Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

iano tantum contra Domitianum pugnans locum exilii definiri posse desperavit; mitto etiam Völckerum, qui in libello inscripto Juvenal, ein Lebens- und Charakterbild aus der römischen Kaiserzeit, Elberfeld 1851. 8, p. 102 sqq. eundem Traianum cum Aegypto retinens nihilominus poetam nescio quando in urbem reversum reliquam vitam in Tiburtinis praediis degisse statuit, nempe venia ab imperatore accepta reconciliataque gratia, cuius rei ne vestigium quidem apud veteres auctores exstat; sed ne Hertzbergius quidem, qui in Schneidewini Philologo T. II, p. 579 reliquam nostram disputationem assensu suo probavit, Aegyptum abiicere ausus est, nec Bernhardyus Grundriss der röm. Lit. p. 504 a vetere opinione discessit, in quo illud maxime miror, quod qui nostram sententiam historicis fundamentis carere negat, nullo auctore Hadrianum a Iuvenale offensum esse narrare non dubitat. Et Hertzbergius quidem Caledoniam eodem argumento impugnat, quo iam Düntzerus in Iahnii Archiv 1840 T. VI, p. 374 sqq. confugit, ubi quum omnino Iuvenalis exilium a grammaticis ex locis poetae male intellectis fictum esse contendat, Scoticae quoque militiae famam ex Sat. II. 159 — 161 originem duxisse suspicatur; huic tamen quod de Aegypto libenter concedo, quam qui poetam adiisse in satira sub ipsum vitae finem scripta legisset, ibidem eum exulasse facile collegit, id in Iubernam et Orcadas cadere prorsus nego, quas neque easdem cum Scotia grammaticus habere poterat neque ita poeta memorat, ut coram sibi notas significet; sive minimas Britannorum noctes ipsum vidisse inde colligere licet, eodem certe iure, quo Hertzbergius Aegyptiacam poetae peregrinationem ad exilii eius significationem detorsit, iter Britannicum in Scoticae militiae testimonium adhibebimus. Historicum autem huius fundamentum qui desiderat, solidum ac paratum inveniet in titulo Aquini in ipsa Iuvenalis patria reperto, in quem iam Pinzgerus in Ephem. liter. Ienens. 1823 N. 13 eruditorum animos convertit, eodem tamen nemo usus est praeter Bauerum in libello qui inscribitur Kritische Bemerkungen über einige Nachrichten aus dem Leben Juvenals, Regensburg 1833. 8, p. 28; isque quum in universa poetae vita describenda tum in hoc lapide ita a vero aberravit, ut quem Divi Vespasiani flaminem perscribi legimus, eum sub Vespasiano bis flaminem fuisse narraret eoque facto Iuvenalem, quem a. 84 p. Chr. sub Domitiano stationem in Aegypto habuisse ex prava Sat. XV. lectione somniavit, quia iam vivo huius patre cohorti Delmatarum praefuisset, vel bis militia functum statuere cogeretur. Sed has hallucinationes verbo attigisse sufficiat ipsius tituli, quem post Orlandum aliosque accuratissime nuper

Mommsenius Inscr. R. Neapol. n. 4312 edidit, cum necessariis supplementis haec verba sunt:

[blocks in formation]

ubi recte dudum agnita est Helvina Ceres, quam ab Aquinatibus peculiariter cultam esse Iuvenalis Sat. III. 320 testatur; hominem autem ne alium ac poetam nostrum esse censeamus, et nominis et temporis convenientia et ipsa militaris muneris memoria suadet, quam non est cur illum reducem inter titulos suos consecrasse negemus; quod si illud erui potest, ubi Delmatarum illa cohors, cuius tribunatum gessisse legitur, Iuvenalis tempore stationem habuerit, vel militiae vel exilii huius locus extra omnem dubitationem positus erit. Atqui Delmatarum cohortem primam Britanniae tribuunt diplomata, quae docte illustrat Hentzen in Jahrbb. f. Alterth. im Rheinl. 1848 T. XIII, p. 87, imprimis secundum Cardinalem, Diplomi imperiali di privilegi accordati ai militari, Velitr. 1835 t. XII, unde eam a. 106 p. Chr. illic tetendisse intelligimus; idemque scite ostendit eiusdem promiscue et praefectos et tribunos apparere, unde ne illud quidem nos turbare poterit, quod Mommsenius de tribunatus nota in titulo Iuvenaliano ambigit; uno igitur primae cohortis numero ante Delmatarum inserto, qui in Italorum apographis facile negligi poterat, iam etiam monumentalem fidem nacti sumus, qua quum cetera testimonia, quae Scoticam Iuvenalis militiam commemorant, tum scholion Bodleianum ab Odofr. Müllero primo editum confirmemus. Nam ut hoc reliquis potius habeamus, illud efficit, quod alii Scotiae testes tyranno, qui illic appellatur, Traianum substituerunt, nimirum quia satirae septimae tempus, cui nunc Paridis irrisio inserta est, cum ipsa huius irrisionis origine confuderunt; quod ne quis vetere fide factum existimet, eidem Traiano Paridem pantomimum tribui advertat; immo ne bellum quidem sub Traiano in Scotiae finibus gestum novimus; quod si tyrannus ille, quum Iuvenalem praefectum militis contra Scolos faceret, hoc struendae mortis causa fecisse dicitur, ut ibi interficeretur, etiam hac narratione ad Domitiani tempora remittimur, quo imperante Agricola a. 84 p. Chr. ad mon• tem Grampium cum septentrionalis Britanniae populis acriter conflixit; cf. Wex ad Tacit. Agric. p. 194. Unum restat quod ne ille quidem quam

