Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo!" 80 aspice, quam longo distinguat pectore lancem,

quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta asparagis qua despiciat convivia cauda,

dum venit excelsi manibus sublata ministri: sed tibi dimidio constrictus cammarus ovo 85 ponitur exigua feralis cena patella.

ipse Venafrano piscem perfundit, at hic qui
pallidus affertur misero tibi caulis olebit

lanternam illud enim vestris datur alveolis, quod canna Micipsarum prora subvexit acuta, 90 propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur, [quod tutos etiam facit a serpentibus atris.] mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit 95 retibus assiduis penitus scrutante macello proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem. instruit ergo focum provincia, sumitur illinc quod captator emat Laenas, Aurelia vendat. Virroni muraena datur, quae maxima venit 100 gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster, dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas, contemnunt mediam temeraria lina Charybdim. vos anguilla manet longae cognata colubrae, aut glacie aspersus maculis Tiberinus et ipse 105 vernula riparum, pinguis torrente cloaca et solitus mediae cryptam penetrare Suburae.

Ipsi pauca velim, facilem si praebeat aurem. 'nemo petit, modicis quae mittebantur amicis a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat 110 largiri; namque et titulis et fascibus olim

maior habebatur donandi gloria: solum

poscimus, ut cenes civiliter; hoc face et esto, esto, ut nunc multi, dives tibi, pauper amicis.'

Anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par altilis, et flavi dignus ferro Meleagri fumat aper; post hunc tradentur tubera, si ver tunc erit et facient optata tonitrua cenas maiores. 'tibi habe frumentum,' Alledius inquit, 'o Libye, disiunge boves, dum tubera mittas.' structorem interea, ne qua indignatio desit, saltantem spectes et chironomunta volanti cultello, donec peragat dictata magistri omnia; nec minimo sane discrimine refert, quo gestu lepores et quo gallina secetur. duceris planta, velut ictus ab Hercule Cacus,

115

120

125

et ponere foris, si quid temptaveris umquam

hiscere, tamquam habeas tria nomina. quando propinat Virro tibi sumitve tuis contacta labellis

pocula quis vestrum temerarius usque adeo, quis

130

perditus, ut dicat regi 'bibe?' plurima sunt, quae'
non audent homines pertusa dicere laena;
quadringenta tibi si quis deus aut similis dis
et melior fatis donaret homuncio, quantus
ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus!
'da Trebio! pone ad Trebium! vis frater ab ipsis
ilibus ?' o nummi, vobis hunc praestat honorem,
vos estis fratres. dominus tamen et domini rex
si vis tu fieri, nullus tibi parvolus aula
luserit Aeneas nec filia dulcior illo.
[iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.]
set tua nunc Mygale pariat licet et pueros tres
in gremium patris fundat simul, ipse loquaci
gaudebit nido, viridem thoraca iubebit
adferri minimasque nuces assemque rogatum,
ad mensam quotiens parasitus venerit infans.

135

140

145

vilibus ancipites fungi ponentur amicis, boletus domino, set quales Claudius edit ante illum uxoris, post quem nil amplius edit. Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit 150 poma dari, quorum solo pascaris odore,

qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat, credere quae possis subrepta sororibus Afris; tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit qui tegitur parma et galea metuensque flagelli 155 discit ab hirsuta iaculum torquere capella. forsitan impensae Virronem parcere credas; hoc agit, ut doleas; nam quae comoedia, mimus quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt, si nescis, ut per lacrimas effundere bilem 160 cogaris pressoque diu stridere molari.

tu tibi liber homo et regis conviva videris :
captum te nidore suae putat ille culinae,

nec male coniectat; quis enim tam nudus, ut illum bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum 165 vel nodus tantum et signum de paupere loro? spes bene cenandi vos decipit, 'ecce dabit iam semesum leporem atque aliquid de clunibus apri, ad nos iam veniet minor altilis,' inde parato intactoque omnes et stricto pane tacetis. 170 ille sapit, qui te sic utitur. omnia ferre si potes, et debes: pulsandum vertice raso praebebis quandoque caput, nec dura timebis. flagra pati his epulis et tali dignus amico.

[blocks in formation]

Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum,
solus enim tristes hac tempestate Camenas
respexit, cum iam celebres notique poetae
balneolum Gabiis, Romae conducere furnos
temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent
praecones fieri, cum desertis Aganippes
vallibus esuriens migraret in atria Clio.
nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
ostendatur, ames nomen victumque Machaerae
et vendas potius, commissa quod auctio vendit
stantibus, oenophorum tripodes armaria cistas,
Alcithoen Pacci, Thebas et Terea Fausti.
hoc satius, quam si dicas sub iudice 'vidi,'
quod non vidisti. faciant equites Asiani
quamquam et Cappadoces ; faciant equites Bithyni,
altera quos nudo traducit Gallia talo.

nemo tamen studiis indignum ferre laborem
cogetur posthac, nectit quicumque canoris
eloquium vocale modis laurumque momordit.
hoc agite, o iuvenes! circumspicit et stimulat vos
materiamque sibi ducis indulgentia quaerit.
siqua aliunde putas rerum exspectanda tuarum
praesidia atque ideo crocea membrana tabella
impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae
componis dona Veneris, Telesine, marito;
aut clude et positos tinea pertunde libellos.
frange miser calamos vigilataque proelia dele,
qui facis in parva sublimia carmina cella,
ut dignus venias hederis et imagine macra.
spes nulla ulterior: didicit iam dives avarus
tantum admirari, tantum laudare disertos,
ut pueri Iunonis avem. sed defluit aetas

5

10

15

20

25

30

et pelagi patiens et cassidis atque ligonis. taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque 35 Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.

Accipe nunc artes. ne quid tibi conferat iste, quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta, ipse facit versus atque uni cedit Homero propter mille annos, et si dulcedine famae 40 succensus recites, maculosas commodat aedes: haec longe ferrata domus servire iubetur, in qua sollicitas imitatur ianua portas. scit dare libertos extrema in parte sedentis ordinis et magnas comitum disponere voces; 45 nemo dabit regum quanti subsellia constant et quae conducto pendent anabathra tigillo quaeque reportandis posita est orchestra cathedris. nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos ducimus et litus sterili versamus aratro.

50 nam si discedas, laqueo tenet ambitiosum
[consuetudo mali; tenet insanabile multos]
scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
sed vatem egregium, cui non sit publica vena,
qui nihil expositum soleat deducere, nec qui
55 communi feriat carmen triviale moneta,

hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum, anxietate carens animus facit, omnis acerbi impatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro 60 Pierio thyrsumque potest contingere maesta paupertas atque aeris inobs, quo nocte dieque corpus eget. satur est, cum dicit Horatius 'euhoe!' qui locus ingenio, nisi cum se carmine solo vexant et dominis Cirrae Nysaeque feruntur 65 pectora vestra duas non admittentia curas? magnae mentis opus nec de lodice paranda

« ZurückWeiter »