Atque triumphales, inter quas ausus habere Nescio quis titulos Ægyptius, atqué Arabarches, 130 Cujus ad effigiem non tantum meiere fas est. Vestibulis abeunt veteres lassique clientes; Votaque deponunt, quamquam longissima cœnæ Spes homini. Caules miseris, atque ignis emendus. Optima silvarum interea pelagique vorabit Rex horum, vacuisque toris tantum ipse jacebit. Nam, de tot pulcris et latis orbibus, et tam Antiquis, unâ comedunt patrimonia mensâ. Nullus jam parasitus erit! Sed quis ferat istas Luxuriæ sordes? quanta est gula, quæ sibi totos 140 Ponit apros, animal propter convivia natum ! Pœna tamen præsens, cum tu deponis amictus Turgidus, et crudum pavonem in balnea portas. Hinc subitæ mortes, atque intestata senectus. It nova, nec tristis, per cunctas fabula cœnas: Ducitur iratis plaudendum funus amicis.
Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat Posteritas: eadem cupient facientque minores. Omne in præcipiti vitium stetit. Utere velis; Totos pande sinus. Dicas hîc forsitan, unde Ingenium par materiæ ? unde illa priorum, Scribendi quodcumque animo flagrante liberet, "Simplicitas, cujus non audeo dicere nomen? Quid refert, dictis ignoscat Mucius, an non? Pone Tigellinum: tædâ lucebis in illâ, Quâ stantes ardent, qui fixo gutture fumant, [Et latum mediâ sulcum diducit arenâ.] Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur Pensilibus plumis, atque illinc despiciat nos? Cum veniet contra, digito compesce labellum: Accusator erit, qui verbum dixerit, Hic est. Securus licet Ænean, Rutulumque ferocem Committas: nulli gravis est percussus Achilles, Aut multum quæsitus Hylas, urnamque secutus. Ense velut stricto quoties Lucilius ardens Infremuit, rubet auditor, cui frigida mens est
Criminibus; tacitâ sudant præcordia culpâ. Inde iræ, et lacrymæ. Tecum prius ergo voluta Hæc animo ante tubas; galeatum sero duelli Pœnitet. Experiar, quid concedatur in illos, Quorum Flaminiâ tegitur cinis, atque Latinâ.
ULTRA Sauromatas fugere hinc libet, et glacialem Oceanum, quoties aliquid de moribus audent, Qui Curios simulant, et Bacchanalia vivunt; Indocti primum; quamquam plena omnia gypso Chrysippi invenias: nam perfectissimus horum est, 5 Si quis Aristotelem similem, vel Pittacon emit, Et jubet archetypos pluteum servare Cleanthas. Fronti nulla fides: quis enim non vicus abundat Tristibus obscoenis? Castigas turpia, cum sis Inter Socraticos notissima fossa cinædos. Hispida membra quidem, et duræ per brachia setæ Promittunt atrocem animum: sed podice levi Cæduntur tumidæ, medico ridente, mariscæ. Rarus sermo illis, et magna lubido tacendi, Atque supercilio brevior coma. Verius ergo, Et magis ingenue Peribomius: hunc ego fatis Imputo, qui vultu morbum, incessuque fatetur. Horum simplicitas miserabilis: his furor ipse Dat veniam: sed pejores, qui talia verbis Herculis invadunt, et, de virtute locuti, Clunem agitant. Ego te ceventem, Sexte, verebor? Infamis Varillus ait: quo deterior te? Loripedem rectus derideat, Æthiopem albus : Quis tulerit Gracchos de seditione querentes? Quis cœlum terris non misceat, et mare cœlo, Si fur displiceat Verri? homicida Miloni? Clodius accuset mochos? Catilina Cethegum? In tabulam Sullæ si dicant discipuli tres? Qualis erat nuper tragico pollutus adulter
Concubitu, qui tunc leges revocabat amaras Omnibus, atque ipsis Veneri Martique timendas, Cum tot abortivis fecundam Julia vulvam Solveret, et patruo similes effunderet offas? Nonne igitur jure ac merito vitia ultima fictos Contemnunt Scauros, et castigata remordent?
