Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Semicaperque Deus, semideusque caper.
Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis
Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan;
Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres ;
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,
Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes,
Jamque latet, latitansque cupit malè tecta videri,
Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.
Dii quoque non dubitant cælo præponere sylvas,
Et sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,
Nec vos arboreâ, dii, precor, ite domo.
Te referant, miseris te, Jupiter, aurea terris
Sæcla! quid ad nimbos, aspera tela, redis?
Tu saltem lentè rapidos age, Phœbe, jugales
Quà potes, et sensim tempora veris eant :
Brumaque productas tardè ferat hispida noctes,
Ingruat et nostro serior umbra polo!

130

140

ELEGIA SEXTA.

AD CAROLUM DIODATUM, RURI COMMORANTEM ;

Qui, cum Idibus Decemb, scripsisset, et sua carmina excusari postulâsset si solito minus essent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit responsum.

MITTO tibi sanam non pleno ventre salutem,
Quâ tu distento fortè carere potes.

At tua quid nostram prolectat Musa camoenam,
Nec sinit optatas posse sequi tenebras ?

Carmine scire velis quàm te redamemque colamque ;
Crede mihi vix hoc carmine scire queas.

Nam neque noster amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipse pedes.

Quàm bene solennes epulas, hilaremque Decembrim,
Festaque califugam quæ coluere Deum,
Deliciasque refers, hiberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos!
Quid quereris refugam vino dapibusque poesin?
Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat.
Nec puduit Phœbum virides gestâsse corymbos,
Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpiùs Aoniis clamavit collibus Euæ

10

Mista Thyoneo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris ;
Non illic epulæ, non sata vitis erat.

Quid nisi vina, rosasque, racemiferumque Lyæum,
Cantavit brevibus Teia Musa modis?
Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,
Et redolet sumptum pagina quæque merum ;
Dum gravis everso currus crepat axe supinus,
Et volat Eleo pulvere fuscus eques.
Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho
Dulcè canit Glyceran, flavicomamque Chloen.
Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu
Mentis alit vires, ingeniumque fovet.
Massica fœcundam despumant pocula venam,
Fundis et ex ipso condita metra cado.
Addimus his artes, fusumque per intima Phœbum
Corda; favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te,
Numine composito, tres peperisse Deos.
Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro
Insonat argutâ molliter icta manu;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,
Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes.
Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,
Et revocent quantum crapula pellit iners.

Crede mihi, dum psallit ebur, comitataque plectrum
Implet odoratos festa chorea tholos,

Percipies tacitum per pectora serpere Phœbum,
Quale repentinus permeat ossa calor;

20

30

40

Perque puellares oculos digitumque sonantem
Irruet in totos lapsa Thalia sinus.

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;

Namque Elegia levis multorum cura deorum est,

Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,
Et cum purpureâ matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,
Sæpiùs et veteri commaduisse mero.

At qui bella refert, et adulto sub Jove cælum,
Heroasque pios, semideosque duces,

Et nunc sancta canit superûm consulta deorum,
Nunc latrata fero regna profunda cane,

Ille quidem parcè, Samii pro more magistri,
Vivat, et innocuos præbeat herba cibos;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,
Sobriaque e puro pocula fonte bibat.

Additur huic scelerisque vacans et casta juventus,
Et rigidi mores, et sine labe manus;

[ocr errors]

50

60

Qualis veste nitens sacrâ, et lustralibus undis,
Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem
Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque
Orpheon edomitis sola per antra feris;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus
Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Persciæ Phœbados aulam,
Et vada fœmineis insidiosa sonis,

Perque tuas, rex ime, domos, ubi sanguine nigro
Dicitur umbrarum detinuisse greges :

Diis etenim sacer est vates, divûmque sacerdos,
Spirat et occultum pectus et ora Jovem.

At tu si quid agam scitabere (si modò saltem
Esse putas tanti noscere siquid agam).
Paciferum canimus cælesti semine regem,
Faustaque sacratis sæcula pacta libris ;
Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto
Qui suprema suo cum patre regna colit ;

Stelliparumque polum, modulantesque æthere turmas,
Et subitò elisos ad sua fana Deos.

