Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

NARRATIO II.

Bella ex raptu Virginum nata.

U. C. 5. Cùm finitimi Romanorum populi, ob raptarum a. C.747. quisque suarum injuriam bellum suscepisset, singu

los vicit Romulus, Ceninenses primò, deinde Antemnates, posteà et Crustuminos, irá magis quàm consilio rem gerentes primo impetu fudit. Paulò plus negotii fuit cum Sabinis, omnia non prudenter modo, sed dolosè etiam agentibus. Jam montem Tarpeium, portis per virginem proditis occupabant, cùm Romulus adversùs eos contendit, et pugnam conseruit. Dum acerrimè utrinque dimicaretur, rapto in medium processerunt, et hinc patres, hinc viros deprecato pacem consiliárunt. Foedere percusso, Romulus Sabinos in urbem recepit.

JAM admodum mitigati animi raptis erant. At raptarum parentes tum maximè sordidâ veste lacrymisque et querelis civitates concitabant nec domi tantùm indignationes continebant, sed congregabantur undique ad Titum Tatium regem Sabinorum; et legationes eò, quòd maximum Tatii nomen in his regionibus erat, conveniebant. Ceninenses Crustuminique et Antemnates erant, ad quos ejus injuriæ pars pertinebat lentè agere iis Tatius Sabinique visi sunt.

Bellum II. Ipsi inter se tres populi communiter belCeniner- lum parant. Ne Crustumini quidem atque An

se,

temnates, pro ardore, irâque Ceninensium satis se impigrè movent. Ita per seipsum nomen Ceninum in agrum Romanum impetum facit: sed effusè vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus, levique certamine docet yanam

fu

sine viribus iram esse: exercitum fundit, gatque, fusum persequitur regem in prælio obtruncat et spoliat: duce hostium occiso, urbem primo impetu capit.

[ocr errors]

III. Inde exercitu victore reducto, ipse cùm› (1) factis vir magnificus, tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium cæsi suspensa fabricato ad id ante (2) ferculo gerens, in Capitolium ascendit: ibique ea cùm ad quercum pastoribus sacram deposuisset simul cum dono designavit templo Jovis fines, cognomenque addidit deo: (3) Jupiter Feretri, inquit, hæc tibi victor Romulus rex regia arma fero, templumque iis regionibus, quas modò animo metatus sum dedico; sedem (4) opimis spoliis, quæ regibus ducibusque hostium cæsis me autorem sequentes posteri ferent. Hæc templi est origo quod primum omnium Romæ sacratum est. Ita deinde diis visum, nec irritam conditoris templi vocem esse, quâ laturos eò spolia posteros nuncupavit; nec multitudine, compotum, ejus, doni vulgari laudem. (5) Bina postea inter tot annos, tot bella opima parta sunt spolia; adeò rara, ejus fortuna decoris fuit.

IV. Dum ea ibi Romani gerunt Antemna

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

spoliorum, quod ipsi sa-
crabatur.

4 (Opimis spoliis) Opi-
mus ab ope (quæ vox de-,
notat abundantiam et co-
pias) opulentum, luculen-
tum,amplum in suo quid-
que genere significat. Hinc
opima spolia dicta, quæ
duci hostium detracta
erant, tamquam eximia, et,
supràomnereliquorumspo
liorum genus excellentia.

5 (Bina) Secunda tulit A. Cornelius Cossus, Tolumnio rege Veientium®

Antemnatium.

Crustu

tium exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem facit. Raptim et ad hos Romana legio ducta palantes in agris oppressit. Fusi igitur primo impetu et clamore hostes oppidum captum ; duplicique victoriâ ovantem Romulum Hersilia conjux precibus raptarum fatigata, orat, ut parentibus earum det veniam et in civitatem accipiat. Ita rem coalescere concordiâ posse; facilè impetratum.

V. Inde contra Crustuminos profectus, belminorum lum inferentes. Ibi minùs etiam, quòd jam alienis cladibus cediderant animi, certaminis fuit. Utròque coloniæ missæ; plures inventi, qui propter ubertatem terræ in Crustuminum nomina darent; et Romam inde frequenter migratum est, à parentibus maximè ac propinquis raptarum.

