Officium chari taceo commune parentis ; Me poscunt majora. Tuo, pater optime, sumptu Cum mihi Romuleæ patuit facundia linguæ, Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant Grandia magniloquis elata vocabula Graiis, Addere suasisti quos jactat Gallia flores, Et quam degeneri novus Italus ore loquelam Fundit, barbaricos testatus voce tumultus, Quæque Palestinus loquitur mysteria vates. Denique quicquid habet cælum, subjectaque cælo Terra parens, terræque et cælo interfluus aër, Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor, Per te nôsse licet, per te, si nôsse libebit; Dimotâque venit spectanda Scientia nube, Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus, Ni fugisse velim, ni sit libâsse molestum.
I nunc, confer opes, quisquis malesanus avitas Austriaci gazas Peruanaque regna præoptas. Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cælo? Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent, Publica qui juveni commisit lumina nato, Atque Hyperionios currus, et fræna diei, Et circum undantem radiatâ luce tiaram. Ergo ego, jam doctæ pars quamlibet ima catervæ, Victrices hederas inter laurosque sedebo; Jamque nec obscurus populo miscebor inerti, Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos. Este procul vigiles Curæ, procul este Querelæ, Invidiæque acies transverso tortilis hirquo; Sæva nec anguiferos extende, Calumnia, rictus; In me triste nihil, fœdissima turba, potestis, Nec vestri sum juris ego; securaque tutus Pectora vipereo gradiar sublimis ab ictu.
At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sit memorâsse satis, repetitaque munera grato Percensere animo, fidæque reponere menti.
Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, Si modò perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco, Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.
Ἰσραὴλ ὅτε παῖδες, ὅτ ̓ ἀγλαὸ φῦλ ̓ Ἰακώβου Αἰγύπτιον λίπε δῆμον, ἀπεχθέα, βαρβαρόφωνον, Δὴ τότε μοῦνον ἔην ὅσιον γένος υἱες Ἰουδα· Ἐν δὲ Θεὸς λαοῖσι μέγα κρείων βασίλευεν. Εἶδε καὶ ἐντροπάδην φύγαδ' ἐῤῥώησε θάλασσα, Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ, ὁ δ ̓ ἄρ ̓ ἐστυφελίχθη Ιρὸς Ἰορδάνης ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν Εκ δ ̓ ὄρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέοντο, Ως κριοὶ σφριγόωντες ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλωῃ· Βαιότεραι δ ̓ ἅμα πᾶσαι ἀνασκίρτησαν ἐρίπναι, Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ υπό μητέρι ἄρνες. Τίπτε σύγ', αἰνὰ θάλασσα, πέλωρ φύγαδ' ἐῤῥώησας Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ; τί δ' ἄρ ἐστυφελίχθης Ιρὸς Ἰορδάνη ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν;
Τίπτ' ὄρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέεσθε, Ως κριοὶ σφριγόωντες ἐντραφερῷ ἐν ἀλωῇ; Βαιότεραι τί δ ̓ ἄρ ̓ ἔμμες ἀνασκιρτήσατ ̓ ἐρίπναι, Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες; Σείεο γαῖα τρέουσα Θεὸν μεγάλ ̓ ἐκτυπέοντα, Γαῖα Θεὸν τρείουσ ̓ ὕπατον σέβας Ισσακίδαο, Ος τε καὶ ἐκ σπιλάδων ποταμοὺς χέε μορμύροντας, Κρήνην τ ̓ ἀέναον πέτρης ἀπὸ δακρυοέσσης.
Philosophus ad Regem quendam, qui eum ignotum et insontem inter reos forte captum inscius damnaverat, τήν ἐπὶ θανάτῳ πορευόμενος, hac subito misit.
Ω ἄνα, εἰ ὀλέσῃς με τὸν ἔννομον, οὐδέ τιν ̓ ἀνδρῶν Δεινὸν ὅλως δράσαντα, σοφώτατον ἴσθι κάρηνον Ρηϊδίως ἀφέλοιο, τὸ δ ̓ ὕστερον αὖθι νοήσεις, Μαψιδίως δ ̓ ἄρ ̓ ἔπειτα τεὸν πρὸς θυμὸν ὀδύρῃ, Τοιόνδ ̓ ἐκ πόλιος περιώνυμον ἄλκαρ ὀλέσσας.
In effigiei ejus sculptorem.
̓Αμαθεῖ γεγράφθαι χειρὶ τήνδε μὲν εἰκόνα Φαίης τάχ ̓ ἄν, πρὸς εἶδος αὐτοφυὲς βλέπων. Τὸν δ ̓ ἐκτυπωτὸν οὐκ ἐπιγνόντες, φίλοι, Γελάτε φαύλου δυσμίμημα ζωγράφου.
AD SALSILLUM, POETAM ROMANUM, ÆGROTANTEM. SCAZONTES.
