Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Libertas, et crine senex fanaticus albo
Sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
Gutturis exemplum conducendusque magister.

120

Quid tamen exspectant, Phrygio quos tempus erat iam 115
More supervacuam cultris abrumpere carnem?
Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
Cornicini, sive hic recto cantaverat aere:
Signatae tabulae; dictum Feliciter! ingens
Coena sedet; gremio iacuit nova nupta mariti.
O proceres, censore opus est an haruspice nobis ?
Scilicet horreres maioraque monstra putares,
Si mulier vitulum vel si bos ederet agnum?
Segmenta et longos habitus et flammea sumit,
Arcano qui sacra ferens nutantia loro
Sudavit clipeis ancilibus. O pater urbis,
Unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
Haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?

Traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir:
Nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas,
Nec quereris patri? vade ergo et cede severi
Iugeribus campi, quem neglegis! - Officium cras
Primo sole mihi peragendum in valle Quirini.
Quae causa officii? quid quaeris? nubit amicus,
Nec multos adhibet.— Liceat modo vivere: fient,
Fient ista palam, cupient et in acta referri.
Interea tormentum ingens nubentibus haeret,
Quod nequeant parere et partu retinere maritos;
Sed melius, quod nil animis in corpora iuris
Natura indulget: steriles moriuntur, et illis
Turgida non prodest condita pyxide Lyde,
Nec prodest agili palmas praebere luperco.
Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
Lustravitque fuga mediam gladiator arenam,
Et Capitolinis generosior [et Marcellis
Et Catuli Paulique minoribus] et Fabiis et
Omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum
Admoveas, cuius tunc munere retia misit.
Esse aliquos manes et subterranea regna

125

130

135

140

145

Et contum et Stygio ranas in gurgite nigras,
Atque una transire vadum tot milia cymba,
Nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.
Sed tu vera puta: Curius quid sentit et ambo
Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli,

150

160

Quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuventus, 155
Tot bellorum animae, quoties hinc talis ad illos
Umbra venit? cuperent lustrari, si qua darentur
Sulfura cum taedis, et si foret humida laurus.
Illuc, heu, miseri traducimur! Arma quidem ultra
Litora lubernae promovimus et modo captas
Orcadas ac minima contentos nocte Britannos;
Sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe,
Non faciunt illi, quos vicimus. Et tamen unus
Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis
Mollior ardenti sese indulsisse tribuno.
Aspice, quid faciant commercia! venerat obses;
Hic fiunt homines. Nam si mora longior urbem
Indulsit pueris, non umquam deerit amator;
Mittentur braccae, cultelli, frena, flagellum:
Sic praetextatos referunt Artaxata mores.

165

170

SATIRA III.

Quamvis digressu veteris confusus amici,
Laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
Destinet atque unum civem donare Sibyllae.

Ianua Baiarum est et gratum litus amoeni

Secessus; ego vel Prochytam praepono Suburae.

5

Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non

Deterius credas horrere incendia, lapsus

Tectorum assiduos ac mille pericula saevae
Urbis et Augusto recitantes mense poetas?
Sed dum tota domus reda componitur una,
Substitit ad veteres arcus madidamque Capenam.
Hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae,

10

Nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Indaeis, quorum cophinus foenumque supellex;
(Omnis enim populo mercedem pendere iussa est
Arbor, et eiectis mendicat silva Camenis;)
In vallem Egeriae descendimus et speluncas
Dissimiles veris: quanto praesentius esset
Numen aquae, viridi si margine clauderet undas
Herba nec ingenuum violarent marmora tofum!

15

20

Hic tunc Umbricius: Quando artibus, inquit, honestis
Nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,

Res hodie minor est, here quam fuit, atque eadem cras Deteret exiguis aliquid: proponimus illuc

Ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas.

