ac circa gravibus pensis adfixa puella paulatim somno fessa remittat opus. Tunc veniam subito, nec quisquam nuntiet ante, sed videar caelo missus adesse tibi. 90 Tunc mihi, qualis eris, longos turbata capillos, obvia nudato, Delia, curre pede. Hoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem Dicamus bona verba: venit Natalis ad aras: cui decorent sanctas mollia serta comas. Illius puro destillent tempora nardo, 5 atque satur libo sit madeatque mero, adnuat et, Cornute, tibi quodcumque rogabis. En age, quid cessas? Adnuit ille: roga. 10 Auguror, uxoris fidos optabis amores: iam reor hoc ipsos edidicisse deos. Nec tibi malueris, totum quaecumque per orbem fortis arat valido rusticus arva bove, nec tibi, gemmarum quidquid felicibus Indis nascitur, Eoi qua maris unda rubet. 15 Vota cadunt: utinam strepitantibus advolet alis flavaque coniugio vincula portet Amor, vincula quae maneant semper, dum tarda senectus 20 inducat rugas inficiatque comas. Hic veniat Natalis avis prolemque ministret, ludat et ante tuos turba novella pedes. DOMITIVS MARSVS 84 Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle, SEX. PROPERTIVS 85 Haec certe deserta loca et taciturna querenti, et vacuum Zephyri possidet aura nemus: hic licet occultos proferre impune dolores, si modo sola queant saxa tenere fidem. Vnde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus? 5 Qui modo felicis inter numerabar amantis, nunc in amore tuo cogor habere notam. Quid tantum merui? Quae te mihi crimina mutant? 10 Sic mihi te referas levis, ut non altera nostro limine formosos intulit ulla pedes. Quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet, non ita saeva tamen venerit ira mea, 15 ut tibi sim merito semper furor, et tua flendo lumina deiectis turpia sint lacrimis. An quia parva damus mutato signa colore, et non ulla meo clamat in ore fides? Vos eritis testes, si quos habet arbor amores, fagus et Arcadio pinus amica deo. 20 A quotiens teneras resonant mea verba sub umbras, scribitur et vestris 'Cynthia' corticibus! An tua quod peperit nobis iniuria curas, quae solum tacitis cognita sunt foribus? Omnia consuevi timidus perferre superbae iussa neque arguto facta dolore queri. Pro quo, divini fontes, et frigida rupes 25 et datur inculto tramite dura quies: et quodcumque meae possunt narrare querellae, cogor ad argutas dicere solus avis. 30 Sed qualiscumque es, resonent mihi 'Cynthia' silvae, nec deserta tuo nomine saxa vacent. 86 Me iuvet hesternis positum languere corollis, Thyrsin et attritis Daphnin harundinibus, 10 utque decem possint corrumpere mala puellas, missus et impressis haedus ab uberibus. Felix, qui vilis pomis mercaris amores! Huic licet ingratae Tityrus ipse canat: felix intactum Corydon qui temptat Alexin agricolae domini carpere delicias! Quamvis ille sua lassus requiescat avena, laudatur facilis inter Hamadryadas. Tu canis Ascraei veteris praecepta poetae, quo seges in campo, quo viret uva iugo. 15 20 Tale facis carmen, docta testudine quale 87 Desine, Paulle, meum lacrimis urgere sepulcrum: non exorato stant adamante viae. Te licet orantem fuscae deus audiat aulae: 5 nempe tuas lacrimas litora surda bibent. Vota movent superos: ubi portitor aera recepit, obserat umbrosos lurida porta rogos. Nunc tibi commendo, communia pignora, natos: haec cura et cineri spirat inusta meo. 10 Fungere maternis vicibus, pater: illa meorum omnis erit collo turba ferenda tuo. Oscula cum dederis tua flentibus, adice matris: 15 20 P. OVIDIVS NASO 88 Qui modo Nasonis fueramus quinque libelli, tres sumus. Hoc illi praetulit auctor opus, ut iam nulla tibi nos sit legisse voluptas, at levior demptis poena duobus erit. Arma gravi numero violentaque bella parabam dicitur atque unum surripuisse pedem. 5 I. Early. A Quores 10 c-ars Juedia π- hidde Побаморвать B. Fasti An, quod ubique, tuum est? Tua sunt Heliconia Tempe? 15 20 TI: Evile 'Quod' que 'canas, vates, accipe,' dixit, ‘opus.' Me miserum! Certas habuit puer ille sagittas: uror, et in vacuo pectore regnat Amor. 25 Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat: Musa, per undenos emodulanda pedes. 30 |