D. JUNII JUVENALIS AQUINATIS SATIRARUM LIBER PRIMUS. SATIRA I. ARGUMENTUM. In prima hujus Satiræ parte (v. 1-18,) lepidas poeta tradit causas, quibus adductus animum ad carmina scribenda et post longam demum moram evulganda appulerit: se enim, recitationibus crebris et importunis multorum poetarum, qui ejusdem fere argumenti carmina composuerint iisdemque adumbraverint coloribus, tamdiu ac toties et tantopere offensum atque vexatum, sibi temperare non potuisse, quo minus ipse etiam aliquid scriberet recitaretque, quo saltem iis, quibus non sine ingenti tædio aures præbuerit, reponeret, rependeret, par pari referret, h. e. idem legendi audiendique fastidium crearet, ne patientiam suam hi impune insultasse videri possent; (v. 1-14), utque aliquam certe scribendi facultatem sibi compararet, scholas dicit Grammaticorum Rhetorumque a se fuisse frequentatas; nihil autem referre, utrum aliorum versificatorum, B quorum tantus sit numerus, ut ubique iis occurrat, an sua manu pereat charta. (v. 15-18.) In altera Satira parte (v. 19-150) rationes affert, quare, capto carminum scribendorum consilio, ad satiras potius, quam ad alia poematum genera, animum converterit: tot enim et tanta Romæ nunc vigere vitia ac scelera, ut in hoc campo facile suppeditet omnis dicendi apparatus, et difficile sit, satiram non scribere utque, si natura neget, faciat indignatio versum, qualemcumque possit; (v. 30, 79) multo quoque magis expedire, hæc hominum vitia notari, quam exponi mythos et argumenta, jam tractata a tot poetis et omnibus nota. (v. 52 seq.) Præterea summam proponit omnium, quæ in satiris suis persequi apud animum constituerit quæque hoc poeseos genus complectatur. (v. 81-86.) In fine demum carminis animo secum reputans ac dolens, priscam loquendi scribendique libertatem poetis præcisam esse et homines, qui multum auctoritate et Imperatorum gratia valeant, nedum ipsos Cæsares, non sine salutis vitæque periculo vivos carpi posse, se in sola mortuorum, utpote qui non amplius mordeant, facta et mores invecturum esse profitetur. (v. 150-171.) SEMPER ego auditor tantum? nunquamne re ponam, Vexatus toties rauci Theseide Codri ? Impune ergo mihi recitaverit* ille togatas, Hic elegos? impune diem consumserit ingens *Cantaverit. Heinr. Telephus, aut summi plena jam margine libri Martis et Æoliis vicinum rupibus antrum Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo, Tam patiens Urbis, tam ferreus, ut teneat se, Quod superest; quem Massa timet, quem munere palpat |