O MUSA gressum quæ volens trahis claudum, Vulcanioque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum Quam cum decentes flava Deiope suras Alternat aureum ante Junonis lectum. Adesdum, et hæc s'is verba pauca Salsillo Refer, Camœna nostra cui tantum est cordi, Quamque ille magnis prætulit immeritò divis. Hæc ergo alumnus ille Londini Milto, Diebus hisce qui suum linquens nidum Polique tractum (pessimus ubi ventorum, Insanientis impotensque pulmonis, Pernix anhela sub Jove exercet flabra) Venit feraces Itali soli ad glebas, Visum superbâ cognitas urbes famâ, Virosque, doctæque indolem juventutis, Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille, Habitumque fesso corpori penitùs sanum; Cui nunc profunda bilis infestat renes, Præcordiisque fixa damnosùm spirat; Nec id pepercit impia quòd tu Romano Tam cultus ore Lesbium condis melos. O dulce divûm munus, O Salus, Hebes Germana! Tuque, Phoebe ! morborum terror, Pythone cæso, sive tu magis Pæan Libenter audis, hic tuus sacerdos est. Querceta Fauni, vosque rore vinoso Colles benigni, mitis Evandri sedes, Siquid salubre vallibus frondet vestris, Levamen ægro ferte certatim vati. Sic ille charis redditus rursùm Musis Vicina dulci prata mulcebit cantu. Ipse inter atros emirabitur lucos Numa, ubi beatum degit otium æternum, Suam reclivis semper Ægeriam spectans; Tumidusque et ipse Tibris, hinc delinitus, Spei favebit annuæ colonorum;
Nec in sepulchris ibit obsessum reges, Nimiùm sinistro laxus irruens loro; Sed fræna meliùs temperabit undarum, Adusque curvi salsa regna Portumni.
Joannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, vir ingenii laude, tum literarum studio, nec non et bellicâ virtute, apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi Dialogus extat de Amicitiâ scriptus; erat enim Tassi amicissimus: ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus GERUSALEMME CONQUISTATA, lib. 20.
Fra cavalier magnanimi e cortesi Risplende il Manso
Is authorem, Neapoli commorantem, summâ benevolentiâ prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille, antequam ab eâ urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit.
HÆC quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laudi Pierides; tibi, Manse, choro notissime Phœbi,
Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus honore, Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci.
Tu quoque, si nostræ tantum valet aura Camœnæ, Victrices hederas inter laurosque sedebis. Te pridem magno felix concordia Tasso Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis. Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinuın Tradidit; ille tuum dici se gaudet alumnum, Dum canit Assyrios divûm prolixus amores, Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas. Ille itidem moriens tibi soli debita vates Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit: Nec Manes pietas tua chara fefellit amici; Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.
Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia cessant Officia in tumulo; cupis integros rapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges: Amborum genus, et variâ sub sorte peractam Describis vitam, moresque, et dona Minervæ ; Emulus illius Mycalen qui natus. ad altam Rettulit Æolii vitam facundus Homeri. Ergo ego te, Cliûs et magni nomine Phœbi, Manse pater, jubeo longum salvere per ævum, Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe. Nec tu longinquam bonus aspernabere Musam, Quæ nuper, gelidâ vix enutrita sub Arcto, Imprudens Italas ausa est volitare per urbes. Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos Credimus obscuras noctis sensisse per umbras, Quà Thamesis latè puris argenteus urnis Oceani glaucos perfundit gurgite crines;
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.
Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phobo, Quà plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phœbo, Flaventes spicas, et lutea mala canistris, Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas) Misimus, et lectas Druidum de gente choreas. (Gens Druides antiqua, sacris operata deorum, Heroum laudes imitandaque gesta canebant.) Hinc quoties festo cingunt altaria cantu Delo in herbosâ Graiæ de more puellæ, Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo, Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge, Nuda Caledonio variatas pectora fuco.
Fortunate senex! ergo quacunque per orbem Torquati decus et nomen celebrabitur ingens, Claraque perpetui succrescet fama Marini,
Tu quoque in ora frequens venies plausumque virorum, Et parili carpes iter immortale volatu.
Dicetur tum sponte tuos habitâsse penates
Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas.
At non sponte dumom tamen idem et regis adivit Rura Pheretiadæ cælo fugitivus Apollo,
Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ; Tantùm, ubi clamosos placuit vitare bubulcos, Nobile mansueti cessit Chironis in antrum, Irriguos inter saltus frondosaque tecta,
Peneium prope rivum: ibi sæpe sub ilice nigrâ, Ad citharæ strepitum, blandâ prece victus amici, Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo Saxa stetere loco; nutat Trachinia rupes, Nec sentit solitas, immania pondera, silvas; Emotæque suis properant de collibus orni, Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.
Diis dilecte senex! te Jupiter æquus oportet Nascentem et miti lustrârit lumine Phoebus, Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu Diis superis poterit magno favisse poetæ. Hinc longæva tibi lento sub flore senectus Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos, Nondum deciduos servans tibi frontis honores, Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen. O mihi si mea sors talem concedat amicum, Phœbæos decorâsse viros qui tam bene nôrit, Siquando indigenas revocabo in carmina reges, Arturumque etiam sub terris bella moventem,
« ZurückWeiter » |