Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

los.

Tribuni militum cum tribus Fabiis creati. Q
Sulpicius Longus, Q. Servilius quartùm, Ser.
Cornelius Maluginensis.

Negli- V. Cùm tanta moles mali instaret, ( adeò genter occæcat animos fortuna, ubi vim suam inparatur bellum gruentem refringi non vult) civitas, quæ adin Gai- versùs Fidenatem et Veientem hostem, alibique finitimos populos ultima experiens auxilia, dictatorem multis tempestatibus dixisset; ea tunc, inusitato atque inaudito hoste ab Oceano terrarumque ultimis oris bellum ciente, nihil extraordinarii imperii, aut auxilii quæsivit. Tribuni, quorum temeritate bellum contractum erat; summæ rerum præerant : delectumque nihilo accuratiorem quàm ad media bella haberi solitus erat, extenuantes etiam famam belli, habebant.

Romam VI. Interim Galli, postquam accepêre ultrò Galli honorem habitum violatoribus juris humani dunt. elusamque suam legationem esse, flagrantes

conten

irâ, cujus impotens est gens, confestim signis convulsis, citato agmine iter ingrediuntur. Ad quorum prætereuntium raptim tumultum cùm exterritæ urbes ad arma concurrerent, fugaque agrestium fieret, Romam se ire, magno clamore significabant; quacumque ibant, equis virisque longé ac latè fuso agmine immensum obtinentes loci. Sed antecedente famâ, nuntiisque Clusinorum, deinceps indè aliorum populorum, plurimùm terroris Romam celeritas hostium tulit: quippe quibus, velut tumultuario exercitu raptim ducto, ægrè ad undecimum lapidem occursum est, quâ flumen Allia Crustuminis montibus præalto defluens alveo, haud multum infrà viam Tiberino amni miscetur. Jam omnia contrà circàque hostium plena erant, et nata in vanos tumultus gens, truci cantu, clamo ribusque variis, horrendo cuncta compleverant sono.

nos ad Alliam.

VII. Ibi tribuni militum, non loco castris Vincuntantè capto, non deorum saltem, si non homi. Romanum, memores, nec auspicato, nec litato instruunt aciem diductam in cornua; ne circumveniri multitudine, hostium possent; nec tamen æquari frontes poterant, cùm extenuando, infirmam et vix cohærentem mediam aciem haberent. Paulùm erat ab dexterâ editi loci, quem subsidiariis repleri placuit; eaque res ut initium pavoris ac fugæ, sic una salus fugientibus fuit. Nam Brennus regulus Gallorum, in paucitate hostium artem maximè timens, ratus ad id captum superiorem locum ? ut, ubi Galli cum acie legionum rectâ fronte concurrissent, subsidia in aversos transversosque impetum darent, ad subsidiarios signa convertit: si eos loco depulisset, haud dubius facilem in æquo campi tantùm superante multitudine victoriam fore: adeò non fortuna modò, sed ratio etiam cum barbaris stabat.

[ocr errors]

Roma

norum

VIII. In altera acie nihil simile Romanis, Tarpis non apud duces, non apud milites, erat pavor fugaque occupaverat animos et tanta fuga. omnium oblivio, ut multò major pars Veios in hostium urbem, cùm Tiberis arceret, quàm recto itinere Romam ad conjuges ac liberos fugerent. Parumper subsidiarios tutatus est locus; in reliquâ acie simul est clamor proximis ab latere, ultimis ab tergo auditus, ignotuM hostem priùs penè quàm viderent, non modò non tentato certamine, sed ne clamore quidem reddito, integri intactique fugerunt. Nec ulla cædes pugnantium fuit; terga cæsa suo met ipsorum certamine in turba impedientium fugam. Circa ripam Tiberis, quò armis abjectis totum sinistrum cornu diffugit, magna strages facta est: multosque imperitos nandi, aut in validos, graves loricis aliisque tegminibus, hausêre gurgites; maxima tamen pars incolu

:

mis Veios perfugit undè non modò præsidii quicquam, sed ne nuntius quidem cladis Romam est missus. Ab dextro cornu, quod procul à flumine, et magis sub monte steterat, Romam omnes petiêre, et ne clausis quidem portis urbis, in arcem confugerunt.

[ocr errors]

Galli IX. Gallos quoque velut obstupefactos mispoliis raculum victoriæ tam repentine tenuit; et ipsi Romam pavore defixi primùm steterunt, velut ignari

lectis

eunt.

quid accidisset deindè insidias vereri; pos tremò cæsorum spolia legere, armorumque cumulos, ut mos eis est, coacervare. Tum demùm , postquam nihil usquam hostile cernebatur, viam ingressi, Romam contendunt.

[ocr errors]

U.c.365.

