Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tantum artes huius, tantum medicamina possunt,
Quae steriles facit atque homines in ventre necandos
Conducit. Gaude, infelix, atque ipse bibendum
Porrige, quidquid erit; nam si distendere vellet
Et vexare uterum pueris salientibus, esses
Aethiopis fortasse pater; mox decolor heres
Impleret tabulas, numquam tibi mane videndus.
Transeo suppositos et gaudia votaque saepe
Ad spurcos decerpta lacus atque inde petitos
Pontifices, salios, Scaurorum nomina falso
Corpore laturos. Stat Fortuna improba noctu,
Arridens nudis infantibus; hos fovet omnes
Involvitque sinu; domibus tunc porrigit altis
Secretumque sibi mimum parat; hos amat, his se
Ingerit utque suos semper producit alumnos.
Hic magicos affert cantus, hic Thessala vendit
Philtra, quibus valeat mentem vexare mariti
Et solea pulsare nates; quod desipis, inde est;
Inde animi caligo et magna oblivio rerum,

595

600

605

610

Quas modo gessisti. Tamen hoc tolerabile, si non
Et furere incipias, ut avunculus ille Neronis,
Cui totam tremuli frontem Caesonia pulli
Infudit: quae non faciet, quod principis uxor?
Ardebant cuncta et fracta compage ruebant,
Non aliter quam si fecisset Iuno maritum
Insanum. Minus ergo nocens erit Agrippinae
Boletus: siquidem unius praecordia pressit
Ille senis tremulumque caput descendere iussit
In coelum et longa manantia labra saliva;

615

620

Haec poscit ferrum atque ignes, haec potio torquet,

Haec lacerat mixtos equitum cum sanguine patres.
Tanti partus equae, tanti una venefica constat!
Oderunt natos de pellice; nemo repugnet,

625

Nemo vetet; iam iam privignum occidere fas est;
Vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res,
Custodite animas et nulli credite mensae;
Livida materno fervent adipata veneno.

630

[Mordeat ante aliquis, quidquid porrexerit illa,

Quae peperit; timidus praegustet pocula pappas.]
Fingimus haec altum satira sumente cothurnum
Scilicet et finem egressi legemque priorum
Grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,
Montibus ignotum Rutulis coeloque Latino?
Nos utinam vani! sed clamat Pontia: Feci,
Confiteor, puerisque meis aconita paravi,

635

Quae deprensa patent: facinus: tamen ipsa peregi. 640
Tune duos una, saevissima vipera, coena?
Tune duos?- Septem, si septem forte fuissent!
Credamus tragicis, quidquid de Colchide torva
Dicitur et Procne: nil contra conor; et illae
Grandia monstra suis audebant temporibus; sed
Non propter nummos. Minor admiratio summis
Debetur monstris, quoties facit ira nocentem
Hunc sexum; rabie iecur incendente feruntur
Praecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus mons
Subtrahitur clivoque latus pendente recedit.

Illam ego non tulerim, quae computat et scelus ingens
Sana facit. Spectant subeuntem fata mariti
Alcestim et, similis si permutatio detur,
Morte viri cupiant animam servare catellae.
Occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae
Mane; Clytaemnestram nullus non vicus habebit.
Hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem
Insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat:
At nunc res agitur tenui pulmone rubetae,
Sed tamen et ferro, si praegustabit Atrides
Pontica ter victi cautus medicamina regis.

645

650

655

660

D. IUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARUM

LIBER TERTIUS.

SATIRA VII.

Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum:
Solus enim tristes hac tempestate Camenas
Respexit, quum iam celebres notique poetae
Balneolum Gabiis, Romae conducere furnos
Temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent
Praecones fieri; quum desertis Aganippes
Vallibus esuriens migraret in atria Clio.
Nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
Ostendatur, ames nomen victumque Machaerae
Et vendas potius, commissa quod auctio vendit
Stantibus, oenophorum, tripodes, armaria, cistas,
Alcithoen Pacci, Thebas et Terea Fausti.
Hoc satius, quam si dicas sub iudice, vidi,
Quod non vidisti; faciant equites Bithyni
Quamquam et Cappadoces faciant equitesque Asiani,
Altera quos nudo traducit Gallia talo.
Nemo tamen studiis indignum ferre laborem
Cogetur posthac, nectit quicumque canoris
Eloquium vocale modis laurumque momordit.
Hoc agite, o iuvenes! circumspicit et stimulat vos
Materiamque sibi ducis indulgentia quaerit.
Si qua aliunde putas rerum exspectanda tuarum
Praesidia atque ideo croceae membrana tabellae
Impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae

5

10

15

20

SATIRA VII.

Componis, dona Veneris, Telesine, marito;
Aut claude et positos tinea pertunde libellos.
Frange miser calamos vigilataque proelia dele,
Qui facis in parva sublimia carmina cella,
Ut dignus venias hederis et imagine macra.
Spes nulla ulterior; didicit iam dives avarus
Tantum admirari, tantum laudare disertos,
Ut pueri Iunonis avem. Sed defluit aetas
Et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.
Taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque
Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.

Accipe nunc artes, ne quid tibi conferat iste,
Quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta.
Ipse facit versus atque uni cedit Homero
Propter mille annos; tu si dulcedine famae
Succensus recites, maculosas commodat aedes:
Haec longe ferrata domus servire iubetur,
In qua sollicitas imitatur ianua portas.
Scit dare libertos extrema in parte sedentes
Ordinis et magnas comitum disponere voces ;
Nemo dabit regum, quanti subsellia constant,
Et quae conducto pendent anabathra tigillo,
Quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.
Nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos
Ducimus et litus sterili versamus aratro.
Nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi
Consuetudo mali; tenet insanabile multos

Scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
Sed vatem egregium, cui non sit publica vena,
Qui nihil expositum soleat deducere, nec qui
Communi feriat carmen triviale moneta,
Hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,
Anxietate carens animus facit, omnis acerbi
Impatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis
Fontibus Aonidum. Neque enim cantare sub antro
Pierio thyrsumque potest contingere maesta
Paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque
Corpus eget: satur est, quum dicit Horatius euhoe!

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Qui locus ingenio, nisi quum se carmine solo
Vexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur
Pectora vestra, duas non admittentia curas?
Magnae mentis opus nec de lodice paranda
Attonitae, currus et equos faciesque deorum
Aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys.
Nam si Vergilio puer et tolerabile deesset
Hospitium, caderent omnes a crinibus hydri;
Surda nihil gemeret grave buccina; poscimus, ut sit
Non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno,
Cuius et alveolos et laenam pignerat Atreus?
Non habet infelix Numitor, quod mittat amico:
Quintillae quod donet, habet; nec defuit illi,
Unde emeret multa pascendum carne leonem
Iam domitum constat leviori bellua sumptu
Nimirum, et capiunt plus intestina poetae.
Contentus fama iaceat Lucanus in hortis
Marmoreis: at Serrano tenuique Saleio

65

70

75

80

Gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?

Curritur ad vocem iucundam et carmen amicae

Thebaidos, laetam quum fecit Statius urbem
Promisitque diem: tanta dulcedine captos
Afficit ille animos, tantaque libidine vulgi
Auditur; sed quum fregit subsellia versu,
Esurit, intactam Paridi nisi vendit Agaven.
Ille et militiae multis largitus honorem
Semenstri digitos vatum circumligat auro.

85

Quod non dant proceres, dabit histrio: tu Camerinos 90
Et Baream, tu nobilium magna atria curas?
Praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
Haud tamen invideas vati, quem pulpita pascunt.
Quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius

Aut Fabius? quis Cotta iterum, quis Lentulus alter?
Tunc par ingenio pretium; tunc utile multis
Pallere et vinum toto nescire Decembri.

95

Vester porro labor fecundior, historiarum

Scriptores? petit hic plus temporis atque olei plus;
Nullo quippe modo millesima pagina surgit

100

« ZurückWeiter »