Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

est) cum proditione ac perfidiâ sociorum. Nam, ne vos falsa opinio teneat, injussu meo Albani subiére ad montes nec imperium illud meum sed consilium, et imperii simulatio fuit; ut, nec vobis ignorantibus deseri vos, averteretur à certamine animus, et hostibus circumveniri se' à tergo ratis, terror ac fuga injiceretur. Nec ea culpa, quam arguo, omnium Albanorum est: ducem secuti sunt ; ut et vos, si quò ego inde agmen declinare voluissem, fecissetis. Mettius ille est ductor itineris hujus, Mettius idem hujus machinator belli, Mettius fœderis Romani Albanique ruptor. Audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne jam documentum mortalibus dedero.

VII. Centuriones armati Mettium circumsistunt; rex cætera, ut orsus erat, peragit. Quod bonum, faustum, felixque sit populo Romano, ac mihi vobisque Albani, populum omnem Albanum Romam traducere in animo est; civitatem* dare plebi; primores in patres legere; unam urbem, unam rempublicam facere; ut ex uno quondam in duos populos divisa Albana res est, sic nunc in unum redeat.

}

VIII. Ad hæc Albana pubes inermis ab armatis septa, in variis voluntatibus, communi tamen metu cogente, silentium tenet. Tum Tullus Metti Fuffeti, inquit, si ipse discere posses fidem ac fædera servare, vivo tibi ea disciplina à me adhibita esset; nunc quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere à te " quæ violata sunt. Ut igitur paulò antè animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita jam corpus passim distrahendum dabis.

IX. Exinde (5) duabus admotis quadrigis,

5(Duabus...quadrigis) intelligi apparet, ex eo Quaternis hinc indè equis. quod sequitur, in currus Hic equos, non currus

earum.

Alba

diruta.

in currus earum distentum illigat Mettium ; deinde in diversum iter equi concitati, lacerum in utroque curru corpus, quâ inhæserant vinculis membra, portantes; avertêre omnes à tanta fœditate spectaculi oculos. Primum, ultimumque illud (6) supplicium apud Romanos exempli parùm memoris legum humanarum fuit; in aliis gloriari licet, nulli gentium mitiores placuisse pœnas.

;

X. Inter hæc jam præmissi Albam erant equites, qui multitudinem traducerent Romam. Legiones deinde ductæ ad diruendam urbem quæ ubi intravêre portas, non quidem fuit tumultus ille, nec pavor nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis stratisve ariete muris, aut arce vi captâ, clamor hostilis, et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammâque miscet; sed silentium triste, ac tacita mœstitia ita defixit omnium animos " ut præ metu obliti quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio,' rogitantesque alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas, ultimum illud visuri prevagarentur.

(7)

velut

XI. Ut verò jam equitum clamor exire jubentium instabat, jam fragor tectorum quæ diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque ex distantibus locis ortus, nube inductâ omnia impleverat; raptim qui-. bus quisque poterat elatis, cùm Larem, ac Penates, tectaque, in quibus natus quisque educatusque esset, relinquentes exirent, jam continens agmen migrantium impleverat vias: et conspectus aliorum mutuâ miseratione in

6 (Supplicium... exempli) Supplicium in quo daretur exemplum acerbitatis, ab humanitatis legibus abhorrens.,

7(Ultimum illud) Ultimâ illâ vice: quemadmodùm apud Curt. lib. 4, c. 43. hoc jam tertio.

tegrabat lacrymas; vocesque etiam miserabiles exaudiebantur, mulierum præcipuè, cùm obsessa ab armatis templa augusta præterirent, ac velut captos relinquerent deos. Egressis urbem Albanis Romanus passim publica privataque omnia tecta adæquat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus, quibus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit; templis tamen deûm (ita enim edictum ab rege fuerat) temperatum est.

NARRATIO VI.

Infelix Lucretiæ casus.

In obsidione Ardea, cœnante Tarquinio Col- U.c.245. latino cum regiis juvenibus, apud Sextum Tar- a.C. 5c8. quinium, incidit fortè de uxoribus mentio. Cum suam quisque laudaret rem placuit experiri. Romam primum advolant, ubi regias nurus in convivio deprehendunt. Exinde Collatiam petunt, et Lucretiam inter ancillas in lanificio offendunt. Itaque ea pudicissima judicatur. Tum malá libidine captus Tarquinius Sextus, nocte Collatiam rediit, et jure propinquitatis in domum Collatini veniens Lucretice pudicitiam expugnavit. Illa, postero die vocato ad se patre Tricipitino et viro Collatino, rem exposuit, et obtestata ne inulta mors ejus esset, cultro se interemit.

