Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

si potes avelli circensibus, optima Sorae

aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur, 225 quanti nunc tenebras unum conducis in annum. hortulus hic puteusque brevis nec reste movendus in tenuis plantas facili defunditur haustu.

vive bidentis amans et culti vilicus horti, unde epulum possis centum dare Pythagoreis. 230 est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu, unius sese dominum fecisse lacertae.

Plurimus hic aeger moritur vigilando; sed ipsum languorem peperit cibus inperfectus et haerens ardenti stomacho, nam quae meritoria somnum 235 admittunt? magnis opibus dormitur in urbe, inde caput morbi. redarum transitus arto vicorum inflexu et stantis convicia mandrae eripient somnum Druso vitulisque marinis,

Si vocat officium, turba cedente vehetur 240 dives et ingenti curret super ora liburna,

atque obiter leget aut scribet vel dormiet intus, namque facit somnum clausa lectica fenestra, ante tamen veniet. nobis properantibus obstat unda prior, magno populus premit agmine lumbos 245 qui sequitur, ferit hic cubito, ferit assere duro alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam ; pinguia crura luto; planta mox undique magna calcor et in digito clavus mihi militis haeret. nonne vides, quanto celebretur sportula fumo? 250 centum convivae, sequitur sua quemque culina. Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res impositas capiti, quas recto vertice portat servulus infelix et cursu ventilat ignem. scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat 255 serraco veniente abies, atque altera pinum plaustra vehunt, nutant alte populoque minantur.

nam si procubuit qui saxa Ligustica portat
axis et eversum fudit super agmina montem,
quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa
invenit? obtritum vulgi perit omne cadaver
more animae. domus interea secura patellas

iam lavat et bucca foculum excitat et sonat unctis
striglibus et pleno componit lintea guto.
haec inter pueros varie properantur, at ille
iam sedet in ripa taetrumque novicius horret
porthmea, nec sperat cenosi gurgitis alnum
infelix, nec habet quem porrigat ore trientem.

Respice nunc alia ac diversa pericula noctis,
quod spatium tectis sublimibus, unde cerebrum
testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris
vasa cadant, quanto percussum pondere signent
et laedant silicem. possis ignavus haberi
et subiti casus inprovidus, ad cenam si
intestatus eas: adeo tot fata, quot illa
nocte patent vigiles te praetereunte fenestrae.
ergo optes votumque feras miserabile tecum,
ut sint contentae patulas defundere pelves.
ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit,
dat poenas, noctem patitur lugentis amicum
Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus.
[ergo non aliter poterit dormire? quibusdam]
somnum rixa facit. sed quamvis improbus annis
atque mero fervens cavet hunc, quem coccina laena
vitari iubet et comitum longissimus ordo,

multum praeterea flammarum et aenea lampas;

me, quem luna solet deducere vel breve lumen
candelae, cuius dispenso et tempero filum,
contemnit. miserae cognosce prooemia rixae,
si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum.
stat contra starique iubet. parere necesse est,

260

265

270

275

280

285

290

nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem
fortior? "unde venis?" exclamat; "cuius aceto,
cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum
sutor et eiixi vervecis labra comedit?

295 nil mihi respondes? aut dic, aut accipe calcem!
ede, ubi consistas! in qua te quaero proseucha?"
dicere si temptes aliquid tacitusve recedas,
tantumdem est, feriunt pariter, vadimonia deinde
irati faciunt; libertas pauperis haec est:
300 pulsatus rogat et pugnis concisus adorat,

ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.

nec tamen haec tantum metuas, nam qui spoliet te non derit, clausis domibus postquam omnis ubique fixa catenatae siluit compago tabernae. 305 interdum et ferro subitus grassator agit rem. armato quotiens tutae custode tenentur

et Pomptina palus et Gallinaria pinus,

sic inde huc omnes tamquam ad vivaria currunt. qua fornace graves, qua non incude, catenae ? 310 maximus in vinclis ferri modus, ut timeas, ne vomer deficiat, ne marrae et sarcula desint. felices proavorum atavos, felicia dicas

315

saecula, quae quondam sub regibus atque tribunis
viderunt uno contentam carcere Romam.

His alias poteram et pluris subnectere causas,
sed iumenta vocant, et sol inclinat, eundum est.
nam mihi commota iandudum mulio virga
annuit. ergo vale nostri memor, et quotiens te
Roma tuo refici properantem reddet Aquino,

320 me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam converte a Cumis: saturarum ego, ni pudet illas, adiutor gelidos veniam caligatus in agros.'

Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus.
ad partes, monstrum nulla virtute redemptum
a vitiis, aegrae solaque libidine fortes
deliciae: viduas tantum spernatur adulter.
quid refert igitur, quantis iumenta fatiget
porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra,
iugera quot vicina foro, quas emerit aedes
[nemo malus felix, minime corruptor et idem]
incestus, cum quo nuper vittata iacebat
sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos ?
sed nunc de factis levioribus-et tamen alter
si fecisset idem, caderet sub iudice morum,
nam quod turpe bonis, Titio Seioque, decebat
Crispinum-quid agas, cum dira et foedior omni
crimine persona est? mullum sex milibus emit,
aequantem sane paribus sestertia libris,
ut perhibent qui de magnis maiora loquuntur.
consilium laudo artificis, si munere tanto
praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;
est ratio ulterior, magnae si misit amicae,
quae vehitur cluso latis specularibus antro.
nil tale exspectes, emit sibi. multa videmus,
quae miser et frugi non fecit Apicius. hoc tu,
succinctus patria quondam, Crispine, papyro,
hoc pretio squamam? potuit fortasse minoris
piscator quam piscis emi; provincia tanti
vendit agros, sed maiores Apulia vendit.
quales tunc epulas ipsum gluttisse putamus
induperatorem, cum tot sestertia partem
exiguam et modicae sumptam de margine cenae
purpureus magni ructarit scurra Palati,
iam princeps equitum, magna qui voce solebat

5

ΙΟ

15

20

25

30

vendere municipes fracta de merce siluros? incipe, Calliope! licet et considere: non est 35 cantandum, res vera agitur. narrate, puellae Pierides! prosit mihi vos dixisse puellas.

Cum iam semianimum laceraret Flavius orbem ultimus et calvo serviret Roma Neroni,

incidit Adriaci spatium admirabile rhombi 40 ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon, implevitque sinus; nec enim minor haeserat illis, quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem solibus effundit torrentis ad ostia Ponti desidia tardos et longo frigore pingues.

45 destinat hoc monstrum cumbae linique magister pontifici summo. quis enim proponere talem aut emere auderet, cum plena et litora multo delatore forent? dispersi protinus algae inquisitores agerent cum remige nudo, 50 non dubitaturi fugitivum dicere piscem depastumque diu vivaria Caesaris, inde elapsum, veterem ad dominum debere reverti. si quid Palfurio, si credimus Armillato, quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto, 55 res fisci est, ubicumque natat: donabitur ergo, ne pereat. iam letifero cedente pruinis autumno, iam quartanam sperantibus aegris, stridebat deformis hiems praedamque recentem servabat; tamen hic properat, velut urgueat auster. 60 utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem, obstitit intranti miratrix turba parumper;

ut cessit, facili patuerunt cardine valvae; exclusi spectant admissa obsonia patres. 65 itur ad Atriden. tum Picens accipe,' dixit,

[ocr errors]

'privatis maiora focis, genialis agatur

« ZurückWeiter »