Dum nova canities, dum prima et recta senectus,

Dum superest Lachesi quod torqueat, et pedibus me
Porto meis, nullo dextram subeunte bacillo,

Cedamus patria: vivant Artorius istic

25

333

35

Et Catulus; maneant, qui nigrum in candida vertunt, 30
Queis facile est aedem conducere, flumina, portus,
Siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
Et praebere caput domina venale sub hasta.
Quondam hi cornicines et municipalis arenae
Perpetui comites notaeque per oppida buccae
Munera nunc edunt, et verso pollice vulgus
Quem iubet occidunt populariter: inde reversi
Conducunt foricas; et cur non omnia? quum sint,
Quales ex humili magna ad fastigia rerum
Extollit, quoties voluit Fortuna iocari.

Quid Romae faciam? mentiri nescio; librum,
Si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
Astrorum ignoro; funus promittere patris
Nec volo nec possum; ranarum viscera numquam
Inspexi; ferre ad nuptam, quae mittit adulter,
Quae mandat, norunt alii; me nemo ministro
Fur erit, atque ideo nulli comes exeo, tamquam
Mancus et exstinctae corpus non utile dextrae.
Quis nunc diligitur, nisi conscius, et cui fervens
Aestuat occultis animus semperque tacendis?

40

45.

50

Nil tibi se debere putat, nil conferet umquam,
Participem qui te secreti fecit honesti;
Carus erit Verri, qui Verrem tempore quo vult
Accusare potest. Tanti tibi non sit opaci

Omnis arena Tagi quodque in mare volvitur aurum,
Ut somno careas ponendaque praemia sumas
Tristis et a magno semper timearis amico.

55

Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris, Et quos praecipue fugiam, properabo fateri,

Nec pudor obstabit. Non possum ferre, Quirites,

60

Graecam urbem; quamvis quota portio faecis Achaei?
Iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes,

Et linguam et mores et cum tibicine chordas
Obliquas nec non gentilia tympana secum
Vexit et ad circum iussas prostare puellas.
Ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra!
Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
Et ceromatico fert niceteria collo!

Hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,

Hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis,
Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
Viscera magnarum domuum dominique futuri.
Ingenium velox, audacia perdita, sermo
Promptus et Isaeo torrentior. Ede, quid illum
Esse putes? quemvis hominem secum attulit ad nos:
Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,
Augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit
Graeculus esuriens; in coelum, iusseris, ibit.

In summa, non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax,
Qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.
Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
Signabit fultusque toro meliore recumbet,
Advectus Romam quo pruna et cottona vento?
Usque adeo nihil est, quod nostra infantia coelum
Hausit Aventini, bacca nutrita Sabina?
Quid quod adulandi gens prudentissima laudat
Sermonem indocti, faciem deformis amici,
Et longum invalidi collum cervicibus aequat

[blocks in formation]

Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,
Miratur vocem angustam, qua deterius nec
Ille sonat, quo mordetur gallina marito?
Haec eadem licet et nobis laudare: sed illis
Creditur. An melior, quum Thaïda sustinet aut quum
Uxorem comoedus agit vel Dorida nullo
Cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur,

90

95

Non persona loqui: vacua et plana omnia dicas
Infra ventriculum et tenui distantia rima.

Nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic

Aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:
Natio comoeda est. Rides: maiore cachinno
Concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
Nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,
Accipit endromidem; si dixeris aestuo, sudat.

100

Non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
Nocte dieque potest aliena sumere vultum
A facie, iactare manus, laudare paratus,

105

Si bene ructavit, si rectum minxit amicus,

Si trulla inverso crepitum dedit aurea fundo.

Praeterea sanctum nihil est nec ab inguine tutum:
Non matrona laris, non filia virgo, neque ipse
Sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus;
Horum si nihil est, aviam resupinat amici.
Scire volunt secreta domus atque inde timeri.
Et quoniam coepit Graecorum mentio, transi
Gymnasia atque audi facinus maioris abollae:
Stoicus occidit Baream delator, amicum
Discipulumque senex ripa nutritus in illa,
Ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi!
Non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarchus,
Qui gentis vitio numquam partitur amicum,
Solus habet; nam quum facilem stillavit in aurem
Exiguum de naturae patriaeque veneno,
Limine summoveor, perierunt tempora longi
Servitii; nusquam minor est iactura clientis.

Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod

110

115

120

125

« ZurückWeiter »