Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

98

Ad rivum eundem lupus et agnus venerant

siti compulsi; superior stabat lupus
longeque inferior agnus. Tunc fauce improba
latro incitatus iurgii causam intulit.
'Cur,' inquit, 'turbulentam fecisti mihi
aquam bibenti?' Laniger contra timens:

'Qui possum, quaeso, facere quod quereris, lupe?
A te decurrit ad meos haustus liquor.'
Repulsus ille veritatis viribus:

'Ante hos sex mensis male,' ait, 'dixisti mihi.'
Respondit agnus: 'Equidem natus non eram.'
'Pater hercule tuus,' inquit, 'maledixit mihi.'
Atque ita correptum lacerat iniusta nece.
Haec propter illos scripta est homines fabula,
qui fictis causis innocentis opprimunt.

99

Athenae cum florerent aequis legibus, procax libertas civitatem miscuit frenumque solvit pristinum licentia. Hic conspiratis factionum partibus arcem tyrannus occupat Pisistratus. Cum tristem servitutem flerent Attici

(non quia crudelis ille, sed quoniam grave

5

10

15

5

omne insuetis onus) et coepissent queri,

Aesopus talem tum fabellam rettulit.

Ranae vagantes liberis paludibus

10

clamore magno regem petiere a Iove,

qui dissolutos mores vi compesceret.
Pater deorum risit atque illis dedit
parvum tigillum, missum quod subito vadis.

[ocr errors]

motu sonoque terruit pavidum genus.
Hoc mersum limo cum lateret diutius,
forte una tacite profert e stagno caput
et explorato rege cunctas evocat.
Illae timore posito certatim adnatant
superque lignum turba petulans insilit.
Quod cum inquinassent omni contumelia,
alium rogantis regem misere ad Iovem,
inutilis quoniam esset, qui fuerat datus.
Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
corripere coepit singulas. Frustra necem
fugitant inertes, vocem praeclùdit metus.
Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem,
adflictis ut succurrat. Tunc contra deus:
'Quia noluistis vestrum ferre,' inquit, 'bonum,
malum perferte. Vos quoque, o cives,' ait,
'hoc sustinete, maius ne veniat, malum.'

100

Vicini furis celebris vidit nuptias
Aesopus et continuo narrare incipit.

15

20

25

30

iambic sɛwalii

Vxorem quondam Sol cum vellet ducere,

clamorem ranae sustulere ad sidera.

Convicio permotus quaerit Iuppiter

5

causam querelae. Quaedam tum stagni incola:
'Nunc,' inquit, 'omnis unus exurit lacus

cogitque miseras arida sede emori.

Quidnam futurum est, si crearit liberos?'

101

Qui se laudari gaudet verbis subdolis,

sera dat poenas turpis paenitentia.

Cum de fenestra corvus raptum caseum
comesse vellet, celsa residens arbore,
vulpes hunc vidit, deinde sic coepit loqui:
'O qui tuarum, corve, pennarum est nitor!
Quantum decoris corpore et vultu geris!
Si vocem haberes, nulla prior ales foret.'
At ille, dum vult etiam vocem ostendere,
emisit ore caseum, quem celeriter
dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.

Tum demum ingemuit corvi deceptus stupor.

102

Inops, potentem dum vult imitari, perit.
In prato quondam rana conspexit bovem
et tacta invidia tantae magnitudinis
rugosam inflavit pellem: tum natos suos
interrogavit, an bove esset latior.
Illi negarunt. Rursus intendit cutem
maiore nisu et simili quaesivit modo,
quis maior esset. Illi dixerunt bovem.
Novissime indignata dum vult validius
inflare sese, rupto iacuit corpore.

103

Nulli nocendum: si quis vero laeserit, multandum simili iure fabella admonet. Vulpes ad cenam dicitur ciconiam

5

10

5

10

prior invitasse et illi in patina liquidam posuisse sorbitionem, quam nullo modo

5

gustare esuriens potuerit ciconia.

Quae vulpem cum revocasset, intrito cibo

plenam lagonam posuit: huic rostrum inserens satiatur ipsa et torquet convivam fame.

Quae cum lagonae collum frustra lamberet,
peregrinam sic locutam volucrem accepimus:
'Sua quisque exempla debet aequo animo pati.'

104

Quam dulcis sit libertas, breviter proloquar.
Cani perpasto macie confectus lupus

forte occucurrit. Dein salutatum invicem
ut restiterunt: 'Vnde sic, quaeso, nites,
aut quo cibo fecisti tantum corporis?
Ego, qui sum longe fortior, pereo fame.'
Canis simpliciter: 'Eadem est condicio tibi,
praestare domino si par officium potes.'
'Quod?' inquit ille. 'Custos ut sis liminis,
a furibus tuearis et noctu domum.'
'Ego vero sum paratus: nunc patior nives
imbrisque in silvis asperam vitam trahens:
quanto est facilius mihi sub tecto vivere

et otiosum largo satiari cibo?'

'Veni ergo mecum.' Dum procedunt, aspicit

10

5

10

15

lupus a catena collum detritum cani.

'Vnde hoc, amice?' 'Nihil est.' 'Dic, quaeso, tamen.'

'Quia videor acer, adligant me interdiu,

luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit:

crepusculo solutus, qua visum est, vagor.
Adfertur ultro panis; de mensa sua
dat ossa dominus; frusta iactat familia
et, quod fastidit quisque, pulmentarium.
Sic sine labore venter impletur meus.'

'Age, abire si quo est animus, est licentia?'

[blocks in formation]

'Non plane est,' inquit. 'Fruere quae laudas, canis: regnare nolo, liber ut non sim mihi.’

105

Puerorum in turba quidam ludentem Atticus
Aesopum nucibus cum vidisset, restitit
et quasi delirum risit. Quod sensit simul
derisor potius quam deridendus senex,
arcum retensum posuit in media via:
'Heus!' inquit, 'sapiens, expedi quid fecerim.'
Concurrit populus. Ille se torquet diu
nec quaestionis positae causam intellegit.
Novissime succumbit. Tum victor sophus:

5

'Cito rumpes arcum, semper si tensum habueris;

10

at si laxaris, cum voles erit utilis.'

Sic ludus animo debet aliquando dari,

ad cogitandum melior ut redeat tibi..

106

Fame coacta vulpes alta in vinea
uvam appetebat summis saliens viribus;
quam tangere ut non potuit, discedens ait:
'Nondum matura est; nolo acerbam sumere.'
Qui facere quae non possunt verbis elevant,
ascribere hoc debebunt exemplum sibi.

107

Pravo favore labi mortales solent
et, pro iudicio dum stant erroris sui,
ad paenitendum rebus manifestis agi.
Facturus ludos quidam dives nobilis
proposito cunctos invitavit praemio,

5

5

quam quisque posset ut novitatem ostenderet.

« ZurückWeiter »