Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

• Educ T948,17

1974-50

BOUND APR 17

1914

EX CICERONE.

CICERO de Prooemiis suis, in Epist. ad ATTICUM, Lib. XVI. 6.

DE

E Gloriâ librum ad te misi, et in eo prooemium id est, quod in Academico tertio. Id evenit ob eam rem, quòd habeo volumen proœmiorum ex eo eligere soleo, cùm aliquod úyyappa institui. Itaque jam in Tusculano, qui non meminissem me abusum isto proœmio, conjeci id in eum librum quem tibi misi. Cùm autem in navi legerem Academicos, agnovi erratum meum. Itaque statim novum prooemium exaravi, et tibi misi,

B

PROCEM. Lib. I. De INVENTIONE.

De Origine, Usu, et Abusu Eloquentiæ.

ÆPE et multùm hoc mecum cogitavi, bonine an mali plus attulerit hominibus et civitatibus, copia dicendi, ac summum eloquentiæ studium. Nam cùm et nostræ reipublicæ detrimenta considero, et maximarum civitatum veteres animo calamitates colligo, non minimam video per disertissimos homines invectam esse partem incommodorum. Cùm autem res ab noştrâ memoriâ, propter vetustatem, remotas, ex literarum monumentis repetere instituo; multas urbes constitutas, plurima bella restincta, firmissimas societates, sanctissimas amicitias, intelligo tum animi ratione, tum faciliùs eloquentiâ, comparatas. Ac me quidem diu cogitantem, ratio ipsa in hanc potissimùm sententiam ducit, ut existimem, sapientiam sine eloquentiâ parùm prodesse civitatibus ; eloquentiam verò sine sapientiâ nimiùm obesse plerumque, prodesse nunquam. Quare si quis, omissis rectissimis atque honestissimis studiis rationis et officii, consumit omnem operam in exercitatione dicendi, is inutilis sibi, perniciosus patriæ civis alitur: qui verò ita sese armat eloquentiâ, ut non oppugnare commoda patriæ, sed pro his pugnare possit, is mihi vir et suis et publicis rationibus utilissimus atque amicissimus civis fore videtur.

Ac si volumus hujus rei, quæ vocatur eloquentia, sive artis, sive studii, sive exercitationis cujusdam, sive facultatis à naturâ profectæ considerare principium; reperiemus id ex honestissimis causis natum, atque ab optimis rationibus profectum. Nam fuit quoddam tempus, cùm in agris homines passim bestiarum more vagabantur, et sibi victu ferino vitam propagabant; nec ratione animi quidquam, sed pleraque viribus corporis administrabant. Nondum divinæ religionis, non humani officii ratio colebatur: nemo legitimas viderat nuptias: non certos quisquam inspexerat liberos non jus æquabile, quid utilitatis haberet, acceperat. Ita propter errorem atque inscitiam, cæca ac temeraria dominatrix animi cupiditas, ad se explendam viribus corporis abutebatur, perniciosissimis satellitibus. Quo tempore quidam, magnus videlicet vir et sapiens, cognovit, quæ materia esset, et quanta ad maximas res opportunitas animis inesset hominum, si quis eam posset elicere, et præcipiendo meliorem reddere: qui dispersos homines in agris et in tectis sylvestribus abditos, ratione quâdam compulit in unum locum, et congregavit, et eos in unamquamque rem inducens utilem atque honestam, primò propter insolentiam reclamantes, deinde propter rationem, atque orationem studiosiùs audientes, ex feris et immanibus, mites reddidit et mansuetos. Ac mihi quidem videtur hoc nec tacita nec inops dicendi sapientia perficere potuisse, ut homines à consuetudine subitò converteret, et ad diversas vitæ rationes traduceret. Age verò, urbibus constitutis, ut fidem colere, et justitiam retinere discerent, et aliis parere suâ voluntate consuescerent, ac non modò labores excipiendos,

« ZurückWeiter »