibus, Hectore funus 260 portante ac reliquis fratrum cervicibus inter Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla, si foret exstinctus diverso tempore, quo non coeperat audaces Paris aedificare carinas. 265 longa dies igitur quid contulit? omnia vidit eversa et flammis Asiam ferroque cadentem. tunc miles tremulus posita tulit arma tiara et ruit ante aram summi Iovis, ut vetulus bos, qui domini cultris tenue et miserabile collum 270 praebet ab ingrato iam fastiditus aratro.

exitus ille utcumque hominis, sed torva canino latravit rictu, quae post hunc vixerat uxor. festino ad nostros et regem transeo Ponti et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis 275 respicere ad longae iussit spatia ultima vitae. exilium et carcer Minturnarumque paludes et mendicatus victa Carthagine panis

hinc causas habuere. quid illo cive tulisset natura in terris, quid Roma beatius umquam, 280 si circumducto captivorum agmine et omni

bellorum pompa animam exhalasset opimam, quum de Teutonico vellet descendere curru ? provida Pompeio dederat Campania febres optandas, sed multae urbes et publica vota 285 vicerunt; igitur fortuna ipsius et urbis

servatum victo caput abstulit. hoc cruciatu

Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus integer, et iacuit Catilina cadavere toto.

Formam optat modico pueris, maiore puellis murmure, cum Veneris fanum videt, anxia mater usque ad delicias votorum. 'cur tamen,' inquit, 'corripias? pulchra gaudet Latona Diana.' sed vetat optari faciem Lucretia, qualem ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum accipere atque suam Rutilae dare. filius autem corporis egregii miseros trepidosque parentes semper habet; rara est adeo concordia formae atque pudicitiae. sanctos licet horrida mores tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos,

290

295

praeterea castum ingenium vultumque modesto

300

sanguine ferventem tribuat natura benigna

larga manu-quid enim puero conferre potest plus

custode et cura natura potentior omni?

non licet esse viro; nam prodiga corruptoris improbitas ipsos audet temptare parentes. tanta in muneribus fiducia. nullus ephebum deformem saeva castravit in arce tyrannus, nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec

305

[blocks in formation]

Martis, ut in laqueos numquam incidat. exigit autem

interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori concessit; necat hic ferro, secat ille cruentis verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat. sed tuus Endymion dilectae fiet adulter matronae; mox cum dederit Servilia nummos, fiet et illius, quam non amat, exuet omnem

315

320

corporis ornatum; quid enim ulla negaverit udis
inguinibus sive est haec Oppia, sive Catulla
deterior? totos habet illic femina mores.

'sed casto quid forma nocet?' quid profuit immo 325 Hippolyto grave propositum, quid Bellerophonti? erubuit nempe hac ceu fastidita repulsa

nec Stheneboea minus quam Cressa excanduit, et se concussere ambae. mulier saevissima tunc est,

cum stimulos odio pudor admovet. elige, quidnam 330 suadendum esse putes, cui nubere Caesaris uxor destinat. optimus hic et formosissimus idem gentis patriciae rapitur miser exstinguendus Messalinae oculis; dudum sedet illa parato flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis 335 sternitur, et ritu decies centena dabuntur antiquo, veniet cum signatoribus auspex. haec tu secreta et paucis commissa putabas? non nisi legitime vult nubere. quid placeat, dic; ni parere velis, pereundum erit ante lucernas; 340 si scelus admittas, dabitur mora parvula, dum res nota urbi et populo contingat principis aurem. dedecus ille domus sciet ultimus. interea tu obsequere imperio, si tanti vita dierum paucorum. quidquid levius meliusque putaris, 345 praebenda est gladio pulchra haec et candida cervix. 'Nil ergo optabunt homines?' si consilium vis, permittes ipsis expendere numinibus, quid

conveniat nobis rebusque sit utile nostris.

nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di. 350 carior est illis homo, quam sibi. nos animorum inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti coniugium petimus partumque uxoris; at illis notum, qui pueri qualisque futura sit uxor. ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis

exta et candiduli divina tomacula porci,

orandum est, ut sit mens sana in corpore sano.
fortem posce animum, mortis terrore carentem,
qui spatium vitae extremum inter munera ponat
naturae, qui ferre queat quoscumque labores,
nesciat irasci, cupiat nihil et potiores
Herculis aerumnas credat saevosque labores
et Venere et cenis et pluma Sardanapalli.
monstro quod ipse tibi possis dare. semita certe
tranquillae per virtutem patet unica vitae.
nullum numen habes, si sit prudentia; nos te
nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.

XI

Atticus eximie si cenat, lautus habetur;

si Rutilus, demens. quid enim maiore cachinno
excipitur vulgi, quam pauper Apicius? omnis
convictus thermae stationes, omne theatrum

de Rutilo. nam dum valida ac iuvenalia membra
sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur
non cogente quidem, sed nec prohibente tribuno
scribturus leges et regia verba lanistae.
multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum
creditor introitum solet exspectare macelli,
et quibus in solo vivendi causa palato est.
egregius cenat meliusque miserrimus horum
et cito casurus iam perlucente ruina.

355

360

365

5

10

interea gustus elementa per omnia quaerunt numquam animo pretiis opstantibus; interius si adtendas, magis illa iuvant, quae pluris emuntur.

15

ergo haut difficile est perituram arcessere summam

« ZurückWeiter »