Non tulit ex illis torvum Laronia quemdam Clamantem toties: Ubi nunc lex Julia? dormis? Ad quem subridens: Felicia tempora, quæ te Moribus opponunt! Habeat jam Roma pudorem! Tertius e cœlo cecidit Cato. Sed tamen unde Hæc emis, hirsuto spirant opobalsama collo Quæ tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernæ. Quod si vexantur leges ac jura, citari Ante omnes debet Scatinia. Respice primum, Et scrutare viros: faciunt hi plura; sed illos Defendit numerus, junctæque umbone phalanges. Magna inter molles concordia. Non erit ullum Exemplum in nostro tam detestabile sexu. Tædia non lambit Cluviam, nec Flora Catallam : Hispo subit juvenes, et morbo pallet utroque. Numquid nos agimus causas? civilia jura Novimus? aut ullo strepitu fora vestra movemus? Luctantur paucæ; comedunt coliphia pauca. Vos lanam trahitis, calathisque peracta refertis Vellera: vos tenui prægnantem stamine fusum Penelope melius, levius torquetis Arachne : Horrida quale facit residens in codice pellex. Notum est, cur solo tabulas impleverit Hister Liberto; dederit vivus cur multa puellæ. Dives erit, magno quæ dormit tertia lecto. Tu nube, atque tace: donant arcana cylindros. De nobis post hæc tristis sententia fertur. Dat veniam corvis, vexat censura columbas. Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem Stoïcidæ quid enim falsi Laronia? Sed quid Non facient alii, cum tu multicia sumas
Cretice, et, hanc vestem populo mirante, perores
In Proculas, et Pollitas? Est mocha Fabulla: Damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem Non sumet damnata togam. Sed Julius ardet; Estuo. Nudus agas! minus est insania turpis. En habitum, quo te, leges ac jura ferentem, Vulneribus crudis, populus modo victor, et illud Montanum positis audiret vulgus aratris. Quid? non proclames, in corpore judicis ista Si videas? Quæro, an deceant multicia testem? Acer, et indomitus, libertatisque magister, Cretice, pelluces. Dedit hanc contagio labem, Et dabit in plures; sicut grex totus in agris Unius scabie cadit et porrigine porci, Uvaque conspectâ livorem ducit ab uvâ.
Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu. Nemo repente fuit turpissimus. Accipient te Paulatim, qui longa domi redimicula sumunt Frontibus, et toto posuêre monilia collo, Atque Bonam teneræ placant abdomine porcæ, Et magno cratere, Deam: sed, more sinistro, Exagitata procul non intrat femina limen. Solis ara Deæ maribus patet. Ite, profana! Clamatur: nullo gemit hîc tibicina cornu. Talia secretâ coluerunt Orgia tædâ Cecropiam soliti Baptæ lassare Cotytto. Ille supercilium madidâ fuligine tactum Obliquâ producit acu, pingitque trementes Attollens oculos: vitreo bibit ille Priapo, Reticulumque comis auratum ingentibus implet, Coerulea indutus scutulata, aut galbana rasa, Et per Junonem domini jurante ministro. Ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis, "Actoris Aurunci spolium," quo se ille videbat 100 Armatum, cum jam tolli vexilla juberet. Res memoranda novis annalibus, atque recenti Historiâ, speculum civilis sarcina belli. Nimirum summi ducis est occidere Galbam, Et curare cutem; summi constantia civis,
Bebriaci in campo spolium affectare Palatî, Et pressum in faciem digitis extendere panem : Quod nec in Assyrio pharetrata Semiramis orbe, Mosta nec Actiacâ fecit Cleopatra carinâ. Hic nullus verbis pudor, aut reverentia mensæ. Hic turpis Cybeles, et fractâ voce loquendi Libertas, et crine senex fanaticus albo Sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni Gutturis exemplum, conducendusque magister. Quid tamen exspectant, Phrygio quos tempus erat jam
More supervacuam cultris abrumpere carnem ? Quadringenta dedit Gracchus sestertia, dotem Cornicini; sive hic recto cantaverat ære. Signatæ tabulæ dictum "Feliciter!" ingens Cœna sedet; gremio jacuit nova nupta mariti. O proceres, censore opus est, an haruspice, nobis? Scilicet horreres, majoraque monstra putares, Si mulier vitulum, vel si bos ederet agnum? Segmenta, et longos habitus, et flammea sumit, Arcano qui sacra ferens nutantia loro Sudavit clypeis ancilibus. O pater Urbis, Unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde Hæc tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes? Traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir; Nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas, 130 Nec quereris patri? Vade ergo, et cede severi Jugeribus campi, quem negligis! Officium cras Primo sole mihi peragendum in valle Quirini. Quæ causa officii? Quid quæris? nubit amicus, Nec multos adhibet. Liceat modo vivere: fient, 135 Fient ista palam, cupient et in Acta referri. Interea tormentum ingens nubentibus hæret, Quod nequeunt parere, et partu retinere maritos. Sed melius, quod nil animis in corpora juris Natura indulget. Steriles moriuntur ; et illis Turgida non prodest conditâ pyxide Lyde, Nec prodest agili palmas præbere Luperco.
« ZurückWeiter » |