Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

SATIRA XVI.

Quis numerare queat felicis praemia, Galli,
Militiae? nam si subeuntur prospera castra,
Me pavidum excipiat tironem porta secundo
Sidere. Plus etenim fati valet hora benigni,
Quam si nos Veneris commendet epistola Marti
Et Samia genetrix quae delectatur arena.

Commoda tractemus primum communia, quorum
Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus
Audeat, immo et, si pulsetur, dissimulet nec
Audeat excussos praetori ostendere dentes
Et nigram in facie tumidis livoribus offam
Atque oculum medico nil promittente relictum.
Bardaicus iudex datur haec punire volenti,
Calceus et grandes magna ad subsellia surae,
Legibus antiquis castrorum et more Camilli
Servato, miles ne vallum litiget extra
Et procul a signis. Iustissima centurionum
Cognitio est igitur de milite, nec mihi deerit
Ultio, si iustae defertur causa querellae;
Tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli
Consensu magno efficiunt, curabilis ut sit
Vindicta et gravior quam iniuria. Dignum erit ergo
Declamatoris mulino corde Vagelli,

Quum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
Milia clavorum. Quis tam procul absit ab urbe
Praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra
Ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se
Excusaturos non sollicitemus amicos.
Da testem, iudex quum dixerit, audeat ille
Nescio quis, pugnos qui vidit, dicere: vidi:
Et credam dignum barba dignumque capillis
Maiorum. Citius falsum producere testem
Contra paganum possis, quam vera loquentem
Contra fortunam armati contraque pudorem.

5

- 10

15

20

25

30

Praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus 35 Sacramentorum. Convallem ruris aviti

Improbus aut campum mihi si vicinus ademit,

Et sacrum effodit medio de limite saxum,

Quod mea cum patulo coluit puls annua libo,
Debitor aut sumptos pergit non reddere nummos,
Vana supervacui dicens chirographa ligni:
Exspectandus erit qui lites inchoet annus
Totius populi; sed tunc quoque mille ferenda
Taedia, mille morae: toties subsellia tantum
Sternuntur; iam facundo ponente lacernas
Caedicio et Fusco iam micturiente parati
Digredimur lentaque fori pugnamus arena.
Ast illis, quos arma tegunt et balteus ambit,

Quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi,
Nec res atteritur longo sufflamine litis.
Solis praeterea testandi militibus ius

40

45

50

Vivo patre datur; nam, quae sunt parta labore

Militiae, placuit non esse in corpore census,

Omne tenet cuius regimen pater. Ergo Coranum,
Signorum comitem castrorumque aera merentem,

55

Quamvis iam tremulus captat pater. Hunc favor aequus
Provehit et pulchro reddit sua dona labori.
Ipsius certe ducis hoc referre videtur,
Ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem,
Ut laeti phaleris omnes et torquibus omnes.

60

SULPICIAE SATIRA.

Musa, quibus numeris heroas et arma frequentas,
Fabellam permitte mihi detexere paucis.
Nam tibi secessi, tecum penetrale retractans
Consilium; quare nec carmine curro Phalaeco
Nec trimetro iambo nec qui pede fractus eodem
Fortiter irasci didicit duce Clazomenio.
Cetera quin etiam, quot denique milia lusi
Primaque Romanas docui contendere Graiis
Et salibus variare novis, constanter omitto,
Teque, quibus princeps et facundissima calles,
Aggredior: precibus descende clientis et audi.

5

10

15

Dic mihi, Calliope, quidnam pater ille deorum Cogitat? an terras et patria sécula mutat, Quasque dedit quondam, morientibus eripit artes, Nosque iubet tacitos et iam rationis egenos Non aliter, primo quam quum surreximus aevo, Glandibus et purae rursus procumbere lymphae? An reliquas terras conservat amicus et urbes, Sed genus Ausonium Remulique exturbat alumnos? Quid? reputemus enim duo sunt, quibus extulit ingens 20 Roma caput virtus belli et sapientia pacis.

:

Sed virtus, agitata domi et socialibus armis,
In freta Sicaniae et Carthaginis exiit arces

Ceteraque imperia et totum simul abstulit orbem;

Deinde, velut stadio victor qui solus Achaeo
Languet et immota secum virtute fatiscit,

25

SULPICIAE SATIRA.

Sic itidem Romana manus, contendere postquam
Destitit et pacem longis frenavit habenis,
Ipsa domi leges et Graia inventa retractans
Omnia bellorum terra quaesita marique
Praemia consilio et molli ratione regebat.

Stabat in his; neque enim poterat constare sine ipsis,
Aut frustra uxori mendaxque Diespiter olim:
Imperium sine fine dedi, dixisse probatur.
Nunc igitur qui res Romanas imperat inter,

107

30

35

Non trabe sed tergo prolapsus et ingluvie albus,

Et studia et sapiens hominum nomenque genusque
Omnia abire foras atque urbe excedere iussit.

Quid facimus? Graios hominumque reliquimus urbes,
Ut Romana foret magis his instructa magistris ;
Nunc, Capitolino veluti turbante Camillo
Ensibus et trutina Galli fugere relicta,
Sic nostri palare senes dicuntur et ipsi
Ut ferale suos onus exstirpare libellos.
Ergo Numantinus Libycusque erravit in isto
Scipio, qui Rhodio crevit formante magistro,
Cetera et illa manus bello facunda secundo,
Quos inter prisci sententia dia Catonis
Scire adeo magni fecisset, utrumne secundis
An magis adversis staret Romana propago?
Scilicet adversis: nam quum defendier armis
Suadet amor patriae et captiva penatibus uxor,
Convenit, ut vespis, quarum domus arce Monetae,
Turba rigens strictis per lutea corpora telis;
Ast ubi spes secura redit, oblita favorum
Plebs materque una somno moriuntur obeso.
Romulidarum igitur longa et gravis exitium pax.

Hoc fabella modo pausam facit. Optima, posthac,
Musa, velim moneas, sine qua mihi nulla voluptas
Vivere, uti quondam Lydus, dum Smyrna peribat,
Nunc itidem migrare velis; vel denique quidvis
Ut dea quaere aliud; tantum Romana Caleno
Moenia iucundos pariterque averte Sabinos.
Haec ego; tum paucis dea me dignarier infit:

40

45

50

55

60

108

1

SULPICIAE SATIRA.

Pone metus aequos, cultrix mea: summa tyranno
Haec instant odia et nostro periturus honore est.
Nam laureta Numae fontesque habitamus eosdem
Et comite Egeria ridemus inania coepta.

Vive, vale; manet hunc pulchrum sua fama dolorem;
Musarum spondet chorus et Romanus Apollo.

65

70

« ZurückWeiter »