Dona quidem dedimus Christi natalibus illa;
Illa sub auroram lux mihi prima tulit.

Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis;
Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

70

80

90

ELEGIA SEPTIMA.

Anno ætatis undevigesimo.

NONDUM blanda tuas leges, Amathusia, nôram,
Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.
Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum sprevi maxime numen, Amor.
"Tu puer imbelles" dixi "transfige columbas;
Conveniunt tenero mollia bella duci :

Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos;
Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.

In genus humanum quid inania dirigis arma?
Non valet in fortes ista pharetra viros."

Non tulit hoc Cyprius (neque enim Deus ullus ad iras
Promptior), et duplici jam ferus igne calet.

Ver erat, et summæ radians per culmina villæ
Attulerat primam lux tibi, Maie, diem;

10

At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,
Nec matutinum sustinuere jubar.
Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis ;
Prodidit astantem mota pharetra Deum;
Prodidit et facies, et dulcè minantis ocelli,
Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo
Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut, qui formosas pellexit ad oscula nymphas,
Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addideratque iras, sed et has decuisse putares;
Addideratque truces, nec sine felle, minas.
Et "Miser exemplo sapuisses tutiùs," inquit ;
"Nunc mea quid possit dextera testis eris.
Inter et expertos vires numerabere nostras,
Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum
Edomui Phœbum, cessit et ille mihi;
Et, quoties meminit Penëidos, ipse fatetur
Certiùs et graviùs tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritiùs arcum,
Qui post terga solet vincere, Parthus eques:
Cydoniusque mihi cedit venator, et ille

Inscius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,
Herculeæque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,
Hærebunt lateri spicula nostra Jovis.
Cætera quæ dubitas meliùs mea tela docebunt,
Et tua non leviter corda petenda mihi.
Nec te, stulte, tuæ poterunt defendere Musæ ;
Nec tibi Phoebæus porriget anguis opem."
Dixit, et, aurato quatiens mucrone sagittam,
Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.

Et mihi de puero non metus ullus erat.

20

3309

40

At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites,
Et modò villarum proxima rura placent.

50

Turba frequens, facieque simillima turba dearum,
Splendida per medias itque reditque vias;

Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat.

Fallor? an et radios hinc quoque Phœbus habet?
Hæc ego non fugi spectacula grata severus,
Impetus et quò me fert juvenilis agor;

Lumina luminibus malè providus obvia misi,
Neve oculos potui continuisse meos.
Unam fortè aliis supereminuisse notabam;

60

Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,
Sic regina Deûm conspicienda fuit.

Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,
Solus et hos nobis texuit antè dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagittæ,
Et facis a tergo grande pependit onus.
Nec mora; nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori,
Insilit hinc labiis, insidet inde genis;
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,
Hei mihi mille locis pectus inerme ferit.
Protinùs insoliti subierunt corda furores;
Uror amans intùs, flammaque totus eram.
Interea misero quæ jam mihi sola placebat
Ablata est, oculis non reditura meis;

70

Ast ego progredior tacitè querebundus, et excors,
Et dubius volui sæpe referre pedem.

Findor; et hæc remanet, sequitur pars altera votum;
Raptaque tam subitò gaudia flere juvat.

80

Sic dolet amissum proles Junonia cælum,
Inter Lemniacos præcipitata focos;
Talis et abreptum solem respexit ad Orcum
Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus? Amores
Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam spectare semel mihi detur amatos
Vultus, et coràm tristia verba loqui !
Forsitan et duro non est adamante creata,
Fortè nec ad nostras surdeat illa preces!
Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit ;

Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce, precor, teneri cum sis Deus ales amoris ;
Pugnent officio nec tua facta tuo.

Jam tuus O certè est mihi formidabilis arcus,

Nate deâ, jaculis nec minus igne potens :

Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in Superis tu mihi summus eris.

Deme meos tandem, verùm nec deme, furores;
Nescio cur, miser est suaviter omnis amans:

Tu modò da facilis, posthæc mea siqua futura est,
Cuspis amaturos figat ut una duos.

Hæc ego mente olim lævâ, studioque supino,
Nequitia posui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,
Indocilisque atas prava magistra fuit;

90

100

« ZurückWeiter »