Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

dinis, v et LXX reus reiceret, L referret, omniaque potius permiscuerunt, quam ei legi condicionique parerent: nos neque ex delectis iudicibus, sed ex omni populo, neque editos ad reiciendum, sed ab accusatore constitutos iudices 5 ita feremus, ut neminem reiciamus? neque ego nunc legis 42

iniquitatem queror, sed factum tuum a sententia legis doceo discrepare: et illud acerbum iudicium si, quem ad modum senatus censuit populusque iussit, ita fecisses, ut huic et suam et ab hoc observatas tribus ederes, non modo non 10 quererer, sed hunc eis iudicibus editis, qui eidem testes esse possent, absolutum putarem: neque nunc multo secus existimo. cum enim has tribus edidisti, ignotis te iudicibus uti malle quam notis indicavisti; fugisti sententiam legis; aequitatem omnem reiecisti; in tenebris quam in luce causam 15 versari maluisti. Voltinia tribus ab hoc corrupta; Tereti- 43 nam habuerat venalem. quid diceret apud Voltiniensis aut apud tribulis suos iudices? immo vero tu quid diceres? quem iudicem ex illis aut tacitum testem haberes aut vero etiam excitares? etenim si reus tribus ederet, Voltiniam for20 tasse Plancius propter necessitudinem ac vicinitatem, suam vero certe edidisset. et, si quaesitor huic edendus fuisset, quem tandem potius quam hunc C. Alfium, quem habet, cui notissimus esse debet, vicinum, tribulem, gravissimum hominem iustissimumque edidisset? cuius quidem aequitas et ea 25 voluntas erga Cn. Plancii salutem, quam ille sine ulla cupiditatis suspicione prae se fert, facile declarat non fuisse fugiendos tribulis huic iudices, cui quaesitorem tribulem exoptandum fuisse videatis. XVIII neque ego nunc 41 consilium reprehendo tuum, quod eas tribus, quibus erat hic maxime notus, non edideris, sed a te doceo consilium non servatum senatus. etenim quis te tum audiret illorum aut quid diceres ? sequestremne Plancium? respuerent aures, nemo agnosceret, repudiarent. an gratiosum? illi

30

[ocr errors]

libenter audirent, nos non timide confiteremur. noli enim putare, Laterensis, legibus istis, quas senatus de ambitu sanciri voluerit, id esse actum, ut suffragatio, ut observantia, ut gratia tolleretur: semper fuerunt viri boni, qui 45 apud tribulis suos gratiosi esse vellent. neque vero tam 5 durus in plebem noster ordo fuit, ut eam coli nostra modica liberalitate noluerit, neque hoc liberis nostris interdicendum est, ne observent tribulis suos, ne diligant, ne conficere necessariis suis suam tribum possint, ne par ab eis munus in sua petitione exspectent: haec enim plena sunt officii, plena observantiae, plena etiam antiquitatis. isto in genere et fuimus ipsi, cum ambitionis nostrae tempora postulabant, et clarissimos viros esse vidimus et hodie esse volumus quam plurimos gratiosos: decuriatio tribulium, discriptio populi, suffragia largitione devincta severitatem senatus et is bonorum omnium iram ac dolorem excitarunt. haec doce, haec profer, huc incumbe, Laterensis, decuriasse Plancium, conscripsisse, sequestrem fuisse, pronuntiasse, divisisse: tum mirabor te eis armis uti, quae tibi lex dabat, noluisse. tribulibus enim iudicibus non modo severitatem illorum, si zo 46 ista vera sunt, sed ne voltus quidem ferre possemus. hanc tu rationem cum fugeris cum eos iudices habere nolueris, quorum in huius delicto cum scientia certissima tum dolor gravissimus esse debuerit, quid apud hos dices, qui abs te taciti requirunt cur sibi hoc oneris imposueris, cur 25 se potissimum delegeris, cur denique se divinare malueris quam eos, qui scirent, iudicare? XIX ego Plancium, Laterensis, et ipsum gratiosum esse dico et habuisse in petitione multos cupidos sui gratiosos, quos tu si sodalis vocas, officiosam amicitiam nomine inquinas criminoso: sin, quia 3o gratiosi sint, accusandos putas, noli mirari te id, quod tua dignitas postularit, repudiandis gratiosorum amicitiis non 47 esse adsecutum. nam ut ego doceo gratiosum esse in sua

20

ΤΟ

tribu Plancium, quod multis benigne fecerit, pro multis spoponderit, in operas plurimos patris auctoritate et gratia miserit, quod denique omnibus officiis per se, per patrem, per maiores suos totam Atinatem praefecturam comprehen5 derit, sic tu doce sequestrem fuisse, largitum esse, conscripsisse, tribulis decuriavisse. quod si non potes, noli tollere ex ordine nostro liberalitatem, noli maleficium putare esse gratiam, noli observantiam sancire poena.

qua

Itaque haesitantem te in hoc sodaliciorum tribuario crimine ad communem ambitus causam contulisti, in desinamus aliquando, si videtur, volgari et pervagata declamatione contendere. sic enim tecum ago: quam tibi commodum est, 48 tribum unam delige: tu doce, id quod debes, per quem sequestrem, quo divisore corrupta sit: ego, si id facere non 15 potueris, quod, ut opinio mea fert, ne incipies quidem, per quem tulerit docebo. estne haec vera contentio? placetne sic agi? num possum magis pedem conferre, ut aiunt, aut propius accedere? quid taces? quid dissimulas? quid tergiversaris? etiam atque etiam insto atque urgeo, insector, 20 posco atque adeo flagito crimen. quamcumque tribum, inquam, delegeris, quam tulerit Plancius, tu ostendito, si potueris, vitium: ego qua ratione tulerit docebo. neque erit haec alia ratio Plancio ac tibi, Laterensis. nam ut quas tribus tu tulisti, si iam ex te requiram, possis quorum 25 studio tuleris explicare, sic ego hoc contendo, me tibi ipsi adversario, cuiuscumque tribus rationem poposceris, redditurum.