[blocks in formation]
[ocr errors]

sacra

Gallis Romæ appropinquantibus cùm civibus a.C. 387. nulla urbis defendende spes esset, placuit conjuges ac liberos in urbe relinquere, juventutem militarem, senatúsque robur in capitolium conscendere; flaminem, sacerdotesque vestabes, publica partim terræ recondere, partim secum auferre; senes domi mortem expectare. Interim Galli urbem invadentes apertas passim domos adeunt ubi majores natu cum insignibus honorum in vestibulo sedentes mactant, faces tectis injiciunt, et totam urbem, igne ferroque vastant.

ad

GALLI, haud multò ante solis occasum, urbem Romam perveniunt ; ubi cùm prægressi equites, non portas clausas, non stationem pro portis excubare, non armatos esse in muris, retulissent, aliud priori simile miraculum eos. sustinuit; noctemque veriti, et ignotæ situm urbis, inter Romam atque Anienem consedêre, exploratoribus missis circa monia aliasque portas,quænam hostibus in perditâ re consilia essent.

com

pavor.

II. Romani, cùm pars major ex acie Veios Roma petiisset, nemo superesse quemquam præter norum eos qui Romam refugerant, crederet, plorati omnes pariter vivi mortuique, totam prope urbem lamentis impleverunt privatos deindè luctus stupefecit publicus pavor, postquam hostes adesse nuntiatum est; mox ululatus cantusque dissonos, vagantibus circa monia turmatim barbaris,, audiebant. Omne indè tempus suspensos ita tenuit animos usque ad lucem alteram, ut identidem jam in urbem futurus videretur impetus. Primo adventu quo accesserant ad urbem; (mansuros enim ad Alliam fuisse, nisi hoc consilii forret ) deindè sub occasum solis, quia haud multùm diei supererat, ante noctem rati se invasuros, tum in noctem dilatum consilium esse, quò plus pavoris inferrent.

[ocr errors]

juventus

III. Postremò lux appropinquans exanimare: Capi timorique perpetuo ipsum malum continens tolium fuit, cùm signa infesta portis sunt illata. militaris Nequaquam tamen eâ nocte, neque insequenti occupat die, similis illi, quæ ad Alliam tam pavidè fugerat (1) civitas fuit. Nam cùm defendi urbem posse, tam parvâ relictâ manu, spes nulla esset, placuit cum conjugibus ac liberis juventutem militarem, senatusque robur, in arcem capitoliumque conscendere, armisque et frumento collatis. ex loco indè munito deos hominesque, et Romanum nomen defendere : flaminem sacerdotesque vestales, sacra publica à cæde, ab incendiis, procul auferre ; nec antè deseri cultum eorum, quàm non superessent qui colerent. Si arx capitoliumque, sedes deorum, si senatus, caput publici con

[ocr errors]

1 (Civitas) Cives Romani. Sensus est; Roma nos eâ nocte et insequenti die longè alios se præsti

tisse, quàm fuerant ad
Alliam, undè tam pavidè
fugerant,

silii, si militaris juventus superfuerit imminenti ruinæ urbis, facilem jacturam esse seniorum relicta in urbe utique peritura turbæ. Et, quò id æquiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales consularesque simul se cum illis palàm dicere obituros: nec his corporibus, quibus non arma ferre, non tueri patriam possent, oneraturos inopiam armatorum. Hæc inter seniores morti destinatos jactata solatia.

IV. Versæ indè adhortationes ad agmen juvenum, quos in capitolium atque in arcem prosequebantur commendantes virtuti eorum juventæque, urbis per trecentos sexaginta annos omnibus bellis victricis, quæcumque reliqua esset, fortunam. Digredientibus qui spem omnem atque opem secum ferebant, ab iis qui captæ urbis non superesse statuerant exitio, cum ipsa res speciesque miserabilis erat tum muliebris fletus et concursatio incerta, nunc hos nunc illos sequentium, rogitantiumque viros natosque, cui se fato darent, (2) nihil, quod humanis superesset malis, relinquebant magna pars tamen earum in arcem suos prosecutæ sunt, nec prohibente ullo, nec vocante quia quod utile obsessis ad minuendam imbellem multitudinem id parùm humanum erat.

[ocr errors]

V. Alia, maximè plebis, turba, quam nec capere tam exiguus collis, nec alere in tanta inopiâ frumenti poterat, ex urbe effusa velut agmine jam uno petiit Janiculum; indè pars per agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas; sine ullo duce, aut consensu, suam quisque spem, sua consilia, communibus deploratis,

2 ( Nihil, quod huma nis superesset malis, relinquebant) Nihil relin quebant quod humana ma

la possent adjicere ad præsentem Romanorum calamitatem.

« ZurückWeiter »