[ocr errors]
[ocr errors]

ARDEAM Rutulorum civitatem expugnare

L. Tarquinius maximè cupiebat: tantata res est, si primo impetu, capi Ardea posset: ubi id parùm processit, obsidione munitionibusque cœpti premi hostes. In iis stativis (ut fit) longè magis quàm acri bello satis liberi commeatus erant; primoribus tamen magis quàm militi

Se oc

cidit.

U.c. 245.

tantùm violatum, animus insons; mors testis erit; sed date dextras fidemque, haud impunè adultero fore. Sextus est Tarquinius, qui hostis pro hospite priore nocte vi armatus mihi, sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium.

VII. Dant ordine omnes fidem: consolantur ægram animi, avertendo noxam ab coactâ in auctorem delicti; mentem peccare non corpus : et unde consilium abfuerit, culpam abesse. Vos, inquit, videritis, quid illi debeatur: ego me et si peccato absolvo, supplicio non libero: nec ulla deinde impudica Lucretia exemplo vivet. Cultrum, quem sub veste abditum habebat, eum in corde defigit: prolapsaque in vulnus, moribunda cecidit. Conclamant vir paterque.

NARRATIO VII.
Conjuratio in Tarquinios.

Post Lucretia casum infelicem, patre viroque a.C. 508. luctu occupatis, Brutus populum in Tarquinios concitat, et imperio regi abrogato, ipsum cum conjuge et liberis in exilium agit.

BRUTUS, illis luctu occupatis, cultrum ex

[ocr errors]

vulnere Lucretia extractum mánantem cruore præ se tenens: Per hunc, inquit, castissimum ante regiam injuriam sanguinem juro, vosque, dii, testes facio, me L. Tarquinium superbum cum scelerata conjuge, et omni liberorum stirpe ferro, igni, quâcumque dehinc vi possim, exsecuturum nec illos, nec alium quemquam regnare Romæ passurum. Cultrum deinde Collatino tradit; inde Lucretio ac Valerio, stupentibus miraculo rei, unde novum in Bruti pectore ingenium. Ut præceptum erat, jurant: totique ab luctu versi

[ocr errors]

in

in iram, Brutum jam inde ad expugnandum regnum vocantem sequuntur ducem.

II. Elatum domo Lucretia corpus in forum deferunt, concientque miraculo, ut fit, rei novæ, atque indignitate homines: pro se quisque scelus regium ac vim queruntur; movet tum patris mœstitia, tum Brutus castigator la crymarum atque inertium querelarum, auctorque, quod viros, quod Romanos deceret arma capiendi adversùs hostilia ausos. Ferocissimus quisque juvenum cum armis voluntarius adest sequitur et cætera juventus.

III. Inde (1) pari præsidio relicto Collatiæ ad portas, custodibusque datis, nequis eum motum (2) regibus nunciaret, cæteri armati duce Bruto Romam profecti; ubi eò ventum est, quacumquè incedit armata multitudo pavorem ac tumultum facit; rursùs ubi anteire primores civitatis vident, (3) quidquid fit, haud temerè esse rentur; nec minorem motum animorum Romæ tam atrox res facit, quàm Collatiæ fecerat.

Roma

nus in

IV. Ergo ex omnibus locis urbis in forum Populus curritur : quò simul ventum est, præco ad tribunum (4) Celerum in quo tum magistratu Tarquifortè Brutus erat, populum advocavit. Ibi oratio habita, nequaquam ejus pectoris ingeniique,

(Pari præsidio relicto Collatice... cœteri) Possumus utcumque exponere in hunc modum, ut intelligamus eos, qui Collati relicti in præsidio fuêre, pares fuisse nume, ro iis, qui Bruto duce Ro mam profecti. Sed hoc durius videtur et obscurius. Multum blanditur Gronovii conjectura, pars prœsidio relicti,

(Regibus nunciaret)
Pars I.

Regi et regiis juvenibus.

3(Quidquid fit) Quidquid tandem illud sit,haud sine causâ fieri putant.

4(Tribunum Celerum) Præfectum equitum, quos ad custodiam corporis sui Tarquinius, exemplo Romuli delegerat. Hic non interduces militares modò, sed et inter urbanos magistratus ut apparet ex hoc loco numerabatur.

B

nios concitatur.

« ZurückWeiter »