Sabi

num.

:

VI. Novissimum ab Sabinis bellum ortum, multòque id maximum fuit. Nihil enim per iram aut cupiditatem actum est; nec ostenderunt bellum priùs quàm intulerunt consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpeius Romanæ præerat arci; hujus filiam virginem auro corrumpit Tatius, ut armatos in arcem accipiat ; aquam fortè ea tum sacris extra monia petitum ierat. Accepti obrutam armis necavêre ; seu ut vi capta potiùs arx videretur, seu prodendi exempli causâ, ne quid usquam fidum proditori esset. Additur fabula, quòd vulgò Sabini aureas armillas magni ponderis brachio lævo, gemmatosque magnâ specie annulos habuerint; pepigisse eam quod in sinistris manibus haberent; eò scuta illi pro aureis donis congesta. Sunt qui eam ex pacto tradendi,

occiso, anno U. C. 318. lorum rege, anno U. C.
tertia, M. Claudius Mar- 530.
cellus, ex Britomaro Gal-

quod in sinistris manibus esset, (6) directò arma petisse dicant et fraude visam agere, suâ ipsam peremptam mercede.

VII. Tenuêre (7) tamen arcem Sabini : atque inde posterâ die, cùm Romanus exercitus instructus, quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est, complesset; non priùs descenderunt in æquum, quàm irâ et cupiditate recuperandæ arcis stimulante animos in adversum Romani subière. Principes utrinque pugnam ciebant ab Sabinis Mettius Curtius, ab Romanis Hostus Hostilius: hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audaciâ sustinebat. Ut Hostus cecidit, confestim Romana inclinatur acies: fusaque est ad veterem portam Palatii. Romulus et ipse turbâ fugientium actus, arma ad coelum tollens Jupiter, tuis inquit, jussus avibus hic in Palatino prima urbi fundamenta jeci; arcem jam scelere emptam Sabini habent; inde huc armati superatâ media valle tendunt. At tu, Pater deûm hominumque, hinc saltem arce hostes: deme terrorem Romanis, fugamque fadam siste. Hic ego tibi templum Statori Jovi, quod monumentum sit posteris tuâ præsenti ope servatam urbem esse voveo.

VIII. Hæc præcatus, veluti sensisset auditas preces, hinc, inquit, Romani, Jupiter optimus maximus resistere, atque iterare pugnam jubet. Restitêre Romani, tanquam cœlesti voce jussi; ipse ad primores Romulus provolat. Mettius Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat, et effusos egerat Romanos, toto quan

6 (Directò) Expressis verbis scuta petîsse, id factum intellige, cùm acceptis in arcem Sabinis, mercedem proditionis reposceret,

7 (Tamen) Quasi dicat: quidquid existimandum sit, de allatâ modò fabellâ, illud tamen, illud certè constat tenuisse arcem Sabinos.

Matro

ium di

tùm foro spatium est, nec procul jam à porta Palatii orat clamitans: vicimus perfidos hospites, imbelles hostes; jam sciunt longè aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris. In eum hæc gloriantem cum globo ferocissimorum juvenum Romulus impetum facit. Ex equo tum fortè Mettius pugnabat (8) eo pelli facilius fuit pulsum Romani persequuntur; et alia Romana acies audaciâ regis accensa, fundit Sabinos. Mettius in paludem sese, strepitu sequentium trepidante equo, conjecit (9) adverterafque ea res etiam Sabinos, tanti periculo viri. Et ille quidem annuentibus ac vocantibus suis, favore multorum addito animo, evadit. Romani Sabinique in mediâ convalle duorum montium redintegrant prælium; sed res Romana erat superior.

IX. Tum Sabinæ mulieres , quarum ex inprae- juriâ bellum ortum erat, crinibus passis scisintunt, sâque veste, victo malis muliebri pavore, ausæ se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto, dirimere infestas acies, dirimere iras hinc patres, hinc viros orantes, ne se sanguine nefando soceri generique respergerent: (10) ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, liberum hi progeniem. Si affinitatis inter vos, si connubii piget, in nos vertite iras; nos causa belli, nos vulnerum ac cædium viris ac parentibus sumus; meliùs peribimus, quàm

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« ZurückWeiter »