vis locupletissimus auctor satis cavit, ut exilium poetae a mortis tempore seiungamus; quem quod ille statim post acceptos codicillos animo consternatum ex aegritudine obiisse iactat, ne si Traianum quidem retineremus, ferri posset, quia Iuvenalem ad Hadrianum usque vixisse constat, nedum si Domitianum, quo mortuo in patriam reversum esse vel lapis ille arguit; atqui ne hoc quidem omnes communiter tradunt, sed etsi mature apud grammaticos ea opinio invaluisse videtur, ut exilio non diu superstes fuisse crederetur, unus tamen ipsum exilium a Domitiano ad Antoninum usque continuat, alter vel praematuram mortem cum reditu ab exilio iungit; qua in confusione nihil nobis relinquitur, nisi ut morte et exilio prorsus inter se disparatis de utroque id sequamur, quod aut argumenta ex sobria testium existimatione repetita aut temporum notae ipsis poetae satiris impressae commendent.

Haec autem eo potius nos conducunt, ut omnes quas habemus satiras post exilium demum reditumque ex Britannia scriptas esse certum sit. Nam ad mediam fere aetatem consensu testium declamavit, hoc est exercitationibus et ostentationibus rhetoricis operam dedit, animi magis causa, quam quod scholae se aut foro praepararet, satis nimirum commode, ut iidem grammatici testantur, a re familiari constitutus, ut qui libertini locupletis incertum filius an alumnus ad equestris ordinis dignitatem pervenisset; quo temporis spatio etiam cum Martiale familiaritatem illam iunxit, cuius hic honorificum et paene dixerim nimium monumentum Epigr. VII. 24 reliquit; neque amicis certe eloquentiam eius displicuisse facundi appellatio apud eundem VII. 91 declarat; ex eadem autem consuetudine haud scio an primum illum conatum poeticum repetere liceat, quem quum vitae scriptores parvam satiram appellent, equidem superius ad epigrammaticum genus revocare malui. Aliquid utique etiam epigrammati cum satira commune est, nec quod Martialis X. 33 suis epigrammatis propositum esse iactat, parcere personis, dicere de vitiis, satirarum scriptor a se alienum putabit; ipso tamen genere aliud est epigramma, quod ne vitia quidem aliter ac ludens tangit, aliud satira, quae ubi vitia insequitur, ne personas quidem intactas relinquere potest; quam ad normam si versiculos illos per se solos exigimus, haud scio an lusus potius quam censoriae gravitatis notam gerant ; nec quod eosdem maiori posterius satirae Iuvenalis inseruit, epigrammaticam illorum indolem minuit; immo quantum equidem sentio, in aliis quoque satirarum eius partibus lusum et indignationem tam aegre discernas, ut interdum epigrammatum potius seriem laxa sententiarum continuitate junctam legere videa-. ris; quod ubi ad veterem iuventutis consuetudinem revoco, hoc tantum