XX Sed cur sic ago? quasi non comitiis iam superiori- 49 bus sit Plancius designatus aedilis: quae comitia primum. 30 habere coepit consul cum omnibus in rebus summa auctoritate tum harum ipsarum legum ambitus auctor; deinde habere coepit subito praeter opinionem omnium, ut ne si cogitasset quidem largiri quispiam, daretur spatium comparandi. vo

5

catae tribus, latum suffragium, diribitae tabellae, renuntiatae: longe plurimum valuit Plancius: nulla largitionis nec fuit nec esse potuit suspicio. ain tandem? una centuria praerogativa tantum habet auctoritatis, ut nemo umquam eam tulerit quin renunciatus sit aut eis ipsis comitiis prior consul aut certe in illum annum: aedilem tu Plancium factum esse miraris, in quo non exigua pars populi, sed universus populus voluntatem suam declararit? cuius in honore non unius tribus pars, sed comitia tota comitiis fuerint praerogativa? 50 quo quidem tempore, Laterensis, si id facere voluisses aut 10 si gravitatis esse putasses tuae, quod multi nobiles saepe fecerunt, ut, cum minus valuissent suffragiis quam putassent, postea prolatis comitiis prosternerent se et populo Romano fracto animo atque humili supplicarent, non dubito quin omnis ad te conversura fuerit multitudo. numquam enim fere nobilitas, integra praesertim atque innocens, a populo Romano supplex repudiata est. sed si tibi gravitas tua et magnitudo animi pluris fuit, sicuti esse debuit, quam aedilitas, noli, cum habeas id, quod malueris, desiderare id, quod minoris putaris. equidem primum ut honore dignus essem maxime semper laboravi; secundo ut existimarer; tertium mihi fuit illud, quod plerisque primum est, ipse honos, qui eis denique debet esse iucundus, quorum dignitati populus Romanus testimonium, non beneficium ambitioni dedit.

51

15

20

25

XXI Quaeris etiam, Laterensis, quid imaginibus tuis, quid ornatissimo atque optimo viro, patri tuo, respondeas mortuo. noli ista meditari, atque illud cave potius, ne tua ista querella dolorque nimius ab illis sapientissimis viris reprehendatur. vidit enim pater tuus Appium Claudium, no- 30 bilissimum hominem, vivo patre suo, potentissimo et clarissimo civi, C. Claudio, aedilem non esse factum et eundem sine repulsa factum esse consulem: vidit hominem ŝibi maxime

coniunctum, egregium virum, L. Volcatium, vidit M. Pisonem ista in aedilitate offensiuncula accepta summos a populo Romano esse honores adeptos. avus vero tuus et P. Nasicae tibi aediliciam praedicaret repulsam, quo cive neminem ego s statuo in hac re publica fortiorem, et C. Marii, qui duabus aedilitatibus repulsus septiens consul est factus, et L. Caesaris, Cn. Octavii, M. Tullii: quos omnis scimus aedilitate praeteritos consules esse factos. sed quid ego aedilicias re- 52 pulsas conligo? quae saepe eius modi habitae sunt, 10 ut eis, qui praeteriti essent, benigne a populo factum videretur. tribunus militum L. Philippus, summa nobilitate et eloquentia, quaestor C. Caelius, clarissimus ac fortissimus adulescens, tribuni plebis P. Rutilius Rufus, C. Fimbria, C. Cassius, Cn. Orestes facti non sunt, quos tamen omnis 15 consules scimus factos esse; quae tibi ultro pater et maiores tui non consolandi tui gratia dicent, neque vero quo te liberent aliqua culpa, quam tu vereris, ne a te suscepta videatur, sed ut te ad istum cursum tenendum, quem a prima aetate suscepisti, cohortentur. nihil est enim, mihi crede, Laterensis, de te detractum. detractum dico? si me hercule vere quod accidit interpretari velis, est aliquid etiam de virtute significatum tua. XXII noli enim existimare non magnum quemdam motum fuisse illius petitionis tuae, de qua ne aliquid iurares destitisti ? denuntiasti homo adu25 lescens quid de summa rei publicae sentires; fortius tu quidem quam non nulli defuncti honoribus, sed apertius quam vel ambitionis vel aetatis tuae ratio postulabat. quam 53 ob rem in dissentiente populo noli putare nullos fuisse, quorum animos tuus ille fortis animus offenderet: qui te in30 cautum fortasse nunc tuo loco demovere potuerunt, providentem autem et praecaventem numquam certe movebunt.

20

An te illa argumenta duxerunt? 'dubitatis' inquit 'quin coitio facta sit, cum tribus plerasque cum Plotio tulerit

« ZurückWeiter »