ago, ut ne Iuvenalem quidem, beatae venae adolescentem, a commur.i doctissimorum et severissimorum illius aetatis hominum vel more vel exercitatione eximam, quos ludicram poesin passim tractasse et suo et aliorum exemplo Plinius Epist. IV. 14 et VII. 4 testatur. Idem tamen ne quemadmodum Martialis in huius generis levitate consenesceret, sed post mediam certe aetatem altiores spiritus capesseret, praeter universam temporis atrocitatem, quam communiter cum multis sensit, ipsa illa peculiaris fortuna effecit, quae tantum abfuit ut, quod Domitianus voluit, mordacis ingenii aculeos hebetaret, ut eosdem a fortuito ludibrio ad seriam indignationem transferret, quumque prohibere non posset, quo minus ea, quae in urbe gererentur, per literas multorum et nuncios comperiret, nihilominus ab illecebris ac tumultu urbis remoto otium praebuit, cuius beneficio in se descenderet adolescentiaeque sub Nerone, Galba, Vespasiano actae experimentis recoctis ad eam morum iudiciique severitatem perveniret, quam primae statim satirae cum splendore atque acumine ingenii egregie coniunctam ostendunt. Has enim reducem demum ab exilio primis vel Nervae vel Traiani annis scripsisse et Domitiani mors, quam Sat. IV extr. memorat, et Prisci Marii exilium, qui Plinio accusatore a. 100 p. Chr. condemnatus est, clarissime probat; earundem tamen materiam fere maturam ab illo domum relatam esse vel inde colligas, quod ipse Sat. I extr. se eorum potissimum exemplis usurum esse profitetur, quorum cinis Flaminia et Latina tegatur, scitissimeque Madvigius Opusc. acad. alter. p. 185 ita plerumque Iuvenalem in vitia invehi animadvertit, ut ea quibus ipse recitaverit tempora ab superioribus, ex quibus vitiorum exempla sumat, non diligenter distinguat ac saepe se in haec transferat scribendi figura, quoniam universa foeditas, in uno exemplo eminens, ad omnem illam aetatem pertineat; cf. etiam Paldamus in Ephem. Antiqu. stud. 1843, p. 1031; quae quum ita sint, dubitari vix posse videtur, quin primos tres satirarum libros paucorum annorum spatio, postquam patriae redditus est, couscripserit, novoque hoc recitationum genere aequalium animos demulserit. Neque profecto alia aetas huic negotio aptior erat, quam Nervae Traianique primordia, quibus diuturna silentia quasi obice sublato soluta esse vel Taciti Agricola docet paulatimque redeuntibus animis ne acerbissima quidem vitiorum reprehensio offensioni erat, quia in hac quoque raram temporis felicitatem agnoscere sibi videbantur, qua sentire quod velles quodque sentires dicere liceret; hac igitur tempestate, quum alii exitus illustrium virorum (Plin. Epist. VIII. 12. 4) literis mandarent, alii cum prioris servitutis memoria praesentium bonorum testimonium componerent, Iuve

nalis privatae indignationis vocem cum publica communis depravationis testificatione feliciter coniunxit summaque fremebundi oris libertate cum praesentium hominum reverentia prudenter mixta et sibi et populo ita satis fecit, ut qui bene diu ne modico quidem auditorio quidquam committere ausus esset, mox magna frequentia et successu audiretur. Neque tamen ipse hoc in successu acquievit neque, dum alienos mores carpsit, suo tantum ingenio indulsit, sed postquam in prioribus novem satiris philosophiae vix ullam aut notitiam aut respectum prodidit, soli denique, ut ita dicam, externae veritati intentus verecundiam et pudorem, internae bonitatis signa, passim non laesit minus quam defendit, a decima inde plane mutatus non indignationem tantum reprehendendique acerbitatem sed sapientiam simul atque honestatis studium prae se fert utque minus sibi in verborum lusibus irrisionisque aculeis placet, ita castigationis rigorem persuasionis et doctrinae temperamento moderatur; quo in studio etsi hinc inde pro pristino poetici spiritus ardore vel scholasticam Stoici gravitatem offert ipsosque acerrimi ingenii sensus tamquam magistri alicuius dictata perfert, facile tamen ignoscimus seni strenuo et amabili, qui licet aetatem quasi baculo levet, caput tamen numquam demittit neque magni oris sonitus comprimi patitur, sed vel octogenarius in nefarias superstitiones peregrinarumque religionum foeditatem eadem iracundia invehitur, qua olim popularium luxuriam, vanitatem, avaritiam notavit. Namque extremas satiras iam Hadriano imperante scriptas esse, non Iuncus tantum consul, quem superius memoravimus, sed Fonteius quoque arguit, cuius magistratum quum Sat. XIII. 17 sexaginta annorum spatio a sua aetate distinguat, sive a. 59 consulem intellexeris, ad a. 119, sive cum Borghesio eum, qui a. 67 cum C. Iulio Rufo consulatum gessit, ad ipsum Iunci annum 127 p. Chr. defereris, unde quintum certe librum, qui satiras tertiam decimam et sequentes comprehendit, ad Hadriani tempora pertinere necesse est. De solo quarto libro sive satiris decima, undecima, duodecima, quae peculiari temporis nota carent, anceps iudicium est, nisi quod interna indole et ipsae quintam propius quam tres priores attingunt; qua in causa ille maxime locus animadvertendus est, quem decima satira v. 365 cum XIV. 315 communem habet, si quis alius clarissime Stoicum illum sapientiae cultum exhibens, quam illi philosophi omnis numinis instar existimabant praeque ea non fortunae tantum casus, sed etiam eos deos spernebant, qui quum vulgo rerum naturalium auctores haberentur, inventis aliis harum causis ne ipsi quidem ultra legitimas cerimonias venerandi esse videbantur; huius igitur prudentiae, cuius in superioribus satiris ne nomen quidem exstat, si a quarto inde libro Iuve

« ZurückWeiter »